Progymnasmata Latinitatis - Prōgymnasma Vīcēsimum

Nox Trānsācta

Persōnae:
Gabriēl, Laurentius, Nāzārius
Gabriēl
Salvēre iubeō sodālēs meōs, tē Laurentī, et tē Nāzārī.
Laurentius
Nōs tē vicissim. Ut valēs? Valuistin'? Nam tē quattuor ipsōs diēs(1) numquam oculīs ūsurpāvimus.
Gabriēl
Paullō dēterius, quam herī, et nūdius tertius, quārtus, quīntus.
Nāzārius
Quamobrem?
Gabriēl
Proptereā quod istā nocte quae praecessit proximā, haud placātē dormīvī.
Laurentius
Male narrās(2). Aliquō fragōre nīmirum iterum iterumque expergefactus.
Gabriēl
Fragor quidem nūllus mē perturbāvit: sed—
Nāzārius
Sed quid?
Gabriēl
Mīrum atque īnscītum somniāvī somnium(3).
Nāzārius
Quod somnium?
Gabriēl
Terriculāmentōrum plēnissimum.
Laurentius
Somnia fallācī lūdunt temerāria nocte,
Et pavidās mentēs falsa timēre iubent
.
Gabriēl
Nōn eō dīcō, quia nunc metuam: sānē quidem novō metū(4) frāctus omnīnō ac dēbilitātus cohorruī, stetēruntque comae, et vōx faucibus haesit. Vidēbar enim (oblītus sum perpetrātī piāculī) ad subsēllia iūdicum sevērissimōrum raptārī ā lictōribus, inde condemnātus ad mortem dūcī. Iam carnifex romphaēam dēstringēbat, ut caput meum ā cervīcibus amputāret. Amābō, quid vōs animī in illō omnium gravissimō praesentissimōque perīculō habērētis?
Laurentius
Ingenuē dīcam quod sentiō. Ego quī vel muscās praetervolantēs horreō, ante mortem ipsam morerer(5).
Nāzārius
Abeant somnia in malum cruciātum: nōs vōta Deō faciāmus, ut mala somniōrum tenus, et bona quaeque vigilantibus nōbīs ēveniant.
Gabriēl
Quid vērō? Vōs hāc nocte quiēvistis ex sententiā?
Nāzārius
Ab octāvā vespertīnā ad septimam mātūtīnam iūcundissimē: et tōtō prōflābam pectore somnum.
Laurentius
Ō factum pulchrē. Macte novā virtūte puer, sīc ītur ad astra. Ego ad intempestam noctem lēgī, dōnec mē lūcerna dēservit.
Nāzārius
Tū alter Dēmosthenēs(6) eris. Prō discendī ardōrem īnsolitum.
Laurentius
Tibi īnsolitum, et gregālibus tuīs, quī libīdinem in somnō habētis.
Nāzārius
Parcius ista virīs tamen obicienda mementō. Laurentī, nōs, ut nōrīs, quiētī noctem, labōrī diem impendimus, ad nātūrae praescrīptum scilicet: cui repūgnāre, quid est aliud, quam gigantum mōre cum dīīs bellāre? ait apud Cicerōnem Catō.
Laurentius
Apage cum istāc prōpūgnātiōne ignāviae tuae. Nam hoc, crēde mihi, numquam obtinēbis, ut tē somniculōsum, et labōris fugitantem nē indicem.
Nāzārius
Quod lubet. Ideon' aut erō quī nōn sum, aut nōn erō quī sum?(7)
Gabriēl
Quī deinde, mī Laurentī, somnum inīre potēs, cum ita pervigilēs?
Laurentius
Coena terrestris(8) est mihi: quōcircā inter mē et somnum perbene convenit: cum volō, mē obtinet: cum nōlō, mē relinquit.
Gabriēl
Mālim equidem tuās vigiliās, quam huius rhonchōs.
Nāzārius
Ecce autem secundum adversārium. Nōlī tū quoque, Gabriēl, mē lūdōs facere, cum hoc Laurentius affātim praestiterit, et in istō officiō tē anteverterit. Quod nisi dēsistitis, Magister mox aderit, quō disceptātōre bellum utrīque indicam. Ibī cognōscētur, quantum vestrīs pervigilātiōnibus cōnsecūtī sītis.
Gabriēl
Cavētō nē istōs tibi spīritūs comprimāmus.
Nāzārius
Vestrās ego linguās ita occlūdam, ut dē somnō meō nē mussāre quidem(9) audeātis.
Laurentius
Eris mihi māgnus Apollō.
Gabriēl
Rēs ipsa iam erit testimōniō. Audiōn' advenientem quempiam? Praeceptōn' est, vērē est, ipsus est.
(1) quattuor ipsōs diēs: Quattuor integrōs diēs. Locūtiō ūsitāta. Cicer. ad Att. lib.3. epist.21. trīgintā diēs erant ipsī, cum hās dabam litterās. et epist. ad Catium. Ego cum Athēnīs decem ipsōs diēs fuissem. Et epist. 8. lib.6. ad Attic. Dētrāxit vīgintī ipsōs diēs.
(2) male narrās: Cum quid laetum et animīs grātum nūntiārētur, dīcerēturve, bene narrās dīcēbant: cum triste, aut quod nōllent, male narrās. Item ubī quid accidisset prosperē et optātō. Ō factum bene. Bene factum, et gaudiō. Factum optimē. In contrāriīs. Ō factum male. Male factum. Exempla multa in Plaut. Terent. Catull.
