Colloquia Herbipolensia - Capitulum Secundum
In quō Fuscus et Clōdius et Mārcus dē lēctiōnibus urbis Diānae et dē lūdīs puerōrum disceptant.
Petrus Popo. Colloquia de Scholis Herbipolensibus. Dr. Georg Schepss. Wuerzburg. A. Stuber's
Buch und Kunsthandlung. 1882. Source: Stoa.org
https://web.archive.org/web/20160220011537/http:/www.stoa.org/hopper/text.jsp?doc=Stoa:text:2003.02.0011
This version created by Meagan Ayer for Dickinson College Commentaries, 2024.
Petrus Popo. Colloquia dē Scholīs Herbipolensibus.
Petrus Popo. Colloquia dē Scholīs Herbipolensibus.
Persōnae
Fuscus, Clōdius, Mārcus
Fuscus, Clōdius, Mārcus
Fuscus
Heus, heus frāter!
Clōdius
Quid mē vocās?
Fuscus
Unde profectus sīs, scīre velim.
Clōdius
Dē dīversōriō.
Fuscus
Quō nōmine id appellās ?
Clōdius
Vulgō ad Pīcam nuncupārī audiō.
Fuscus
Ad Pīcam ais?
Clōdius
Sīc profectō.
Fuscus
Rārum mihi nōmen est, dīversōrium quoque plūs mē latet.
Clōdius
Stolidē, huius urbis inquilīnus existis et tum nōmen tum dīversōrium fūgit?
Fuscus
In mentem vēnit apud dīvae Virginis sacellum cūriam quandam ad Aviculam appellandam venīre.
Clōdius
Probe dīcis; vīcīnae etenim domūs sunt, apud Pīcam et quae ad Aviculam nōmen cēpit, sīc
etiam, ut ūnam fore domum crēdiderim inter quaerendum dē dīversōriō, quandō aiēbant mē ad
Pīcam apud Aviculam itūrum.
Fuscus
Quō nunc itūrus es?
Clōdius
Ad lūdum puerōrum.
Fuscus
Plūrēs apud nōs lūdī litterāriī sunt.
Clōdius
Sīc audiō, sed quem aliīs et virtūte et mōribus et doctrīnā extollunt ?
Fuscus
Quem Novum Monastērium appellant.
Clōdius
Cuius tū lūdī discipulus es?
Fuscus
Eiusce lūdī, quī Novum Monastērium dīcitur.
Clōdius
Tē, optimē frāter, ōrātum faciō: quis sit modus tuōrum praeceptōrum in lūdō, dīcere velīs
quibusve artibus tibi tuīsque coaetāneīs praesint.
Fuscus
Siste gressus, sī placet, et ad unguem dīcam.
Clōdius
Summē placet mihique rem faciēs grātissimam.
Fuscus
Id prīmum dicās, mī Clōdī, vel hōrās quibus exercitia fīunt petis vel id quō praesint?
Clōdius
Utrumque, mī Fusce.
Fuscus
Dīcam. Praeceptor noster, vir tam hūmānus quam doctus, mox cum sextam malleus tetigerit
hōram aut cum ad chorum, ut aiunt, pulsus fit, in dēclīnātiōne ordium nōbīscum facit, --
Clōdius
Dēclīnātiōnem ait?
Fuscus
-- ad caput sermōnīs ad vulgum, sub quō dē dīvō Kiliānō patrōnō nostrō in criptā missae
officium dēvōtā prece concentūque dēpressō dēcantant.
Clōdius
Singulīs diēbus istud cantandum est officium?
Fuscus
Singulīs dīcō.
Clōdius
prō, dīī immortālēs, in urbe discipulīs negant fore concentum.
Fuscus
Dehinc dēnuō ad dēclinatiōnem ītur reliquōsque deinde lūdī labōrēs.
Clōdius
Hī quī sunt labōrēs? Ōrō, exōrōque dicās.
Fuscus
Ā nōnā usque ad decimam hōram Alexandrum in prīmā dilucitat baccalaurius--
Clōdius
Alexandrī tenebrās ait.
Fuscus
-- ā decimā ad missae fīnem jūniōrēs lūdī locātus in alphabetīcō, in ōrātiōne dominicā,
in benedīcite, in Dōnātō, Rēmigiō, cāsuālibus temporālibusque ērudīre studet. Haec in
quadrāgēsimā cōnsuēta sunt ante prandium exercitia.
Clōdius
Bona quidem ut nīl suprā, sed quid, cum prānsī estis, doctrīnae praebet?
