Progymnasmata Latinitatis - Prōgymnasma Trīcēsimum Octāvum
Comparātiō Nōminum, Verbōrumque Coniugātiō
Persōnae:
Elias, Arnoldus
Elias, Arnoldus
Elias
Dēmus fīnem huic collocūtiōnī (1) temporius, extemplō cōram aderit Praeceptor, exactūrus quae herī reddenda imposuit.
Arnoldus
Quid ergō factō opus est?
Elias
(2) Meditēmur adiectīvum per accidentia, perque trēs gradūs et tria genera.
Arnoldus
Hoc agāmus. Quod erat illud?
Elias
Benignus.
Arnoldus
Dēclīnēmus in cāsūs.
Elias
Quotī ōrdinis?
Arnoldus
Virīle et neutrum sunt fēcundī, muliebre est prīmī.
Elias
Cuius speciēī?
Arnoldus
Prīmitīvae.
Elias
Figūrae?
Arnoldus
Simplicis.
Elias
Quotuplex est figūra?
Arnoldus
Triplex: simplex, composita, dēcomposita.
Elias
Dīc nōminandī cāsum.
Arnoldus
Benignus, benigna, benignum.
Elias
Comparātīvum.
Arnoldus
Benignior, benignius.
Elias
Cūr nōn sunt hīc trēs vōcēs, ut in positīvō?
Arnoldus
Benignior est generis commūnis.
Elias
Dā superlātīvum.
Arnoldus
Benignissimus, benignissima, benignissimum.
Elias
Ut habet in genitīvō?
Arnoldus
Benignī, benignae, benignī, benigniōris, benignissimī, benignissimae, benignissimī.
Elias
Cūr est ūnica vōx in comparātīvō?
Arnoldus
Quia neutra in us habent ōris. Dātīvō, benignō, benignae, etc.
Elias
Iam tū interrogā mē dē verbō quod coniugandum erat.
Arnoldus
Commendō erat.
Elias
Istuc ipsum.
Arnoldus
Sī quis didicīt Amō, nōn poterit errāre in Commendō.
Elias
Nihilōminus interrogā.
Arnoldus
Indicātīvō praesentī?
Elias
Commendō, commendās, commendat. Plūrālī numerō, commendāmus, commendātis, commendant.
Arnoldus
Prō certō crēdō tē numquam lāpsūrum. Vērum haec facilia sunt, sī anōmala īnflectere et coniugāre iusserit, tum sūdābimus.
Elias
Id forsitan hodiē futūrum est. Prōfectō cum coniugārem nūdius tertius Ōdī, multum id verbī ōderam: quia cum sit dēfectīvum, faciēbat ut dēficerem.
Arnoldus
Recordāris, opīnor, quemadmodum mē vexābant īnfēlīcia heteroclīta, et comparātiōnēs anōmalae.
Elias
(3) St, audītur hōrologium: tussit, screat ante ōstium Praeceptor: parcāmus vōcī.
(1) temporius: Ovid. et Columella ūsūrpārunt hoc adverbium, dēductum ā tempus temporis. Temperius autem antīquius est, ā tempus temperis: quemadmodum dīxēre veterēs pignus pigneris, unde pignerō verbum: posteriōrēs autem, pignus pignōris. Manut. in epist. 16. lib. 9. Apud Plaut. in Aululāriā et in Persā est temperī, in Capteīvīs temporī.
(2) meditēmur adiectīvum: Dē verbō, meditor, in 1. eclog. Virgil. sīc scrībit Servius. Quod Graecī μελετῶ dīcunt, per antīstoechon (id est, mūtātiōnem litterae, seu elementī) meditor dīxērunt Latīnī, L. enim et D. interdum sibi invīcem cēdunt: unde et sella prō seda dīcitur, ā sedendō. μελετάω porrō est exerceō, nōn sōlum, commentor: ergō meditārī est exercēre. Virgilius. Silvestrem tenuī Mūsam meditāris avēnā.
(3) st: Cōmicīs nōta est silentiī, seu particula silentium indicāns. Apud Plaut. Curculiō. St, tacē, tacē. Mercātōre. St, tacē atque abī. Epidicō. St, tacēte, habēte bonum animum.