Progymnasmata Latinitatis - Prōgymnasma Vīcēsimum Septimum
Ēmendātiō Scrīptiōnis
Persōnae:
Discipulus, Magister
Discipulus, Magister
Discipulus
Perbrevem epistolam, Praeceptor, ad parentem effēcī, eam sī tibi est ōtium, corrigere, quaesō, nē abnuerīs.
Magister
Quod est argūmentum? Quā dē rē scrībis?
Discipulus
Explicō ratiōnem valētūdinis meae: hinc argentum partim ad nōmina dissolevnda, partim ad librōs coemendōs petō.
Magister
Lege initium.
Discipulus
Andreas Praetōrius Nīcolāō Praetōriō amantissimō parentī S.P.D.
Magister
Rēctissimē, iam prōgredere.
Discipulus
Quamquam haud ita prīdem litterās ad tē dedī, mī pater,
Magister
Vōx (quamquam) indicandīne modo, aequē ut coniūnctīvō iūngitur(1)? Nōnne dīcendum erat: quamquam dederim?
Discipulus
Probē indicātīvō iugātur.
Magister
Prōfer idōneī scrīptōris testimōnium, sī recordāre.
Discipulus
Etiam plūrium. M. Tullius ad Curiōnem. Quamquam mē nōmine neglegentiae suspectum tibi esse doleō. Et prō lēge Manīl. Quamquam mihi semper frequēns cōnspectus vester multō iūcundissimus, hic autem locus ad agendum amplissimus, ad dīcendum ōrnātissimus est vīsus. Virg. 2. Aeneid. Quamquam animus meminisse horret. Terent. Eunuch. Quamquam illam cupiō abdūcere.
Magister
Sīc ēnitēre semper, ut quod loqueris aut scrībis, bene latīnum esse cōnfīdere possīs. Quid sequitur?
Discipulus
Quibus tē certiōrem reddidī(2).
Magister
Ēmendā, certiōrem fēcī.
Discipulus
Atquī ego saepius meminī mē legere, certiōrem reddere, et doctōs ita loquentēs nōn semel audīvī.
Magister
Sī prō Latīnīs ea dūcāmus, quae ubicunque legimus, et ā quibusvis audīmus, nihil erit inquinātum, nihil parum proprium, nihil barbarum: omnia nitida, propria, et quasi ex hortulīs Grātiārum dēlibāta. Videndum dīligenter, quae verba quibus copulent Cicerō, Sallustius, Līvius, Caesar, Virgilius, Terentius, Plautus, et reliquī auctōrēs, quī latīnitātis lautum copiōsumque patrimōnium nōbīs relīquērunt: hōrum sermōnī assuefactī quī erunt, etiam volentēs nōn poterunt nisi latīnē et ōrnātē loquī. Quāre ipsōrum pulcherrima simulāchra ceu pictōribus ante oculōs nostrōs in omne tempus versābuntur. Hoc prīmum. Deinde observandum studiōsē, quid hominēs nostrī, nōn tantum ērudītī (nōn enim est satis) sed etiam castī illius, incorruptī, minimē īnfuscātī, et nātīvī sermōnis perītī aut amplectantur, aut aspernentur. Quāre Paulus Manūtius in explānātiōne epist. 4. lib. 2. negat latīnē dīcī, certiōrem reddere: cuius virī nōn levis est apud mē auctōritās. Lege caetera.
Discipulus
Quibus tē certiōrem fēcī dē omnibus, quae tē scīre velle nōn dūbitābam: tamen cum mihi praecēperīs.
Magister
Vāriā illud (praecēperīs).
Discipulus
Iusserīs, in mandātīs dederīs, imperāverīs, iniūnxerīs, imposuerīs.
Magister
Perge.
Discipulus
Cum mihi imposuerīs, ut quam frequentissimās ad tē litterās darem.
