Progymnasmata Latinitatis - Prōgymnasma Trīcēsimum Quīntum
Mūtuātiō Calamī
Persōnae:
Conrādīnus, Pigmēnius
Conrādīnus, Pigmēnius
Conrādīnus
Dā mihi, ōrō, ūtendum calamum(1).
Pigmēnius
Nūllōs habeō calamōs hodiē, quōs tibi dem mūtuōs.
Conrādīnus
Thēcam plēnam apud tē vīdī.
Pigmēnius
Per somnium fortassis. Sed dīcam ūnō verbō rem tōtam: nūllōs habeō, quōs tū commodātōs retineās.
Conrādīnus
Quae tam mala mēns(2) in hanc tē suspīciōnem impellit? Tam perversē dē mē exīstimās? Ēhō, nōndum nōstī mōrēs meōs? Vērum, nē sīs in morā, dā mūtuum calamum.
Pigmēnius
Ubi tuī?
Conrādīnus
Meliusculōs reliquī domī: dēteriōrēs portāvī mēcum per imprūdentiam.
Pigmēnius
At tū meum quoque disperderēs, aut nimium premendō, aut in ipsō intinctū, ad fundum ātrāmentāriī allīdendō vidēlicet.
Conrādīnus
Leviter dūcam per chartam, sēnsim intingam, salvā cuspide.
Pigmēnius
Multana dēscrīptūrus?
Conrādīnus
Tantummodo versūs aliquot ā Praeceptōre post hōram explānandōs: ut nīmīrum glossulās inserere queam: nam retinēre eās nōn possum ob tenuitātem memoriae. Sī quid mūtuāberis ā mē, seu calamōs, seu papȳrum, seu librum, seu quid aliud, dābitur mūtuum haud gravātē.
Pigmēnius
Ecce tibi probātum calamum, quem dōnō, tuus estō.
Conrādīnus
Multum tē, mī Pigmēnī, dē isthāc līberālitāte amō. Experiar. Prōfectō idōneus est, sī quis alius, ad dēcōrē fōrmandās litterās.
(1) dā ūtendum calamum: Concēdere, accommodāre, prō mūtuārī, concessum prō mūtuum, concessiō prō mūtuātiōne, latīna esse nōn putō. Nec dare, accipere commodātō, accommodātō. Dīcāmus ergō, commodāre mūtuum, ūtendum dare aliquid. Cicerō, mūtuum sūmere, nōn accipere, et mūtuum, nōn mūtuō. Nōs etiam commodātum, reddendum sūmere. Plautus ūtendum et mūtuum coniūnxit in Persā: Tēcumque ōrāvī, ut nummōs sexcentōs mihi Dārēs ūtendōs mūtuōs.
(2) quae tam mala mēns: Bona mēns, mala mēns latīnīs saepius est rēcta, perversa voluntās. Exemplum in tantā cōpiā ūnicum prōferam. Catull.: Quaenam tē mala mēns, miselle Rāvide, Agit praecipitem in meōs iambōs? Interdum ipsa ratiō et ingenium seu nātūra. Unde cōnsilia, et voluntātēs bonae aut prāvae exsistunt. Terent. And. mala mēns, malus animus.