Fuscus
In secundō opere ā prīmā ad secundāria baccalaūrius ingenia reficit nostra; dehinc ā
secundā ad tertiam (cacātum eāmus bīnī et bīnī) locātus habēbit hōram; latīnum expōnitur
ad quārtam usque, quā tācta dīmittimur.
Clōdius
Quem vōbīs auctōrem latīnī locō praebet?
Fuscus
Quem Antigamarātum vocitant.
Clōdius
Ha ha hē, tam lepidum atque fācundum poētam. Sed, mī Fusce, tūne, quibus artibus
praeceptor in Summō suōrum ingenia discipulōrum pābulō velutī inescat, nōstis?
Fuscus
Minimē ; sed Mārcum vīnitōris vīcīnī meī fīlium venīre videō: quī sub ferulā magistrī
lūdī in Summō bonīs artibus operam dat; hunc vocābō, ex quō illa accipiēs.
Clōdius
Tū ipsum vocābis et audiam.
Fuscus
Heu, Mārce!
Mārcus
Hem, mī Fusce, quid mē vīs facere?
Fuscus
Quorsum iter faciēs, scīre velim.
Mārcus
Ad lūdum puerōrum in Summō.
Fuscus
Rēctē sānē.
Mārcus
Quis est, quī ūnā tēcum proficīscitur ?
Fuscus
Adolēscēns, quī sub ferulā magistrī lūdī in Schweinfurdt bonīs artibus operam dederat.
Mārcus
Vērumne ais?
Fuscus
Est profectō.
Mārcus
Quid ad urbem Diānae profectus est?
Fuscus
Ad septēnās artēs nancīscendās.
Mārcus
Lūdō mē habēs.
Fuscus
Nēquāquam.
Mārcus
Rem accipiō mīrandam; etenim tūtum dēvulgātumque vulgī extat prōverbium ‘urbis Diānae
discipulōs, cultellōs Nuernnbergēnsēs Bambergēnsēsque ancillulās, hōs quidem ignārōs,
illōs obtūsōs, sportigērās vērō illās impudīcās atque inhonestās.’
Fuscus
Id vulgō fertur, sed minī aliēna mēns est; nam perdoctōs adolēscentēs noster lūdīmagister
efficit.
Mārcus
Sīc est; sed vīsne quid amplius?
Fuscus
Quis sit exercendī modus tuōrum praeceptōrum, scīre Clōdius exoptat.
Mārcus
Dīcam.
Fuscus
At sine ambāgibus atque ānfrāctū.
Mārcus
Faciam. Lūdīmagister noster tam doctus quam pius, alumnus Mūsārum, dum quīntam līnea
tangit umbram, in dēclīnātiōne, ut aiunt, exōrdium facit.
Fuscus
Quem eō in āctū prae sē fert auctōrem, mī Mārce?
Mārcus
Dīvum Paulum in suīs dominīcālibus et feriālibus epistolīs.
Fuscus
Rēctē sānē, sed quis ipsīus exāminandī aut quaerendī modus est?
Mārcus
Is putā, ut legere cōnstruere et regere sciāmus effectumque līterālem vernāculā in
memoriā linguā prōferre.
Fuscus
Id nēdum probandum, vērum apprīmē commendandum existit; sed quid posteā fīet?
Mārcus
Septimam cum tetigerit hōram, extrēmam manum dēclīnātiōnī imponitet ad hōram in opere
prīmō dē prīncipiō poēticō ītur ad lēctiōnem audītōribus, quī ad hanc aptī sint, nōn
aptīs vērō in prīmā Alexandrī parte dē vīllā Diabolī. Minōrēs vērō nātū aliquī iūs
petunt, aliquī cacātum ībunt. Haec priusquam prandia petimus exercitia sunt cōnsuēta.
Clōdius
Dīī immortālēs, quam optima!
Fuscus
Bona quidem exercitia, mī Mārce, sed ūnum, quod minimē placet.
Mārcus
Quid est illud ?
Fuscus
Quod ais poētam legī vōbīs.
Mārcus
Quam ob causam, mī Fusce?
Fuscus
Illam putō, quoniam huiusce poētae dogma ingenia puerōrum excellit, quae difficilia
capere nōn possunt.
Mārcus
Fateor; sed tamen pernōstis diligentiā audītōrum continuitāteque labōrum nīl artis
difficile fore.
Fuscus
Vērum et tē nōn fugit omnēs poētās nūgīs refertōs mendāciīsque ac fābulīs, quibus
puerī īnfōrmandī nōn sunt.
Mārcus
Per deōs tē ōrō, unde haec habēs?
Fuscus
Ā praeceptōre nostrō, quī Alexandrī verba potius quam fābulās ac mendācia studēre persuāsit.
