Progymnasmata Latinitatis - Prōgymnasma Trīcēsimum Tertium

Vacātiōnēs

Persōnae:
Petrus, Hilārius
Petrus
Cum duodecim mēnsibus volvātur annus, Hilārī, et is in quattuor tempora dīgerātur, in vēr, aestātem, autumnum, hiemem: unumquodque autem trīmestrī spatiō terminātur(1): nōn sum animī dubius, quīn tū, sīcut in gradibus aetātis hūmānae(2) adulēscentiam pueritiae, cōnstantī seu mediae aetātī, et senectae praeferēs: ita in differentiīs temporum aestātem cēterīs antepōnās: ac proinde aestīvīs mēnsibus amplius dēlēctēre quandō pācātum nitet diffūsō lūmine caelum, rāmī baccārum ūbertāte incurvēscunt, segetēs largiuntur frūgēs, pellūcidulis aquīs mānant fontēs, quandō suāvēs daedala tellūs summittit flōrēs, et rīdent aequora pontī.
Hilārius
Estō sāne: quōrsum tū istuc?
Petrus
Quōrsum? Nōsse velim, ex Iūniō, Iūliō, Augustō: sīve, ut veterēs nōminābant, Quīntilī et Sextilī(3), ex hīs tribus, inquam, mēnsibus, ecquis tibi exspectātissimus venīre cōnsuēverit.
Hilārius
An etiam id dubitātiōnem habēre potest? Īdem, Petre, quī tibi.
Petrus
Quem ergō mihi amābilem acceptumque prōcēdere autūmās?
Hilārius
Quid crēdis? Iūlium.
Petrus
Quibus dē caussīs?
Hilārius
Quia Alcedōnia sunt in scholīs(4) plūs trīgintā, nēdum quattuordecim diēbus. Vacātiōnum agitantur sollemnēs fēriae: licet dēambulāre, et sēsē dare lūsibus. In patriam quoque abeundī potestās concēditur ad vīsendōs parentēs, frātrēs, sorōrēs, propinquōs et affīnēs: ubi tam blandae salūtātiōnēs, tam benevolae ac fēstīvae congressiōnēs, tam multae vocātiōnēs ad honesta et dēlicāta cōnvivia. Quid verbīs opus est? Iūcunditātēs sēxcentae(5).
Petrus
Dē istā rē numquam tēcum contendere certum est. Laudō, laudō māiōrum nostrōrum prūdentiam, quī adulēscentum valētūdinī istā relaxātiōne cōnsulendum putāvērunt, quam continentibus atque diūturnīs litterārum contentiōnibus offendī explōrātum est, caelō aestuante potissimum, quālī afflīgimur exortā canicuā. Et mihi multō vērissimum vidētur illud epigrammatographī: Puerī sī aestāte bene valent, satis discunt.
Hilārius
Iam istuc vagandī et vacandī tempus propinquat.
Petrus
Sciō, fastōs seu Kalendārium identidem adiī.
Hilārius
Quī trādūcēs?
Petrus
Nōn omnīnō ūsum librōrum dīmittam, nec mea nostrīs Mūsīs proinde, ut sī bellum ipsīs indīxissem, disiungam.
Hilārius
Optimē vērō, Petre, et fierī sīc decet. Quid legēs?
Petrus
Ea inprīmīs quae līberālem et frūgiferem dēlectātiōnem pariant: ut sunt Graecōrum Rōmānōrumque historiae, et excellentium carmina poētārum. Exercitātiōnem stylī haud intermittam, dictāta recēnsēbō, audīta mēcum pertractābō. Dēnique ita hās hebdomadās vacātiōnum trānsigere cōnstituī, ut etiam ōtiī meī ratiōnem afferre(6) possim.
Hilārius
Ego nātāle solum, quod mē suī immemorem esse nōn sinit(7), post quārtum dēnique annum quam discēssī, vidēre dēstināvī.
Petrus
Et rēctē.
Hilārius
Addunt nōn mediocre calcar quās ab hinc triduum accēpī litterās: eae sunt paternā manū. Ante diem tertium Nōnās Quīntīlēs(8) iter in patriam ingredī iubent.
Petrus
Quandō hūc tē reversūrum augurāre?
Hilārius
Fīerit, ut illī mē citō dīmittant, citō: māter inprīmīs, quae extrā mē stirpem vīrilem, aut mulliebrem patrī meō nūllam generāvit. Et nōstī quanta sit mātrum, in ūnīcōs praesertim, φιλοστοργία.
Petrus
Multās persaepe opportūnitātēs corrūpērunt istae mātrēs, quae sīc efflīctim amant līberōs.
Hilārius
Tamen per patrem impetrābō, ut nē ultimus omnium hūc revertar.
Petrus
Plānē ita faciendum sentiō.
(1) unumquodque autem trīmestrī: Adscribāmus super hāc rē versiculōs Ausōniī: Aeternōs mēnsēs, et tempora quattuor annī Quattuor ista tibi subiēcta monosticha dīcent. Mārtius, Aprīlis, Māius sunt tempora vēris. Iūlius, Augustus, necnon et Iūnius, aestās. Septembri, Octōbrī, autumnus, tōtōque Novembrī. Brūmālēs, Iānus, Februārius, atque December.
