Progymnasmata Latinitatis - Prōgymnasma Vīcēsimum Quīntum
Lūdimagister Dēfēnsus
Persōnae:
Kīliānus, Ioachimus
Kīliānus, Ioachimus
Kīliānus
Etiamnum, Ioachime, corium doleō, ita mē blandīs modīs permulsit Magister.
Ioachimus
Mihi vērō vola totiēns impācta ferulā adhūc fervet.
Kīliānus
Quantum datur perspicere, mōrōsus est homō iste, et īnfēstus tardiōris ingeniī puerīs.
Ioachimus
Nōn, sed tardiōris dīligentiae puerīs. Et certum sciō, sānctēque adiūrāre possim, suāpte nātūrā ad mānsuētūdinem esse prōpēnsissimum, ac persōnam tetricam vultūōsamque induere nōsse, vicissimque dēpōnere, cum ūsus vēnerit. Nōn sōlum enim multā doctrīnā, sed plūrimō etiam rērum ūsū, summāque prūdentiā est.
Kīliānus
Saepissimō cholerā incēnsum ac frementem notāvī.
Ioachimus
Quia nīmirum saepissimē exstitērunt, quī ipsī bilem cierent: parcē ac molliter caeterōquī īrāscitur.
Kīliānus
Mihi Deum satis fuisse īrātum sciō, quī hunc virum nāctus sim, ā quō acciperem disciplīnam. Quālis quālis sit, utinam meus Praeceptor nōn sit.
Ioachimus
Garrīs, cūr istuc precāris tibi?
Kīliānus
Quia praestat verbīs, quam verberibus pūnīrī.
Ioachimus
Praestat: atque utrumque ūsurpandum est, cum alterutrō nihil efficitur.
Kīliānus
Quō tandem modō Ioachime?
Ioachimus
Est apud quem verbīs, est apud quem plāgīs ūtī, est quem ācrius obiūrgātum nihilōminus virgīs pulsāre necesse sit.
Kīliānus
In illīs prīmīs profiteor nōmen meum.
Ioachimus
Exīstimō tōtam rem doctōris iūdiciō reservandam esse: quā scilicet ratiōne nōs ērudiat, et merentibus poenam irroget. In suā caussā nēmō incorruptus arbiter. Ac Senecae quidem nūlla vidētur dūra cūrātiō, cuius effectus est salūtāris.
Kīliānus
Vereor nē aliqua ad familiām hoc permāneat, mē percussum in gymnasiō, et ita īnsuper irrīdear, ut malum malō geminētur.
Ioachimus
Quod tū timēs, propulsābō facile. Nūllus mortālium indicium faciet, nisi forte īnsāniat.
Kīliānus
Valdē abhorret ā mē voluntās hominis: acerbē ōdit mē, inquam, Praeceptor: numquam tamen sciēns commeruī, ut illum meritō caperet ōdium meī.
Ioachimus
Quō argūmentō id affirmās?
Kīliānus
Totiēns ingerit verbera(1).
Ioachimus
Ō Chrӯsippeum acūmen(2): perinde quasi nōn etiam parentēs fīliōs dictō minus audientēs pulsent frequentissimē, quōs nihilōminus amant, chārōsque habent. Numquam pater pūgnōs tergō incussit?
Kīliānus
Etiam in capillōs involāvit frequēns, meumque caput implēvit fustibus. Postulās ergō, ut cum poenās ā mē repetit Magister, ego hoc sīgnum amōris interpreter?
Ioachimus
Certē.
Kīliānus
Sī Suādae medulla sīs(3), nōn persuādēbis.
Ioachimus
At saltem sīgnum sollicitūdinis. Nam sī neque amāret, neque nostrī cūra tangerētur, haud aliquandō interrogāret nōs, haud umquam errantēs corrigeret.
Kīliānus
Tū quantus quantus nihil nisi sapientia es. Age, iam crēdō nōn sine caussā ipsum virgās tam crebrō in meam pellem expedīre. Dē caeterō studēbō, ut nē tantō in mē amōrī(4) occāsiōnem saviendī offeram.
Ioachimus
Sī plūsculum sēdulitātis in discendō suscēperis, tūte tibi cōnsulēs, alioquī nūgās māgnās ēgeris.
Kīliānus
Vel ad mortem discam, dum istīs exsecrābilibus virgīs corpus meum ēripiam.
Ioachimus
Fac sīs verba ad rem cōnferās, nē audiās: Prōmissīs dīvēs(5).
(1) totiēns ingerit verbera: Lege historiām plānē gravem et iūcundam quam dē Plūtarchō et servō philosophō verberārī iussō Taurus eiusdem Plūtarchī discipulus Gelliō audītōrī suō narrāvit. libr.1. cap. 26. et disce quō pactō similiter conquerentibus respondeās.
(2) Chrӯsippeum acūmen: Ingeniōsissimus et acūtissimus fuit Chrӯsippus, atque in dialectīs adeō excellēns et īnsignis, tantāque apud omnēs opīniōne, ut plērīque dīcerent: sī apud Deōs esset ūsus Dialecticē, nōn alius quam Chrӯsippēa futūrum. Laert.
(3) sī Suādae medulla sīs: Ennius M. Cornēliī Cethēgī ēloquentiam praedicāns, post caetera dē eōdem ita scrīpsit: Flōs dēlibātus populī, Suādaeque medulla. Vocat medullam, quā vōce rēs reconditās et suāvēs solēmus appellāre, quod quae tālia sunt, nātūra intīmē recondat, utī medullās. Suādam porrō Graecī πειθὼ, Quīntiliānus persuādendī Deam, Hōrātius suādēlam, Cicerō lepōrem. Simile est illud Aristophanis. οὐ γὰρ πείσεις, οὐδ᾽ἄν εἰ πείσῃς. Nōn persuādēbis, nē sī persuāseris quidem.
(4) ut nē tantō in mē: ut nē, eandem vim habet, quam, nē. Cic. Fidēs tua patiētur, ut socrus adolēscentis rea nē fīat. Plaut. Mercat. At ego expūrgātiōnem habēbō, ut nē succurrat. Terent. Andr. Sī poterit fierī, ut nē pater per mē stetisse crēdat. Eunuchō. Ut nē impūne in nōs illūseris.
(5) prōmissīs dīvēs: Versiculus est Ovid. Prōmissīs dīvēs quīlibet esse potest. Mōs est Cicerōnī, quōs ex auctōribus addūcit locōs, prīmīs duntaxat verbīs indicāre, quem licet īmitēmur, ubī tamen legentibus nostra locī illī nōtī fuerint. Observāvit hoc Manūt. in epist. 18. quae est ad Leptam, lib. 6.