Addūxit quoque eius testimōnium in prīmā: ‘Iamque lēgent puerī prō nūgīs Maximiānī.’
Mārcus
Itidem quoque noster ludipraeceptor ait Maximianum minimē fore legendum. Tuus vērō praeceptor
ob ūnīus poētae mendācia omnēs mendācēs appellat aut propter ūnum omnēs floccī facere studet.
Fuscus
Id mē fūgit.
Mārcus
Is sī hoc fēcerit, parī pactō ob ūnam mulierem prōstitūtam singulās prōstitūtās appellābit.
Fuscus
Nēquāquam; etenim multae castissimae ac pudīcissimae et virginēs et mātrōnae sunt.
Mārcus
Sānē dīcis; nam etsī lascīvās poētae pāginās scrīpsērunt: vīta tamen ipsōrum proba fuerat.
Fuscus
Sīc aiunt, sed crēditū difficile est.
Mārcus
Facile crēdere potes; etenim quam plūrēs theologī dē sceleribus scrīpsēre sodomīticīs,
quōs tamen integerrimōs fuisse scīmus nec unquam crīmen admīsisse.
Fuscus
Missa isthaec faciāmus. At quid exāctō prandiō in lūdō praeceptor exercet?
Mārcus
Cum duodecimam umbra līneam tetigerit, occupat dogmate logicālī aptōs ad hanc disciplīnam
et īnfōrmat.
Fuscus
Quid cēterīs doctrīnae praebet?
Mārcus
Secundum Alexandrī opus baccalaureus dilucitat ad prīmae tāctum hōrae; tunc hī, quī
logicae disciplīnae operam dederant, eandam Alexandrī partem accēdunt ad secundae hōrae
tāctum; hinc bīnī ac bīnī cacātum proficīscuntur.
Fuscus
Quid, cum cacātum vēnerint, fīet?
Mārcus
Praeceptor ūnam Paulī dīvī epistolam cōnstruendō legendō regendō ac explānandō lūce
clārius appōnit latīnī locō; post in latīnō ydeomātē īdem pusillulum facit exercitium
ad quārtae tāctum. Dehinc domum ītur. Cum vērō sextam malleus tetigerit hōram, in dīvae
virginis sacellō puerī conveniunt ad Salve concinendum per iānuam posteriōrem bīnī et
bīnī sēmōtō strepitū atque omnī clāmōre intrantēs, sīc quoque exeuntēs.
Fuscus
Clōdī habēs, quod petīstī, ōrdine nārrātum.
Mārcus
Sīc est, mī Clōdī.
Clōdius
Summē placet hic modus.
Mārcus
Vērumne ais?
Clōdius
Vērum fateor.
Mārcus
Pete lūdum nostrum, mī Clōdī, et omnem tibi hūmānitātem praeceptor noster ostendet.
Clōdius
Faciam; nam is lūdus prae cēterīs in discipulōrum ērudītiōne plus placet.
Fuscus
Minimē, Clōdī, nam poētās audīre nēminī persuāsum est.
Clōdius
Nēdum persuāsum, vērum ūtile atque in puerīs necessārium.
Fuscus
Ob quās rēs?
Clōdius
Illās dīcō, ut velutī in speculō hominum mōrēs ad oculum perspiciantur. Nam aurium
pictōrēs poētae sunt velutī oculōrum pictōrēs dīcuntur quī imāginēs, quibus sānctōrum
vītam cernimus, cōnficiunt. Latīnum etenim ex illīs ēloquium addiscitur, quod omnī
nectare suāvius, omnī sēricō splendidius, omnī aurō gemmāque pretiōsius; habitum quoque
apud Rōmānōs quasi dē caelō lāpsum sacrāmentum, sine quō nūllus summus philosophus,
summus vir perītus, summus dēnique ōrātor ēvādere potest: hī enim, quī bene loquendī
studiōsissimī extant, ad summōs nostrīs etiam tempestātibus honōrēs dēferuntur.
Fuscus
Sānē refers, Mārce mī, hunc tibi trādō, quem tuō praesentābis luduō.
Mārcus
Sī sīc libet, faciam.
Clōdius
Placet, Mārce.
Mārcus
Tū hīc maneās ante lūdum, ego praeceptōrem vocābō.
Clōdius
Faciam.
Mārcus
Magister noster praestō nōn est, mox tamen ipsum venīre aiunt.
Clōdius
Optimē frāter, mē praeceptōrī ergō commendātum habē!
Mārcus
Fīat; sed tū hīc manē, dōnec veniat. Valē!
Clōdius
Et tū, mī Mārce!