Magister
Duo peccāta(3). Prīmum, quamvīs, praecēperīs, iusserīs, et reliqua duo cum particulā, ut, et optātīvō et subiūnctīvō nōn vitiōsē coagmententur, tamen vōcēs, iniungere, impōnere, nisi cum accūsandī cāsū nōn significant quod tū sentīs: dīcendum quippe, iniungere aut impōnere alicuī mūnus, onus, necessitātem, prōvinciam, servitūtem et similia. Itaque loquitur barbarē vulgus, cum ait: Philippus iniūnxit mihi, ut sē exspectārem. Pater imposuit fīliō, nē noctū eat ambulātum. Alterum, cum suprā dīxissēs, ad tē litterās dedī, mūtanda erat locūtiō, ut dīcerēs: quam frequentissimās, seu creberrīmās ad tē epistolās mitterem. Oportet enim tē nōn sōlum pūrē, nōn sordidē, propriē, nōn imprōpriē, vērum etiam copiōsē loquī, scrīptaque tua verbōrum varietāte, ac modīs seu fōrmīs loquendī distīnguere. Similitūdō namque taedium legentibus generat, et sēnsus aurium est fastīdiōsissimus.
Discipulus
Et cum habērem certum tabellārium, omnīnō scrībendum putāvī. Quod ad valētūdinem meam attinet, quam tibi et suāvissimae mātrī māgnae sollicitūdinī esse nōn mē clam est, valeō rēctē, et Chrīstō Salvātōrī.
Magister
Iunge grātiā.
Discipulus
Et Chrīstō Salvātōrī grātiā valeō rēctē.
Magister
Praeclārē, perge.
Discipulus
Iam hoc scīre tē vehementer optō. Superioribus diēbus certam summam pecūniae mūtuō accēpī ā quōdam mercātōre ad hōc, ut crēditōrēs meī satisfacerent(4).
Magister
Illud (ad hōc) pūtidē dictum est. Melius erat dīcere, ideō, ob eam rem, proptereā, eō cōnsiliō, eā ratiōne.
Discipulus
Inde restant nōnāgintā flōrēnī, quōs proximō mēnse dissolvam.
Magister
Quid est inde(5)? Āc, dēhinc, proptereā, annōtā et dissolvam.
Discipulus
Persolvam.
Magister
Rectissimē.
Discipulus
Nunc autem rogō tē, mī pater, ut quantum fērī poterit prōperē ad mē mittās certam summam, ad bibliopolam reī litterāriae caussā adeundum(6).
Magister
Supervacaneum et prōlixum est (ad bibliopolam reī litterāriae caussā adeundum)(7). Dīc breviter et cōmpendiōsē, ad librōs comparandōs, aut coemendōs.
Discipulus
Faciō. Nunc autem rogō tē, mī pater, ut quantum fērī poterit prōperē ad mē mittās certam summam ad librōs coemendōs. Lībrōs autem eōs comparāre studeō, quibus ad maiōrem in studiīs doctrīnae prōgressum perveniendī nūllum dubitō mihi magnopere opus fore. Hōs ego librōs emam, pater, sī pecūniam mīserīs: sīn autem eam nōn mīserīs, procūrābō ut mūtuō accipiam ab amīcō quōdam, quī mihi hanc grātiam faciat, necesse est.
Magister
Ferē satis, sed ecce tot mendās in brevī hāc epistolā, ut stupeam.
Discipulus
Ō Iovis Dīspiter(8)! Quot sint rērum perturbātiōnēs, quantae ineptiae, quantae insolentiae, quotque locūtiōnēs minime Latīnae, nunc prīmum intellegō.
Magister
Haec tē paenitentia nōn modica cōnsōlātiōne mē afficit: indicat enim, tē nōn prōrsus esse stupidum.
Discipulus
Sed unde ista tanta vitiōrum turba, praeceptor?
Magister
Unde? Ex neglegentiā, inquam, atque sūmī. Antequam stylum in manum sūmpserīs(9), perlegere vēra Latīna aut audīre oportuit, quae sint huius generis quod tū prae mānibus habuistī. Deinde, meditārī: tum dēmum scrībere. Quīn et illud maximē necessārium dūcō, ut antequam cuidam tuōrum cōnātuum fīnem impōnās, diēs circiter ūnum aut alterum quō scrīpserīs reponas, post eaque, ut novum quid, relegas: māgnās sānē mendās facillimē corrēctūrus. Sīc valē.
