Progymnasmata Latinitatis - Prōgymnasma Trīcēsimum Quārtum

Studium in Silvīs ac Nemoribus

Persōnae:
Minūtius, Polydōrus, Magister
Minūtius
Nōn ita prīdem, cum essem forte ex trīstitiā perturbātior, quaerēbam ubi illam miseriam ex animō velut expuerem. Dedī mē itaque ad legendās epistolās Plīniī, quās abs tē ut brevēs, argūtulās, dīsertās, suāvēs, ērūditās et fācētās māgnopere probārī saepius animadverteram. Incidī autem in sextam librī prīmī, quā ille memorat Cornēliō Tacitō, quī cum eō familiāritās mūtua intercēdēbat, sed in silvā dum vēnārētur, et ad rētia sedēret, iacēretque in proximō vēnābulum, quō scīlicet ferās in plāgās sē indeuntēs trānsverberāret, meditātum esse, cōgitātiōnēsque suās stylō pugilāribus indīdisse. Nōn est quod contemnās, inquit, hōc studendī genus: mīrum est, ut animus hāc agitātiōne mōtūque corpŏris excitētur. Iam undique silvae et sōlitūdō, ipsumque illud silentium quod vēnātiōnī dātur, māgna cōgitātiōnis incitāmenta sunt. Proinde cum vēnābere, licēbit auctōre mē, ut pānārium et lagunculam, sīc etiam pugillārēs ferās. Experiēris nōn Diānam magis montibus, quam Minervam inerrāre. Hīs ita perlēctīs, ēgomet continuō mēcum: conveniam Polydōrum, ex eō scīscitābor, quid dē hōc Plīniānō iūdiciō ipse iūdicet: arbitrēturne perinde Minervam ut Diānam vagārī per montēs et nemora.
Polydōrus
Nōn ergō hōc dē nihilō est, quod mē conventum esse expetīstī.
Minūtius
Nōn est Polydōre, sed auscultā dum. Mūsīs quidem certē, et μυσηγέτῳ Phoebō montēs, nemora, silvās in quibus habitent, et chorōs agitent, nōn arcēs et urbēs dēdicātās novimus. Capiuntur item eiusmodī locīs poētae, et in ea sēcēdere carmina compositūrī cōnsuēvērunt. Dē Orpheō quotiēs legimus, ipsum canentem bestiās et quercūs īnsecūtās(1)? Quod sī hoc antīquissimum ē doctīs genus, poētārum inquam, illic in suō negōtiō percommode versārī potest, cūr aliī nōn possunt? Quid eōs prohibet? Sī sōlitūdō ac silentium studiīs condūcunt, ibi neutrum dēsīderātur. Sī līber caelī aspectus, sī lēnēs viridissimārum arbōrum susurrī, sī dulcēs avīculārum concentūs, sī placidō cum murmure dē rupibus dēsīlientēs lymphae cōgitātiōnem minimē cōnfundunt ac remorantur, quīn potius spīritum exsuscitant, animum hilaritāte complent, atque ad prōpositam āctiōnem attemperant, cūr nōn stāmus ā Plīniō, et aliquandō cum stylō et palimpsēstō, aut cum librō in nemus ambulātum īmus, ibique summā iūcunditāte diem conterimus? Virgīlium poētārum excellentissimum in Campāniam frequenter, regiōnis amoenitāte illēctum sēcessisse, ibique bonam partem suōrum carminum condīdisse prōditum est memoriae.
Polydōrus
Quia sententiae meae particeps ut essēs, idcircō istuc ζήτημα in medium attulīstī, respondēbō tibi, sī spoponderis prius, nōn ēmanātūrum quod audīeris: sum enim homunculus ūnus ē multīs, nōndum ōrācula canō.
Minūtius
Quod mihi crēdideris, ait Plautus, fūmēs ubi pōsīveris: alium putēs licet rīmārum plēnum esse, nōn mē.
Polydōrus
Locōs sōlōs(2), ac silentium quam altissimum legentibus, scrībentibus, commentantibus vehementer commodāre fatendum est, nec inter arbitrōs, clāmōrēs, strepitūs quantumcunque mediōcrēs animum prō eō ac vellet dēbēretque suum posse agere negōtium. Hinc vidēmus litterārum candidātōs amāre sēcessūs, et locōs interiōrēs ac penitus silentēs captāre, nē per īdōla et imāginēs rērum sēnsibus perceptārum mēns sēsē dīvidere, ac plūribus impertīrī cōgitātiōnem, et velutī pūgnam quandam tolerāre cōgātur. Dēmosthenēs ille, cuius ēloquentia obstupuit ūniversa Graecia, studendī caussā latebrōsē ab hominum cōnspectū, locō subterrāneō sē occultābat, ex quō nūlla vōx audīrētur, nihil vidērētur. Quārē? Nē oculī et aurēs aliō mentem āvocārent. Sī Philosophōrum, sī Ōrātōrum, aliōrumque litterīs praecellentium vītam legās, nōn mūtōs in turbā magis quam in sōlitūdine, sōlīs librīs praesentibus, respondentibusque suās rēs ēgisse inveniēs.
