Progymnasmata Latinitatis - Prōgymnasma Trīcēsimum Nōnum

Explicātiōnum Repetendārum Ratiō

Persōnae:
Urbanus, Theophilus
Urbanus
Repetistīne hesternam explicātiōnem epistolae Cicerōnis?
Theophilus
Nōndum.
Urbanus
Quid ēgistī?
Theophilus
Occupātus fuī in aliīs.
Urbanus
In quibus?
Theophilus
In praeceptīs Grammaticae ēdiscendīs.
Urbanus
Utrumque faciendum fuit.
Theophilus
Sī sociō nōn caruissem, hoc quoque forsitan praestitissem.
Urbanus
Vīs tēcum repetam?
Theophilus
Nihil malō.
Urbanus
(1) Principiō revocābō tibi in mentem ipsum argūmentum epistolae, verbīs Germānicīs: tū, sī diffīdis memoriae, poteris in chartāceum libellum referre.
Theophilus
Nūllō negōtiō retinēbō, sī iterum audierō: nec enim est ita longum.
Urbanus
Posteā Cicerōnem expōnam, verbum verbō, sequēns cōnstrūctiōnis ōrdinem: mox sententiam sententiā, ut Praeceptor solet.
Theophilus
Et ut nōs vult (2) sēsē imitantēs facere in repetendō.
Urbanus
Postrēmō thēmata indicābō cum accidentibus, et syntaxēs quāsdam faciliōrēs.
Theophilus
Obstringēs mē nōn vulgārī beneficiō. Sēcēdāmus in locum sōlitārium, nē quis hīc nostra dicta arbitrētur.
(1) principiō revocābō: In repetendō explicātiōnis ōrdō tenendus est, et quō quidque locō audītū, eōdem posteā iterandum. Quoniam vērō hic ōrdō repetītiōnis, et iste modus nōn vidētur contemnendus, intelligant magistrī eundem in expōnendīs auctōribus sibi opportūnum fore. Servent autem maximē illud (sequēns cōnstrūctiōnis ōrdinem) aliōquī sēnsum ēvādere obscūrum necesse est, tametsī verbum verbō explānāverint.
(2) sēsē imitantēs: Discipulus nōn quidem in tollendā, summittendā, īnflectendā vōce, sed in tōtā ratiōne expositiōnis, quantum memoria potest cōnsequī, magistrum imitārī dēbet. Quod nōn fit: nūda enim verbōrum Germānica aut Latīna explānātiōne κατὰ συνωνυμίαν cum puerī ipsī, tum Praeceptōrēs contentī sunt: et quamvīs plūra dīxerint, plūra tamen nōn repōscunt.