(2) in gradibus aetātis hūmānae: Quadripartītae temporum commūtātiōnī Pȳthagorās hominum aetātem comparāvit, et in quattuor eam partēs distīnxit, in pueritiam, adulēscentiam, iuventūtem, senectūtem. Prīmam vērī, alteram aestātī, tertiam autumnō, ultimam hiemī similem esse cōnfīrmāns: singulīs autem 20 annōs tribuit. Laert. Ovid. 15 Metam. Eandem distribūtiōnem secūtus est Hōrātius ad Pīsōnēs, ubi etiam cuiusque aetātis mōrēs nātūramque dēpingit. Varrō ā diē nātālī facit quīnque partēs, sīve gradūs. In prīmō collocat puerōs, quī sīc dīcantur, quod sunt pūrī, sine pūbe, impūbēs, ad annum decimum quintum. In secundō adulēscentēs, ab adulēscendō appellātōs, ad annum trīcēsimum. In tertiō iuvenēs, quod domī forīsque Rempūblicam iuvāre possint, ad annum quadrāgēsimum quīntum. In quārtō seniōrēs, tum enim senēscere corpus incipit, ad annum sexāgēsimum. In quīntō, quī ad fīnem vītae extenditur, senēs, quā aetāte corpus seniō cōnficitur et labōrat. Singulīs ergō, praeter extrēmum, annōs quīndecim Varrō dēcernit. Hippocrātēs septem gradūs cōnstituit, īnfantiam, pueritiam, adulēscentiam, iuventūtem, vīrīlem aetātem, senectūtem, senium. Prīmī fīnem esse vult annum septimum: secundī decimum quārtum: tertiī duodētrīcēsimum: quārtī trīcēsimum quīntum: quīntī quadrāgēsimum secundum: sextī quīnquāgēsimum sextum: septimī novissimum annum vītae hūmānae. Vide īnsuper Gellium lib. 10 cap. 28. Iam quāsdam loquendī ratiōnēs in aetātibus et annī temporibus et mēnsibus quoque accipiunt adulēscentēs. Ineuntē, prīmā, extrēmā, exeuntē adulēscentiā, iuventūte. Prōvectā, praecipitī, adultā aetāte, praecipitī, extrēmā senectūte, etc. Sīc ineuntē, prīmō vēre, exeuntē, adultō, praecipitī. Virg. Vēre novō 1 Georg. Mediō, adultō, prōnō vēre. Iīsdem dē aestāte ūtēmur (quam itidem novam in 4 dīxit Virgīlius, Caesar initam et exāctam) et dē reliquīs partibus. Quās etiam senēscentēs, ut Cic. hiemem prō lēge Mānīl. et 2 dē nat. Deōr. Item prōvectās, ut Tacitus noctem, appellābimus. Quae omnia fās erit ad mēnsēs accommodāre.
(3) Quīntilī et Sextilī: Rōmulus annum dīgessit in mēnsēs decem, fēcitque Mārtium prīmum, Aprīlem secundum, propter Mārtem et Venerem auctōrēs Rōmānae gentis, tertium, ā māiōribus cognōmināvit, quārtum ā iūniōribus: illum Māium, hunc Iūnium: reliquōs ā numerō. Quīntilem quod esset quīntus, Sextilem quod sextus, et sīc deinceps. Ovid. 1 Fastōr: Mārtis erat prīmus mēnsis, Venerisque secundus, Hās generis prīnceps, ipsius ille pater. Tertius ā senibus: iuvenum dē nōmine quārtus; Quā sequitur, numerō turba notāta fuit. Posteā dē nōmine Iūliī Caesaris, quod eō nātus esset, ut Fēstus inquit, seu M. Antōniō lēgem ferente, ut scrīpsit Macrobius, Quīntīlis appellārī coeptus est Iūlius. Sextilem ē suō cognōmine Augustus nūncupāvit, magis quam Septembrem, quō erat nātus: quod eō sibi et prīmus cōnsulātus, et īnsīgnēs victōriae obtigissent. Sueton. in Octāviō cap. 31. Hanc licentiam sibi permittī voluērunt Tiberius, quī Septembrem ā sē Tiberium, et Octōbrem Līvium: Nerō, quī Aprīlem Nerōnem, Māium Claudium, Iūnium Germānicum nōminārī iussit. Domitiānus autem, ut refert Sueton. cap. 13, Septembrem mēnsem, et Octōbrem ex appellātiōnibus suīs Germānicum, Domitiānumque trānsnōmināvit: quod alterō suscēpisse imperium, alterō nātus esset. Līlius dē annīs et mēnsibus. Commodus quoque Mārcī Antōnīnī fīlius Septembrem ad suum nōmen trānsferre cōnātus est, ut Commodus dīceretur. Eutrōp. lib. 8. Argūtum est, quod dē Tiberiō scrīpsit Diō. Cum eī īnstāret senātus, statueretque Novembrem (eō mēnse nātus erat XVI Kalend. Decemb.) Tiberium appellandum esse, ita respondit: Sī vōbīs Caesarēs erunt XIII, quid faciētis?
