Progymnasmata Latinitatis - Prōgymnasma Vīcēsimum Secundum

Colloquium in Scholā

Persōnae:
Geōrgius, Thōmās
Geōrgius
Ohō Thōmā, iam ulcīscar mē. Frequenter abs tē accūsātus, paria repōnam.
Thōmās
Aliquotiēs accūsāvī tē, nōn eō īnficiās: saepius, negō.
Geōrgius
Quāre autem vel aliquotiēs?
Thōmās
Quod commeruērās, et mihi quoque nōn plūs est parsum ab aliīs.
Geōrgius
Numquam tē laesī.
Thōmās
Immō reum mē fēcistī.
Geōrgius
Numquam.
Thōmās
Quid est porrō quod mē cōgitās accūsāre? Quid culpae contrāxī?
Geōrgius
Scamnum cultellō scrīptōriō cōnscindis, quod prohibuit Praeceptor: et tuum nōmen incīdis, quod gravius prohibuit, eāque dē rē flagrīs aliōs accēpit.
Thōmās
Ōrō tē, tacē: cērā complēbō sulcōs illōs, aut rādam lignum, nē appāreant litterae.
Geōrgius
Vah cōnsilium callidum. Quid dabis in locō mercēdis?
Thōmās
Summissē, nē audiat Magister, pulcherrimum dē globulīs meīs.
Geōrgius
An tulistī tēcum?
Thōmās
Nōn omnēs.
Geōrgius
Quot habēs?
Thōmās
Septem.
Geōrgius
Mōnstrā, sī placet.
Thōmās
Ēn.
Geōrgius
Sunt ēlegantēs. Facisn' mihi cōpiam ēligendī quem praecipuē probāverō?
Thōmās
Faciō.
Geōrgius
Hunc ēligō.
Thōmās
Istum ēligerēs: meō enim iūdiciō relinquit alterum praestantiā.
Geōrgius
Nōn tam aptus est ad manum meam propter māgnitūdinem.
Thōmās
Ergō istum, paullō minōrem.
Geōrgius
Sine, tentem. Nimium parvus est.
Thōmās
Retinēbis igitur, quem prīmum omnium sūmpserās.
Geōrgius
Ita faciam. Quam venustē nigrō albōque dīstīnctus, vēnulās quāsdam ostentat? Ēmistin', an lūcrō acquisīvistī?
Thōmās
Lūcrō.
Geōrgius
Ā quō?
Thōmās
Ā Leōnardō nostrī vīcīnī fīliō, quīcum persaepe lūdō.
Geōrgius
Sī tam scītē factīs abun dat globulīs, prōvocābō illum ego similiter ad certāmen.
Thōmās
Vix aliquandō vincitur: perītissimus enim huius scientiae puer est.
Geōrgius
Et mē lūsōrum nōn ultimum esse cognōscet. At, at, comprimāmus ōrātiōnem: Praeceptor dē cathedrā dēscendit, nē cōnfābulantēs inveniat, et ad poenam vocet. Prōfectō haud multum abest ā nōbīs īnfortūnium.
(1) Nātūrae puerīlis et in hoc, et in aliīs praetereā quamplūrimīs utriusque volūminis diālogīs spērō ā mē adumbrātam, sī minus expressam et dēpictam imāginem. Mīrum sānē, quam illa iniūriārum impatiēns, ad par parī reddendum, ad dēlicta cēlanda, ad lūdendum ingeniōsa atque prōmpta sit, quae quidem hoc locō ā nōbīs īnsīnuāta sunt. Quae autem aliīs, et sparsim, eōrum testem advocāre vīsum est Cic. 5. dē fīnib. Eōs, inquit, parvī agnōscunt, ā quibus ēducantur: deinde aequālibus dēlectantur, libenterque sē cum hīs congregant, dantque sē ad lūdendum, fābellārumque audītiōne dūcuntur: dēque eō quod ipsīs superat, aliīs grātificārī volunt: animadvertuntque ea quae domī fīunt, cūriōsius, incipiuntque commentārī aliquid, et discere: et eōrum quōs vident nōlunt ignōrāre nōmina, quibusque rēbus cum aequālibus dēcertant, sī vincunt efferunt sē laetītiā: victī dēbilitantur, animōsque dēmittunt, et quae sequuntur.