Progymnasmata Latinitatis - Prōgymnasma Trīcēsimum

Ascēnsus

Persōnae:
Vincentius, Timotheus
Vincentius
Iamne ērumpere hoc licet mihi gaudium? Nunc pulchrē, nunc bene est Vincentiō, circumfluō laetītiīs prōfectō. Quis mē ūnō vīvit hodiē fēlīcior? Quis fortūnātior?
Timotheus
Quid est quod sīc gestīs(1)? Quaenam haec nova īnsolitaque voluptās?
Vincentius
Ō Timothee, optimā opportūnitāte advenīstī: Hīc mē amoenitāte amoena amoenus(2) onerāvit diēs: maximās opīmitātēs opīparāsque obtulit mihi: laudem, lucrum, lūdum, iocum, fēstīvitātem, fēriās.
Timotheus
Quī tandem Vincentī? Aut quālis est ista fortūna, quā tē fortūnātissimum hodiē ēvāsisse glōriāris? Mihi enim cōnsecūtus quippiam vidēre, quod et diū expetīverīs, et semper admīrātus sīs.
Vincentius
Rem acū. Pūblicum ā Magistrō, et iīs quī statīs dēfīnītīsque temporibus scholasticōrum prōgressum tentant (Exāminātōrēs vocāmus) sēdulitātis et doctrīnae auferre testimōnium, quaerō, numerāre num dēbeam in bonīs?
Timotheus
Ac summīs quidem atque amplissimīs. Quantum coniiciō, gradum studiōrum altiōrem ascendistī.
Vincentius
Ascendī vērō: quod mihi, parentibus, familiaeque nostrae fēlīx faustumque ēveniat.
Timotheus
Grātulor tibi honōrem istum ex animō, et tuā caussā ego quoque incēdō laetītiīs. Quotus erās?
Vincentius
Nōn ausim dīcere, nē tū arrogantius quam vērius id ā mē dīcī interpretēre.
Timotheus
Audācter ēnūntiā. Nam mihi suspīciōnem mendāciī, aut ambitiōnis movēre nōn potes.
Vincentius
Tertius fuī.
Timotheus
Quot tēcum ascendērunt?
Vincentius
Ūndēquadrāgintā.
Timotheus
Nōn leve argūmentum ērudītiōnis, inter tot tam prope ad prīmam palmam accessisse. Quis vester sīgnifer et coryphaeus erat?
Vincentius
Longīnulus ille noster.
Timotheus
Secundus?
Vincentius
Frūstrā nōminem, quandōquidem nōn nōstī.
Timotheus
Praestāns ingenium sortītus est ille adulēscentulus.
Vincentius
Praestantissimum. Stupōre complēbat praefectōs exāminī, ita promptē et rēctē respondēbat ad quaesīta singula, afficiēbāturque ab īsdem dīvīnīs laudibus. Quotiēs mē illius locō esse optābam? Quod sī quid vēritātis habēret, quam superiōribus diēbus Magister narrābat invexisse Pӯthagōram μετεμψύχωσιν(3), illius puerī animam cum ingeniō suō et probitāte in meum corpus vellem immigrāre. Caeterum annō vertente prīmās nūllī cesserō. Et quoniam amat victōria cūram, nōn est mihi cōnsilium patī per sōcordiam vīrēs, tempus, et ingenium dēfluere: legendō, scrīptitandō, ēdiscendō etiam aliquid noctis assūmam. Aliquandō vidēlicet multum ingeniōsōs ā studiō sīs superātōs et vīdimus et accēpimus. Quid multa? Ēnītar summā ope mē praestāre cēterīs omnibus.
Timotheus
At illud sectātōribus litterārum apprimē cavendum dūcō: nē quid nimis.
Vincentius
Sī perīculum impendēre sēnserō, moderābor cupiditātī.
Timotheus
Arbitror parentēs tuōs exspectāre huius fēlīcitātis tuae fēlīcem nūntium.
Vincentius
Hinc domum rēctā properō: ā mē prīmum faxō audiant, quod gestum est: mihi ipsī persolvant εὐαγγέλια(4).
Timotheus
Ex grātulātiōnibus vix ēminēbis.
Vincentius
Domesticōs omnēs meā glōriā laetītiam ingentem agitātūrōs dīvinat animus. Valē.
Timotheus
Valē. Sed quid ais(5)?
Vincentius
Quid vīs?
Timotheus
Nempe ōtium ā litterīs est hodiē.
Vincentius
Fugit tē ratiō(6). Madidusne an siccus(7) es, quī istuc mē interrogēs?
Timotheus
Tamen nihil obest.
