Progymnasmata Latinitatis - Prōgymnasma Vīcēsimum Tertium
Arma Scholāstica
Persōnae:
Michaēl, Ambrōsius
Michaēl, Ambrōsius
Michaēl
Scholam petentibus nōbīs in diēs singulōs, ac paene incolentibus, cum īnstrūmenta, ut aliīs cuiusvīs generis artific ibus sua necessāria sint, illōrumque appellātiōnēs quaedam mihi exciderint, obsecrō, quod sine mōlestiā tuā fīat, rēdige illās in memoriam meam, et velut sub ūnum aspectum subīce ūniversa.
Ambrōsius
Forsitan nōn subibunt animō omnia: quamquam adeō multa nōn sunt. Vērum sī quid nesciverō, ait Plautīnus Pseudotyndārus, id nescium trādam tibi.
Michaēl
Nōn vertam vitiō, aut nōn recordārī, aut nescīre tē, quod ipsemet vel nesciam, vel nōn meminerim in praesentīā.
Ambrōsius
Interrogēs licet, quō commodius accipiās, quae cupīs.
Michaēl
Sīc agam, et ad duo capita quō dīstīnctius rēs agātur, argūmentum tōtum revocābō.
Ambrōsius
Ad quae?
Michaēl
Scholāsticī aut legunt aut scrībunt: quōcircā duōrum generum īnstrūmentīs indigent: ūnīs quae ad lēctiōnem ipsīs īnserviant: alterīs quae ad scrīptiōnem. Vidērn' opportūnē dīstribuisse?
Ambrōsius
Et valdē quidem.
Michaēl
Ēnumerā iam quae referuntur ad prīmum genus.
Ambrōsius
Liber, libellus, quō spectant pāgina, pāgella, margō seu ōra librī, involūcrum seu operc ulum, quō vestiuntur librī, ut ab iniūriā vetustātis et pulverum cōnserventur. Hūc fīlum, acum, cēram, quōrum apud nōs nōn īnfrequēns est ūsus, referre potēs. Eōdem pertinet plūteus.
Michaēl
Quid est plūteus?
Ambrōsius
Plūteōrum alius dīcitur armārium sīve repositōrium librōrum, quī etiam in forulīs repōnuntur(1). Alius est tabula seu scrīnium, quod sibi scrībentēs subīciunt: barbarīs pulpitum.
Michaēl
Habeō ista: prōcēde ad caetera.
Ambrōsius
Restant nōmina secundī ōrdinis.
Michaēl
Quaenam illa?
Ambrōsius
Charta sīve papӯrus. Iam chartārum alia vocātur Augusta(2), tenuis nempe et candida, ad epistolās accommodāta: appellāta sīc est ab Augustō. Alia dentāta(3), alia bibula, quae trānsmittit litterās, alia Claudiāna, rēgia, imperiālis, amplō foliō et crassa: alia empōrica(4), mercibus involuendīs idōnea, unde cucullī fīunt: alia charta virgō, ex quā nūllum est dēscrīptum exemplar: alia pūra, in quā nihil est litterārum, alia pergamēna, quoniam apud Pergamum Asiae urbem inventa sit: etiam membrāna dīcitur: Haec dē chartārum generibus. Ātrāmentum scrīptōrium sīve librārium.
Michaēl
Cūr addidistī scrīptōrium sīve librārium?
Ambrōsius
Quod aliud est ātrāmentum fūlīgineum, quō ūtuntur tӯpographī, aliud sūtōrium(5): quamquam cōnsuētūdō, quae est verbōrum domina, nihil solet adīcere. Ātrāmentārium, calamus absolūtē seu calamus scrīptōrius. Cultellum graphiārium seu scalpellum, scalprum librārium vocat in Vītelliō Suētōnius, ut doctī annotārunt. Thēca calāmāria seu graphiāria, thēca sīve pyxis pulverāria, sīve arēnāria.
Michaēl
Annōn putās aliīs quibusdam armīs nōs indigēre?
Ambrōsius
Immō: sed praecipua recēnsuī. Sunt ergō īnsuper forficēs, clepsydra, rēgula, circinus aēneus, et nōnnumquam, praesertim in aestāte, cum Sīrius ardor findit(6) agrōs, et versiculī compōnuntur, moderātus vīnī haustus(7).
