Progymnasmata Latinitatis - Prōgymnasma Trīcēsimum Septimum
Lūdendī Potestās Recūsāta
Persōnae:
Flāvius, Aurēlius, Iūliānus
Flāvius, Aurēlius, Iūliānus
Flāvius
Magister iussit nōs dare operam lūsiunculae: venī Aurēlī, venī Iūliāne, venīte (1) sultis ambō.
Aurēlius
Quid hic narrat?
Flāvius
Quod certissimum est, quodque iam ipse lūdentium clāmor nūntiābit tibi.
Iūliānus
Sīve ita est ut dīcis, sīve comminīsceris aliquid, nōn lūdō.
Flāvius
Quārē?
Iūliānus
Praestat mē praelēcta repetere, quam lūsū bonum tempus perdere.
Aurēlius
Ego inchoāvī epistolam: sī intermīserō, multō posteā difficilius, animō iam distractō, et aptīs ad rem prōpositam cōgitātiōnibus tum dissipātīs, coepta pertexam.
Flāvius
Ōhē, quam parcōs temporis habeō condīscipulōs? Nōn aliī quoque exhibitūrī sunt Magistrō epistolās? Nōn dēbent aliī quoque praelēcta repetere? Nōn facere quae vōs facitis omnia?
Aurēlius
Āpāge lūsor, nē molestiam nōbīs exhibeās, foetet tuus sermō nōbīs.
Iūliānus
Quisque sibi serit, sibi metit.
Flāvius
At Magister iussit lūdere.
Iūliānus
Falsum est: volentibus permīsit, nōlentēs numquam cōgit: et sciō illum studentēs quam lūsitantēs habēre chāriōrēs. Ac tū sī rēctē faciās, lūdum studiīs posthabeās.
Flāvius
Sī aegrōtābitis?
Aurēlius
(2) Tē Aesculāpium invocābimus.
Flāvius
Interdīcerem vōbīs librīs.
Iūliānus
Quamdiū?
Flāvius
Ad sex mēnsēs.
Aurēlius
Tum (3) tibi porcus sacrificandus esset.
Flāvius
Quī dum?
Aurēlius
Quia īnsānīrēs.
Flāvius
Valēte, ego lūdō.
Iūliānus
Sīccine lūdum dīligis?
Flāvius
Hā, quid nī? At vōs immodestē litterās.
(1) sultis: Particula frequēns Cōmicīs. Plaut. Asīn. Hoc agite spectātōrēs sultis nunc iam, prō, sī vultis. Ita sīs, prō, sī vīs. Adduntur imperandī modō ad eum molliendum, ut aliās persaepe addimus, sī placet. Fac, sī placet, dīc, sī placet.
(2) tē Aesculāpium: Hunc Poētae Apollinis et Corōnidis fīlium, medicīnae praeficiunt, eumque mortuōs etiam in vītam revocāsse comminīscuntur, ob quam caussam ā Iove percussus sit et exanimātus fulmine. Lege Līlium et Nātālem. Arnōb. lib. 1. Medicāminum repertor, custōs et praesēs sanitātis, valētūdinis et salūtis. Īdem lib. 7. Aesculāpius salūtis dator, valētūdinum pessimārum propulsātor, prohibitor, et exstīnctor. Dē eius metamorphōsī Ovidius lib. 15.
(3) tibi porcus sacrificandus: Laribus immolābant porcum īnsānī, quīque piaculum aliquod admīserant, et quibus līberōrum prōle aucta erat familia. Plaut. Menaech.: Respondē mihi adulēscēns, quibus hīc preciīs vēneunt porcī sacrēs, sincerī: nummōs hōs ā mē accipe. Iube tē piārī dē meā pecūniā. Nam ego quidem īnsānum esse tē certō sciō. Et īnfrā. Iube, sī sapīs, porculum afferrī tibi, etc. Iūnius lib. 4 cap. 7.