colloquia Herbipolensia - Capitulum quārtum
Petrus Popo. Colloquia de Scholis Herbipolensibus. Dr. Georg Schepss. Wuerzburg. A.
Stuber's Buch und Kunsthandlung. 1882. Source: Stoa.org
https://web.archive.org/web/20160220011537/http:/www.stoa.org/hopper/text.jsp?doc=Stoa:text:2003.02.0011
This version created by Meagan Ayer for Dickinson College Commentaries, 2024.
Petrus Popo. Colloquia dē Scholīs Herbipolensibus.
Petrus Popo. Colloquia dē Scholīs Herbipolensibus.
Persōnae
Gracchus, Geta
Gracchus
Heus, heus! Audī, obsecrō.
Geta
Nōn audiō.
Gracchus
Audī parumper, mī frāter!
Geta
Quīn obmitte mē!
Gracchus
Ha ha hē, audī, quid dīcam!
Geta
Loquere, audiō.
Gracchus
Ego quod libenter audiēs nunc dīcam. 32
Geta
Dīc sōdēs.
Gracchus
Diē Mārcī, cum supplicātiōnem fēcimus, pernōstis--
Geta
Nōscō.
Gracchus
--adolēscentēs lūdī puerōrum in Summō discipulōs Novī Monastēriī disputātiōnem Haugis
convenīre.
Geta
Quibus artibus?
Gracchus
Tam in grammaticā tam in logicā.
Geta
Quī palmam obtinuēre?
Gracchus
Discipulī ad Summum.
Geta
Falsa refers; nam Novī Monastēriī discipulōs doctiōrēs putō fore.
Gracchus
Rēctē sānē, doctum habent praeceptōrem hūmānum quoque.
Geta
Sīc est.
Gracchus
Is vērō disputāre minimē facit adolēscentēs.
Geta
Probe facit; nam illud haud persuāsum existit.
Gracchus
Quās ob rēs?
Geta
Tum quia in conditōriō Haugensium ipsīs mandūcandī locus est, nōn disputandī, tum quia
parentēs id nōlunt ā suīs fierī gnātīs.
Gracchus
Prō diī immortālēs, quia mandūcandī locum ais fore et Mārcī dīvī diem ieiūniō addictum
esse nēmō sānae mentis ignōrat. Parentēs vērō nōlle, mihi nōn vērisimile est, cum
disputāre ac dē singulīs dubitāre, ut philosophī verbum est, nōn inūtile sit, īmō
doctiōrēs efficit adolēscentēs.
Geta
Mē fūgit; nam paucīs inbūtus sum artibus, sed id ā Virbiō accēperim.
Gracchus
Virbium dīcis?
Geta
Profectō dīcō.
Gracchus
Quis is est?
Geta
Homō nēdum doctus, vērum etiam omnium artium fundāmenta habēns.
Gracchus
Partēs hīc fortassis Novī Monastēriī praeceptōris tuētur?
Geta
Nōn modo tuētur, sed et adiūtum ipsum cingulīs habet.
Gracchus
Vēra sunt, quae refers?
Geta
Caelō nōtissima, nam prīdiē cum in dīvae virginis sacellō Salvē exāctum esset et in
Summō praeceptor ūnā cum suīs ad lūdum puerōrum iter faceret, ipsum Virbius dīvī
Theodorīcī sacellum circā adiit, iniūriīs atque opprobriīs eum affēcit permaximīs.
Gracchus
Quibus, mī Geta?
Geta
Hīs putā: quod nōn bonī esset virī persuādēre discipulīs, ut aliēnōs praeceptōrēs
lūdibriō habērent, quod suī discipulī praeceptōrī lūdī Novī Monastēriī suīsque locātīs
in Haugīs fēcērunt volentēs locātōs disputandō adīre ac ipsī praeceptōrī inpudīca in
vultum verba nārrārunt dīcentēs ‘fīcus mandūcā caballī’.
Gracchus
Quid audiō ? Id ad bonōs nēquāquam adolēscentēs spectat.
Geta
Sānē dīcis.
Gracchus
Sed quid tum Virbius aiēbat ?
Geta
Sequūtus est praeceptōrem lūdī ad aedem dīvī Kiliānī persuādēns nē id suīs admitteret
adolēscentibus. At ille: ‘Optimē frāter, doctōs efficit disputātiō discipulōs’. Virbius
rūrsus: ‘Nōlunt id parentēs’. Cui praeceptor: ‘Hī patrēs gnātōs asinōs ēducāre volunt,
quōrum alter praeceptor’. Quō audītō Virbius asinum ipsum appellābat. Praeceptor vērō
ad Summum asinum hunc, quem ob bonās artēs adhūc veritus erat, caedere in pōdicem etiam
cruōris ad effūsiōnem.
Gracchus
Pār parī referre studuit.
Geta
At Virbius dīvī Valentīnī circā āram ac scālās, prope sīcam quandam sub tunicā habēns
prōtendit volēns magistrum laesum īre.
Gracchus
Quid lūdī praeceptor ad hoc ait?
Geta
Hīs eum alloquēbātur verbīs: ‘Stolidē, omnia prius cōnsiliō experīrī quam armīs
sapientem decet’ --post abiit ad lūdum.
Gracchus
Discrucior animō, hocine dē inprōvīsō huic virō malī ēvenit!
Geta
Sed tympanistria cum clāvibus hūc proficīscitur, aedem obserāre ac pessulum iānuae
oppōnere cōnātur; discēdāmus.
Gracchus
Fīat; valē!
Geta
Tū quoque ut valeās operam datō!
Fīnis huius opusculī.
Petrus Popō. Colloquia dē Scholīs Herbipolēnsibus. Dr. Georg Schepss. Wuerzburg. Ā. Stuber's Buch und Kunsthandlung. 1882.
Petrus Popō. Colloquia dē Scholīs Herbipolēnsibus. Dr. Georg Schepss. Wuerzburg. Ā. Stuber's Buch und Kunsthandlung. 1882.