Progymnasmata Latinitatis - Prōgymnasma Ūndecimum
Dīmissiō Imprōvīsa
Persōnae:
Gorgōnius, Theobaldus, Eusēbius
Gorgōnius, Theobaldus, Eusēbius
Gorgōnius
Dē scholān'?
Theobaldus
Dē scholā.
Gorgōnius
Prōripuistis vōs inde, an potestātem abeundī obtinuistis?
Theobaldus
Neutrum.
Gorgōnius
Quid igitur exeundī tempus antecēpistis? Nec dum enim secundam audīvimus, et exīrī solet ad quārtam dēmum.
Eusēbius
Quīn tacēs? Nōn displicēbit tibi simul rem intellēxeris. Bonum factum tē(1) in nōs incidisse, laetītiā et lūbentiā onustī incēdimus.
Gorgōnius
Expedīte brevī.
Eusēbius
Praeceptor nōs dīmīsit lūsum.
Gorgōnius
Huī, lūsum? Diēs Mercuriī praestītutus est, ad quem exerceantur lūdī, nōn diēs Mārtis.
Theobaldus
Scīscitāre ex aliīs sī lubet, et sī inveneris secus, mentītōs dīcitō.
Gorgōnius
Aīn' tandem ita esse ut dīcis?
Theobaldus
Quid iam?
Gorgōnius
Quāpropter dīmīsit hodiē? Quid nātum est novī? Quid virō in mentem vēnit?
Eusēbius
Duplex caussa.
Gorgōnius
Cēdō.
Eusēbius
Ūna, quia mīsit sanguinem ē brāchiō dextrō, quod vidēbāmus illum gestāre in mitellā bombȳcinā et nigrā.
Theobaldus
Altera, quia hodiē dabit nātālitia.
Gorgōnius
Mulsa loquiminī: iam assentior. Est enim utraque caussa perquam verīsimilis: et in memoriam regredior aliās quoque nōs ideō iussōs redīre domum, quia cum amīcīs diem suum nātālem āctūrus erat.
Theobaldus
Nōbīs nec opīnantibus haec fortūna obtigit: sīquidem ita ingressī erāmus gymnasium tanquam veterī mōre exitūrī.
Gorgōnius
Eu, probē(2). Nēmō igitur hanc grātiam extorsit?
Eusēbius
Nēmō, quod sciam: sponte suā benefēcit nōbīs.
Gorgōnius
Omnium quantum est quī vīvunt hominum(3) optimus est homō. Vērum in istō concessū seu līberālitāte suī magis quam nostrī ratiōnem dūxit: nam haec lūx, quā ipse prīmum lūcem hanc aspexit, et vītālēs aurās hausit, omnīnō hilaris eī, et sine ūllā perturbātiōne molestiāque sūmenda est.
Eusēbius
Nōs lūsum vādimus rēctā.
Gorgōnius
Sīccin' est sententia?
Eusēbius
Sīc.
Gorgōnius
Celeriter revertar, et adiungam mē vōbīs tertium.
Theobaldus
Volā curriculō: hunc diem suāvem et amoenum agitābimus.
(1) bonum factum tē: Plīnius dē virīs illūstribus, ubī dē Scipiōne Āfricānō. Bonum factum sī in Capitōlium eāmus. Suētōn. Vitelliō cap.14. Et Chaldaeōs dīcere, bonum factum nē Vitellius Germānicus intrā eundem Kalend ārum diem usquam esset. Plaut. Poenulō. Bonum factum est, ēdicta ut servētis mea. Hōrum verbōrum ūsus erit propriē in ēdictīs, quibus illa veterēs bonī ōminis caussā praepōnere ac praescrībere praefārīque solēbant. Tertull. Ēdictum cuī adscrībī nōn poterit, bonum factum, Turneb. lib.3. cap.22. et aliī.
(2) eu, probē: Particulae approbantis seu laudantis, Graecē, εὖ, bene, rēctē, optimē.
(3) quantum est quī vīvunt hominum: Catullus creber est in illīs. Et quantum est hominum venustiōrum. Ō quantum est hominum beātiōrum, prō, quotquot sunt, seu quam multī sunt hominēs venustī, beātī. Sīc Plaut. Persā. Exī ē fānō, quantum est hominum sacrīlegissimē. Īdem, nisi fallor, alibī. Omnium quantum est quī vīvunt hominum homō ōrnātissimē.