Progymnasmata Latinitatis - Prōgymnasma Sexāgēsimum Tertium

Disputātiō

Persōnae:
Eucharius, Optātus
Eucharius
Sī cuipiam vestrum tantum adest fīdentiae, prōdeat extemplō in medium, ac certāmine mēcum congrediātur, et vel summīs mēcum cōpiīs contendat.
Optātus
Quid tū garrīs audācule?
Eucharius
Ad dispūtandum quemcunque dē condiscipulīs praesentibus prōvocō, nēmine exceptō, nē teipsō quidem, etsī vidēris esse quantīvīs pretiī.
Optātus
Quō frētus tam īnsolenter tē iactās?
Eucharius
Dīligentiā sōla tenēs?
Optātus
Nōs igitur hāctenus dormīvimus, et tū, sī caelitibus placet, didicistī omnia, cēterīs nihil relīquistī.
Eucharius
Quī sē crēdit prōfēcisse, surgat, veniat, digladiēmur.
Optātus
Quasi tū sīs praecipuus et invictus dispūtātor, ita glōriāris, ventōsissime atque cōnfīdentissime homuncule.
Eucharius
Rē cupiō refellī, nōn merīs negātiōnibus et maledīctiōnibus.
Optātus
Dolēbis intimīs sēnsibus, cum tibi victō rubōrem excusserō.
Eucharius
Tū opīniōne tuā dēiectus, et ā mē pudōre affectus recēdēs.
Optātus
Quō dē vīs dispūtēmus?
Eucharius
Hoc tuī est arbitrātūs.
Optātus
Parātus es in omnibus?
Eucharius
In omnibus.
Optātus
Dē nōminum verbōrumque īnflexiōnibus agāmus.
Eucharius
Ut volēs.
Optātus
Capiāmus arbitrum: seu legāmus, quī ambōrum errōrēs totidem pūnctīs notet.
Eucharius
Ad id iam sē Albertus comparat, ut vidēs.
Optātus
Euge Alberte, nē somniculōsē hoc agās: nihil dēs grātiae.
Eucharius
Dīmitte librum.
Optātus
Tū quoque abīce tuum.
Eucharius
Nūllum habeō.
Optātus
Suggestōrem tibi nūllum esse volō.
Eucharius
Multō minus ego tibi. Ēgredere dē locō tuō, et cōnsīde in scamnō longō, quod affīxum est parietī.
Optātus
Tū idem facitō, sed ē regiōne.
Eucharius
Licet.
Optātus
Nē obruās mē clāmōribus, et spatium iūstum ad respondendum concēdās.
Eucharius
Geram mē ut pār est.
Optātus
At sī tē vīcerō, haud eō contentus erō.
Eucharius
Quid petēs?
Optātus
Tuum mihi locum cēdās oportēbit.
Eucharius
Haud recūsem. Tuum, cum meō īnferior sit, nōn postulō: aliud victōriae praemium persolvēs.
Optātus
Quāle?
Eucharius
Vel rōsāriōlum tuum.
Optātus
Etiamne oculum adiēcistī?
Eucharius
Vel pulchram imāgunculam: vel globulōs aliquot dē selectiōribus.
Optātus
Inīqua condiciō.
Eucharius
Quāprōpter? Locus meus honōrātissimus locōrum est: ista autem quae abs tē exāctūrus sum, honōris et ōrnāmentī quid afferunt?
Optātus
Etsī nōn optima appāret condiciō, nihilōminus quia fastum hunc tuum retundere discupiō, huī, (2)Mārtem utrinque invādāmus. Pōne tuās quaestiūnculās. Mox vel ad terram ictus corruēs: vel praecipitem tē fugae mandābis.
Eucharius
Rēs tibi erit in angustō.
(1) Hoc dialogō ūtī poterunt puerī tanquam proοemiο quōdam concertātiōnum suārum, et hīs sēsē verbīs ad dispūtandum prōvocāre. In ipsīs autem dispūtātiōnibus vehementer velim, eās quōsdam sordidōs loquendī modōs vītāre: quōs cum nōrint ipsī Praeceptōrēs, nōn est cūr prōdūcam.
(2) mārtem utrinque invādāmus: Mīlitāribus metaphorīs saepe cum venustāte ūtimur, saepe etiam poēticē dictum aliquid lepōrem habet. Ac Mārtem quidem invādere, nihil est aliud, quam sēsē mūtuō armīs invādere, nōtō illō tropō, quem Grammaticī Metōnymiam, Cornīficius Nōminātiōnem dīxit lib. 4.