(4) Alcedōnia sunt in scholīs: Halcēdōnēs seu Halcyōnēs sunt avēs paulō māiōrēs passeribus, mediā hieme in līttore māris nīdōs faciunt, ōva pariunt, pullōs exclūdunt. Quibus diēbus silentibus plānē ventīs summa est caelī sērenitās, summa māris tranquillitās. Unde diēs illī Halcyōniī vocantur. Vide Aristotelem dē histor. animālium lib. 5 cap. 8, Plīnium lib. 2 cap. 47 et lib. 10 cap. 32, Aeliānum lib. 1 cap. 36, Varrōnem dē linguā latīnā lib. 6, Servium in 1 Georg. Plaut. Casīnā, ad quiētem et tranquillitātem ā turbīs et lītibus in forō trānsferēns, paroemiam fēcit: Tranquillum est, Alcedōnia sunt in forō. Nōs ad scholārum fēriās, quae in mēnsem Iūlium incidunt, fēstīvē sīgnificandās adhibērī posse cēnsuimus.
(5) iūcunditātēs sēxcentae: Ingentem īnfīnītumque numerum hōc verbō Latīnī dēclārant. Cic. ad Attic. Veniō ad epistolās tuās, quās ego sexcentās ūnō tempore accēpī. Ad eundem. Bellī perīculum, mīlitum improbītās, sexcenta praetereā alia. Plaut. Trīnum. Sexcentae ad eam rem caussae possunt colligī. Īdem alibi. Sexcentā sunt quae memorem, sī sit ōtium. Terent. Phorm. Sexcentās perinde potius scrībitō dīcās. Licet etiam ūtī verbō mīlle, eādem ratiōne. Plaut. Amor mīlle modīs īgnōrandus est.
(6) ōtiī meī ratiōnem afferre: Praeclārus est locus in ōrātiōne prō Cn. Plānciō, quem ad verba nostra illūstrandā tōtum adscībere nōn pigēbit. Sed quid ego dīcam dē occupātīs meīs temporibus, cui fuerit nē ōtium quidem unquam ōtiōsum? Nam quās tū commemorās, Cassī, legere tē solēre ōrātiōnēs, cum ōtiōsus sīs, hās ego scrīpsī lūdīs et fēriīs, nē omnīnō unquam essem ōtiōsus. Enīm M. Catōnis illud, quod in prīncipiō scrīpsit Orīginum suārum, semper magnifīcum et praeclārum putāvī: Clārōrum virōrum atque māgnōrum, nōn minus ōtiī, quam negōtiī ratiōnem exstāre oportēre. Iūstīnus praefātiōne, eiusdem dictī ā Catōne meminit. Columella lib. 2 cap. 22. Sed cum tam ōtiī, quam negōtiī ratiōnem reddere māiōrēs nostrī cēnsuerint.
(7) quod mē suī immemorem: Cic. 1 dē Ōrāt. Patria nōs omnium māximē dēlectat: cuius reī tanta est vīs, ac tanta nātūra, ut Ithacam illam asperrimīs saxulīs tamquam nīdulum affīxam sapientissimus vir immortālitātī antepōsuerit. Dē Ulysse loquitur, dē quō et Homērus hoc ipsum Odīsseae 5. Ovid. dē Pont. lib. 1 eleg. 4: Nōn dubia est Ithacī prūdentia, sed tamen optās Fūmum dē patriīs posse vidēre locīs. Nesciō quā nātāle solum dulcēdine cūnctōs Dūcit, et immemorēs nōn sinit esse suī. Quid melius Rōmā? Scythicō quid frīgore peius? Hūc tamen ex illā barbarus urbe fugit. Cum bene sint clausae caveā Pandīōne nātae, Nītitur in silvās quaeque redīre suās. Assuētōs taurī saltūs, assuēta leōnēs, Nec ferītās illōs impedit, antra petunt. Scrīpsit encomium patriae Lūciānus, in quō sīc inter caetera. Sī dē urbium ēlectiōne optiōneque agerētur, nēmō prōfectō contemptā patriā, aliārum splendōrem dīvitiāsque sequerētur: nōn quod illās nōn cuperet, sed quod iīs patriam suam ōrnātam vellet: quam nihilōminus quāliscunque esset, caeterīs antepōneret.
(8) ante diem tertium Nōnās: Dīcerem aliquid dē hōc loquendī genere, ostenderemque quō pactō cum ipsum diem, quī exprimitur, nōn praecedentem sīgnificāret: item dē illīs, in ante diem, ex ante diem tertium Nōnās, post diem tertium, Kalendās, nisi mē id iamprīdem alibi praestitisse meminissem. Cōnsulendus et Manūt. in epist. 8 lib. 2 et 7 lib. 3 ad Attic.