(3) somniāvī somnium: Dē somniīs et somniōrum generibus cōnsule Macrob. in Som. Scīp. lib. 1. cap.3. Valērium lib.1. cap.7. Alex. ab Alex. lib.3. cap.26. Nihil autem tam praepos terē, tam inconditē, tam monstrōsē cōgitārī potest, quod nōn possīmus somniāre. Cicer. 2. dē Dīvīnāt. Unde somnia tetra, ex Platōne īdem lib.1. explicāvit. Somniāre nōs autem ea plērumque, quibus dēditī sumus, et in quibus animō, cum vigilārēmus, occupātī fuimus, docet hīs versibus ōrnātissimīs Lūcrēt. lib. 4.
(4) novō metū: Servius in Eclog.3. ad illum versum: Polliō et ipse facit nova carmina, expōnit (nova) māgna et mīranda. Et rūrsum Eclog.9. novās litēs, id est, māgnās. Eadem vīs est verbī huius in illō 4. Georg. Huic perculsa novā mentem formīdine māter. Cicer. novum cum vōcibus inaudītum, inūsitātum, admīrābile coniungit.
(5) ante mortem ipsam morerer: Tālia dīcuntur ὀξύμωρα, id est, sententiae, quae ita sunt acūtae, ut videantur fatuae. Apud Graecōs frequenter occurrunt. Euripid. Hecuba. νύμφην ἄνυμφον, παρθένον ἀπάρθενον. Sophoc. Aiace. ἐχθρῶν δῶρα ἄδωρα. Aristoph. βίος ἀβίοτος. Huiuscemodi sunt Cicerōnī, Cum tacent clāmant.1. Catil. Īnsepulta sepultūra 1. Philip. Ipsam victōriam vīcisse vidēris, prō Marcellō. Ēloquentia obmūtuit, in Brūt. Īnsāniēns sapientia, Hōrātiō Ode 34. lib.1. Māgnās inter opēs inops. Ode 16. lib.3. Concordia discors epist. 12. lib.1. Plaut. Aulul. In opibus māgnīs pauperēs, et sitibundōs in mediō Ōceanī gurgite. Ovid. dē fortūnā. Et tantum cōnstāns in levitāte suā est. Vidē Victor. lib. 10. cap.12.
(6) alter Dēmosthenēs: Vigilābat multum Dēmosthenēs, et ad lūcernam ōrātiōnēs suās dīligentissimē ēlabōrābat. Id cum eī Pӯthias per iocum obiiceret, ac dīceret ōrātiōnēs ipsius ἑλλύχνιον ὄζειν, lūcernam olēre, respondit: melius hoc quidem, quam sī hircum. Īdem interrogātus quō pactō tantam sibi ēloquentiam comparāsset: plūs oleī, inquit, quam vīnī cōnsūmpsī. Celebrantur praetereā lūcernae Aristoph. Grammat. et Cleanth. Epictētī autem Stoicī lūcernam fīctilem tribus drachmārum millibus ēmptam trādidit Lūciānus. Ac solent certē inter studiōsōs litterārum quī ardentius amant suās artēs, atque in iīs cupiunt excellere, ad lūcernam lectitāre et scrībere. Hinc prōverb. dē rē meditātā, māgnāque cum sēdulitāte factā: lūcernam olet.
(7) ideon' aut erō: Aristot. lib. dē interpretat. οὐ γὰρ διὰ τὸ καταφαθῆναι, ἤ ἀποφαθῆναι ἔσται, ἤ οὐκ ἔσται. Nōn quia affirmātum, aut negātum sit, ideō rēs erit, aut nōn erit. Apud Plaut, in Capt. cum Hegiō senex mortem Tyndārō servō mināre tur, ā quō dēlūsus fuerat, illeque subiecisset: Quī per virtūtem perītat, nōn interit, excipit senex: Quandō ego tē exemplīs excrūciāverō pessimīs, Atque ob sutēlās tuās tē mortī miserō, Vel tē interīsse vel perīsse praedicent, Dum pereās, nihil interdīcō, dīcant vīvere.
(8) coena terrestris: δεῖπνον αἷμα οὐκ ἔχον, coena sine sanguine, cōnstāns ex iīs, quae ē terrā nāscuntur, ex herbīs et legūminibus, vīlibus dapibus īnstrūcta, ob quam nūllae caesae animantēs: eratque pauperum, et plēbēiōrum haec coena. vidē Victor. lib.7. cap.16.
(9) mussāre: Ex litterā μῦ, υ prōnūntiātō, ut Gallī, u, fīunt mūtīre, mussāre, mussitāre. Et quoniam μῦ seu mu, proprium est mūtōrum, quī hanc syllabam prōferre sōlam possunt, significant illae vōcēs μῦ seu mu facere: id est, tacēre, obmūtēscere, haerēre, quid dīcās nōn habēre. Nōnius, Mussāre est hominum occultā et dēpressā vōce loquentium, quod cēlātum velint. Nunc testēs aliquot prōdūcāmus, ad ūsum vōcis cognōscendum. Plaut. Mīlite. Ergō sī sapīs, mussitābis. Et Casīna. Ita omnēs sub arcīs, sub lectīs latentēs metū mussitant. Lūcrēt. lib. 1. Sed quia multa sibi cernunt contrāria, mussant. Virgil. 12. Aeneid. mussat Rēx ipse Latīnus, quōs generōs vocet, aut quae sēsē ad foedera flectat. Expōne igitur (nē mussāre quidem) ut est in adagiō, nē μῦ quidem facere: quod est, omnīnō tacēre: quanquam et μῦ seu mu dīcere, est nihil loquī.