(1) vōx quamquam: Dē vōcibus licet, quamquam, tamen, vel, etsi, tametsī, quamvīs: item quandō, cum, postquam, ubi, ut, quōmodō, sīcut, et similibus, hoc tenendum est, indicātīvum rēctē iīs sociārī, praecipuē verō vōcī quamquam. Cicerō prō Cluentiō: Quamquam senātus frequēns tantam auctōritātem salūtī meae dētulit. Dē prōvīnciīs cōnsulāribus: Quamquam tuī mihi multam et iūstam suspīciōnem dederunt antehāc. Sed complūra alia apud hunc, et in Īnstitūtiōne, et Cōnfirmātiōne Grammaticae.
(2) certiōrem reddidī: Imitātiō Graecōrum est, ex quōrum locūtiōne, βεβαιότερον ποιεῖν, hōc fictum est, sed malē. Nam Latīnī certiōrem faciunt, hoc est, certiōrem reddunt. Reddere vērō, nōnnisi ea quae accepta sunt; facere autem, quae ante nōn erant. Cicerōnem habēmus, quī istīs testimōniīs sē armārī nōn sinat: Certiōrem mē faciunt litterīs tuīs. Mē faciēs certiōrem. Certiōrem Caesarem faciō. Et multīs aliīs locīs apud hunc.
(3) duo peccāta: Iniungere et impōnere accūsātīvum semper postulant. Cicerō prō Rōsciō Amerīnō: Causās quās impōsuistī. Ōrat. in Catilīnam: Imperātōribus nostrīs ā vōbīs bellum iniūnctum est. Dē imperō Cn. Pompeiī: Ipsī iniūnctum negōtium. Variētās sermōnis ex aliīs rebus, quam ex īsdem vocibus usūrpandīs, paranda est. Eādem enim atque eādem verba in singulīs periodīs, aut in duābus prōximīs sapiunt ineptiam et insolentiam. Cicerō in Ōrātōre: Quasi quādam varietāte condīrī ōrātiōnem putō oportēre.
(4) ad hōc ut crēditōrēs: Ad hōc prō ideō, eō, ob eam rem barbara et insolēns locūtiō est, quamvīs ā quamplurimīs hodiē ūsūrpētur. Longē castius dicunt, quī dīcunt ideō, proptereā, eō cōnsiliō, ob id, ob eam rem, eius reī grātiā.
(5) quid est inde: Inde dē locō dicitur, unde āliquid proficīscitur. Ac, deinde, dēhinc, prō praetereā, porrō, autem melius sunt. Dissolvere nōmen nōn est Latīnum: persolvere, exsolvere, solvere rēctē dicēmus.
(6) ad bibliopolam reī litterāriae: Circumlocūtiōnēs supervacāneae, et prōlixitātēs sermōnis, ubi brevitās requīritur, ineptae sunt et inerudītae. Quārē melius ac castius esset dīxisse ad librōs comparandōs, vel ad librōs coemendōs.
(7) supervacaneum et prōlixum: Brevitās dīcendī maximē commendātur, modō obscūritātem vītēmus. Cicerō dē Ōrātōre: Brevitās autem in verbīs est aliquandō bona, cum nihil dētrahitur sēnsūī: et nōnnunquam mala, cum disputātiō ipsa obscūrātur.
(8) ō Iovis Dīspiter: Iuppiter, antiquissimē Diespiter, vel Dīspiter, quod diēī pater sit: hoc est, diēī, id est, lūcis auctor: aut quod diēs clārōs efficiat. Iuppiter, per syncopēn, hoc est, dētractiōne syllabae es: Iūpiter, ā iuvandō pater dictus. Vocātīvus est Iuppiter: quō cāsū Latīnī utebantur, invocantēs et admīrantēs, ut est apud Plautum: Ō Iuppiter! et, Iuppiter bone et supreme! Et, Iuppiter mē servat, salvum et sōsipitem!
(9) antequam stylum: Ante scrīptiōnem multa legenda sunt, ut animus verbīs et locūtiōnibus optimīs impleātur. Post scrīptiōnem, aliquantulum temporis interponendum est, ut deinde tanquam novum opus relegatūr. Quīntīliānus: Multum proficit intermissa repetere: sīc enim quasi recēns ab auditōre iūdicium, nec noster partus amōre dūcimur.