Ingenium potis īrritat Mūsa poētīs,
Bacche solēs Phoebō fertilis esse tuō,
Bacche solēs Phoebō fertilis esse tuō,
inquit Propert.
Michaēl
Optātissimum vērō īnstrūmentum: nōminās sēs hoc prīmō locō.
Ambrōsius
Nam quia carmina laetum sunt opus, ut cecinit Ovid. vīnum exhilarat animum. Et saepe audīstī illud Ecclēsiasticī: Vīnum laetificat cor hominis.
Michaēl
Probābīlius dīxissēs, pecūniam quoque in īnstrūmentō opus esse scholāsticīs, idque nōn interdum, sed continenter: quā suppeditante, multō hilārior sit mēns, quam vīnī pōtū: et pecūniā vīnum emī potest, vīnō pecūnia nōn ēmitur: emī certē quidem nōn dīcitur. Nunc dē hoc in mē collātō beneficiō multum tē amō, tibīque grātiās agō.
(1) in forulīs repōnuntur: Meminit forulōrum in Octāviō Tranquillus, cap.31. in haec verba. Quidquid fātīdicōrum librōrum Graecī, Latīnīque generis, nūllīs vel parum idōneīs auctōribus vulgō ferēbātur, suprā duo mīllia contracta undique cremāvit: ac sōlōs retinuit Sībӯllīnōs. Hōs quoque dēlēctū habitō: condiditque duōbus forulīs aurātīs sub Palātīnī Apollinis basī.
(2) alia vocātur Augusta: Dē hoc, ut item dē aliīs chartārum generibus, Hierātica, Līvia, Saitica, Teneotica, Cornēliāna, Fanniāna, legendus Plīnius lib. 13. cap. 12. et Turneb. lib.7. cap. 2.
(3) alia dentāta: Aprī aut etiam equī dente lēvāta. Quod item nunc, ubī quid scrībimus accūrātius, facere solēmus, ad inaequālitātem chartae complānandam: quō calamus quasi currat expedītius. Haec Manūt. in epist.14. lib.2. ad Q. F. Reprehendit deinde Erasmum, quī chartā dentātā, prō acerbē, et īrācundē scrīpta interpretātus sit.
(4) alia empōrica: Hāc mercātōrēs ūtuntur prō involūcrīs et integumentīs mercium, tanquam ad scrīptūram inūtilī, et crassā nimis.
(5) aliud sūtōrium: χάλκανθος Graecīs, ā quibusdam vitriolum. Galēnus inter maximē noxia pharmaca numerat: nec tūtō iīs medicāmentīs admiscērī putat, quae per ōs assūmuntur. Significat item colōrem, quō corium sūtōrēs ad calceōs faciendōs imbuunt. Cic. epist. 21. lib.9. Hoc vērō quī Lӯlībaeī ā Pompēiō nostrō interfectus est, improbior nēmō, meō iūdiciō fuit. Iam pater eius accūsātus ā M. Antōniō, sūtōriō ātrāmentō absolūtus putātur. Quem locum aliter explānat Manūt. aliter Turneb. lib. 6. cap. 1.
(6) Sīrius ardor findit: Caniculae exortū accendī sōlis vapōrēs quis ignōrat? Cuius sӯderis effectūs amplissimī in terrā sentiuntur. Plīn. lib.2. cap.40.
(7) moderātus vīnī haustus: Vīnum parcē ac moderātē sūmptum, ingenium acuit, ut alia multa bona quae affert omittam. Immodicē immoderātēque haustum ratiōnem perturbat, intellectum hebetat, memoriam imminuit, omnem animī vigōrem quōdammodo ēnervat atque interficit. Dē hilārī autem animō ad versūs pangendōs necessāriō, et dē enthūsiasmō in hunc modum Cic. ad Q. F. epist.4. lib.3. Dē versibus quōs tibi ā mē scrībī vīs, dēest mihi quidem opera, quae nōn modo tempus, sed etiam animum vacuum ab omnī cūrā dēsīderat: sed abest etiam ἐνθουσιασμός. Nōn enim sumus omnīnō sine cūrā venientis annī. Epist.5. Opus est ad poēma quādam animī alācritāte, quam plānē mihi tempora ēripiunt.