Minūtius
Prōrsus tēcum sentiō.
Polydōrus
At vērō quod quis ad hoc īdem aliquid valēre nemora et silvās contendat, propter ratiuncuās quās tū afferēbās, hoc aliquid nihil est. Iūcundī sunt eiusmodī sēcessūs, vērum ad ea quae nōs quaerimus nōn sunt accommodātī. Sīquidem illa eadem quae sēnsibus blandiuntur, et animum dēlectant, eum ipsum ab opere dēstinātō quasi retrōrsum raptant: quī, quō plūribus est intentus (ut vulgātus inquit versīculus) eō minor est, eō minus valet ad singula: valet, ubi tōtus intenditur. Ac mīror equidem Plīnium hunc ā Magistrō suō Quintiliānō(3) dissentīre voluisse, quem lib. 10 cap. 3 hanc opīniōnem ēvellisse ē mentibus hominum nōn ignōrābat. Nisi forsan, (quod videō fierī potuisse) hīc illō posterius īnstitūtiōnēs suās in lūcem ēmīsit. Silvae porrō, nemora, montēs, ut etiam flūmina, fontēs, citharae, cantūs, nōn ideō Mūsīs tribuuntur, quod poētās vel necessārium, vel ūtile sit in illīs locīs, aut circum illa loca versārī: sed ut studiī ipsōrum quod tractant suāvitātēs, et ūsitāta māteria istō modō, istīsque fictiōnibus indicēntur. Bene igitur Flaccus: Mē doctārum ederae praemia frontium Diīs miscent superīs: mē gelidum nemus Nymphārumque levēs cum Sātyrīs chorī Sēcernunt populō, sī neque tibiās Euterpē cohibet, nec Polyhymnia Lesbōum refugit tendere barbiton.
Minūtius
Tibi prōfectō, et clārissimō doctōrī Quintiliānō suffrāgābor, amoenitāteque illā locōrum, ut hortīs, nōn nisi ad meram et sōlam animī oblectātiōnem cum ūtar ipse, tum ūtendum, sī fuerit occāsiō, suādēbō.
(1) bestiās et quercūs īnsecūtās: Hōrat. Ōde 12 lib. 1: Aut in umbrōsīs Hēlicōnis ōrīs, Aut super Pindō, gelidōve in Haemō, Unde vocālem temerē īnsecūtae Orphea silvae, Arte māternā rapidōs morantem Flūminum lāpsūs celerēsque ventōs, Blandum et aurītās fidibus canōrīs Dūcere quercūs. Propert. lib. 3 eleg. 1: Orpheu tē tenuisse ferās, et concita dīcunt Flūmina Thrēiciā detinuisse lyrā. Fābulam hanc, ut item alteram dē cantū et lyrā Amphiōnis explicat Hōrat. epist. ad Pīsōnēs.
(2) locōs sōlōs: Sōla loca, seu locōs sōlōs (nam utrumque in ūsū est) vocant scrīptōrēs antīquī dēserta, īnfrequentia loca, et in quibus nēmō habitet. Plaut. Rud. Neque magis sōlae terrae sōlae sunt, quam haec loca, atque hae regiōnēs. Lucrēt. lib. 6. Cūr etiam loca sōla petunt, frustrāque labōrant. Cic. dē Dīvīnāt. Cum in locīs sōlīs maestus errārēs. Prōbus in Eumene. Sī per loca sōla contenderet, spērābat sē imprudentem hostem oppressūrum. Terent. Phorm. Sōlās terrās: Virg. in eclog. Sōlōs montēs. Catull. Sōlam rupem, sōlam arēnam. Sallust. Sōlās viās dīxit.
(3) ā Magistrō suō Quintiliānō: Inter caetera: mihi, inquit, iūcundus hic magis quam studiōrum hortātor vidētur esse sēcessus. Namque illa ipsa quae dēlectant, necesse est āvocent ab intentiōne operis dēstinātī. Neque enim sē bonā fidē in multa simul intendere animus tōtum potest: et quōcunque respēxerit, dēsinit intuērī quod prōpositum erat. Quintiliānum magistrum suum nōminat Plīn. epist. 14, lib. 2.