(1) quod sīc gestīs: Festus. Gestit quī subitā fēlīcitāte exhilārātus, nimiō corporis mōtū praeter cōnsuētūdinem exultat. Laetītiā, voluptāte gestīre Cic. quōrum sēnsus īdem est cum illō, quod ex veterī poētā addūcitur. 2. dē fīnib, Tantā laetītiā auctus sum, ut mihi nōn cōnstem.
(2) amoenitāte amoena: Plautus et Lūcrētius dēlectantur hōc loquendī genere, in quō nōmen adiectīvum eiusdem orīginis est, atque substantīvum cui copulātur.
(3) μετεμψύχωσιν: Μετεμψυχόω animam ex ūnō corpore in aliud trānsferō, trādūcō: ipsa trānslātiō, et trāductiō huiusmodī, seu animārum in alia corpora immigrātiō μετεμψύχωσις, quasi dīcās, trānsanimātiō. Hoc dogma Pӯthagoreōrum fuit, asserentium animās hominum in corpora bēstiārum, atque etiam aliōrum hominum sē recipere. Platō in Phaedōne. Crin. lib. 11. cap. 3. Quōrum placitum secūtus Ennius, scrīpsit somniasse sē mortuum esse, et Homērī animam in corpus suum migrāsse: ex quō sē optimum poētam extitisse, et versūs Homēricīs similēs scrībere. Hōrat. epist. 1. lib. 2. Atque haec caussa fuit, cūr σαρκοφαγίαν, sīve ἐμφυχοφαγίαν prohibērent illī Philosophī: nē forte būbulam quis dē proavō suō comederet. Plūtarchus super eā rē duōs libellōs ēdidit. Ad hanc mūtātiōnem allūsit Hor. lib. 4. Ode 2. cum dē Pindarō cecinit: Multa Dircaeum levat aura cӯgnum, et cum sē in album alitem, id est, in cӯgnum mūtārī dīxit, lib. 2. Ode 20. Crēdēbant enim eōs, quī numerīs poēticīs dēlectātī essent, alterius exōrdiō vītae in olōrēs mūtārī, et avēs canōrās in cantōrēs et poētās renāscī, et cantōrēs atque poētās in avēs mūsicās vertī. Turneb. lib. 10. cap. 22.
(4) εὐαγγέλια: Nōn modo faustī ac laetī nūntiī, vērum etiam praemia, quae dantur laeta nūntiātī, hōc vocābulō indicantur, idque utrōque numerō. Singulārī quidem ūsus est Homērus in Odyss. semel et iterum, multitūdinis Cic. ad Att. lib. 2. Ō suāvēs epistolās tuās ūnō tempore mihi datās duās: quibus εὐαγγέλια quae reddam nesciō, dēbērī quidem plānē fateor.
(5) sed quid ais: Ita veterēs, cum aliquid aliud praeter ante dicta aut quaesīta dictūrī, aut quaesītūrī erant. Plaut. Bacchid. Sed quid ais? B. Quid est? Item in Asīn. et Amphit.
(6) fugit tē ratiō: Fugit mē ratiō, sermō est eius, quī errāvit, id est, quī aliud dīxit, aliud dīcere voluit. Plaut. Amphit. SO. peccāveram, Nam Amphitrūōnis sociennum mē esse voluī dīcere. ME. Sciēbam equidem nūllum esse nōbīs, nisi mē, servum Sosiam. Fugit tē ratiō. Catull. similiter. Istud quod modo dīxeram mē habēre. Fugit mē ratiō, meus sodālis Cinna est Gāius, is sibi parāvit. Sūmptum crēdibile est ā ratiōcinātōribus, quī interdum in dēdūcendīs et subdūcendīs ratiōnibus errant. In Bacchid. Plaut. dīxit: ubi mē fugiet memoria. Muret. et Lamb.
(7) madidus an siccus: Siccōs Latīnī nōminant sōbriōs, ab ēbriōsitāte aliēnōs. Cic. in Rullum. Utrum esse vōbīs cōnsilia siccōrum, an vīnolentōrum somnia videntur? Īdem in Academ. Dormientium, et vīnolentōrum, et furiōsōrum vīsa imbēcilliōra esse dicēbās, quam vigilantium, siccōrum et sānōrum. Hōrat. Ode 18. lib. 1. Siccīs omnia nam Deus dūra prōposuit. Et, Ode 5. lib. 4. dīcimus integrō siccī māne diē. Plaut. Persa. Iam diū factum est cum bibimus, nimis siccī sumus. Opponitur autem huic vōcī contrāriā nōtiōne madidus, et ūvidus apud Hōrat. Ode proximē nōminātā. Plaut. Aululāriā. Ego tē hodiē reddam madidum, sī vīvō, probē.