Progymnasmata Latinitatis - Prōgymnasma Sexāgēsimum Sextum

Audītiōnēs

Persōnae:
Eleuthērius, Modestus, Dāmiānus
Eleuthērius
Cūr vōs, Modeste et Dāmiāne, hesternā lūce, et nūdius tertius nōn affuistis in gymnasiō?
Modestus
Nihil dissimulābō. Ob crūditātem minus bellē valuī: nunc sum meliusculus.
Dāmiānus
Ab amīcō in hortōs suburbānōs hōc mēnse annī amābilissimō et laetissimō invītātus, recūsāre nec potuissem, sī voluissem, nec sī maximē potuissem, voluissem: est enim ille dē amīcīs meīs veterrimus et fīdēlissimus. Inde autem aliquantō post, quam putābam, (2)in urbem revertī.
Eleuthērius
Undenam discētis, quae nōs intereā Magister docuit?
Modestus
Legī iīsdem dē rēbus, quem annō praeteritō accēpī mūnerī ā patruō meō commentārium.
Dāmiānus
Ego ex autōgraphō condiscipulī alicuius ea mihi dēscrībam.
Eleuthērius
Arbitrāminī igitur vōs istō modō eadem assecūtūrōs, et intellēctūrōs perfectē omnia?
Modestus
Quidnī? Quīn iam assecūtus sum: nihil requīrō.
Dāmiānus
Perpaulum aut nihil interest, ut quidem opīniō mea fert, audīverīsne, an posteā dēscrīpserīs. Et hoc est commūne eōrum solātium, quī vel voluntāte, vel cāsū aliquō abfuērunt ā lūdō, posse aliunde dēscrībere. Sunt quī nūllum idcircō angōrem capiunt, nec ideō fortūnīs suīs dēspērant, quanquam mēnsēs tōtōs docentem nōn auscultāverint.
Eleuthērius
Māgnō errōre uterque dūciminī.
Modestus
Sī placet, dēmonstrā nōbīs istum errōrem.
Eleuthērius
Longē praestat audīre quam legere, etsī multō dīligentissimē legās.
Dāmiānus
Quid ita vērō? Nōn egēmus librīs disertīs, ēlegantibus, ērūdītīs, unde hauriāmus scientiam: et quae legimus, intellegēmus: neque enim adhūc nucibus lūdimus, ut proinde iactūra audiendī, paucōrum praesertim diērum, tam graviter et inīquē ferenda nōn sit.
Eleuthērius
Legendī semper est occāsiō, nōn est semper audiendī.
Modestus
Nōn sit: quid tum?
Eleuthērius
Lēctiō sōlitāria est velutī quidam somnus, audītiō velutī vigilia. Vīva vōx Praeceptōris magis nōs afficit, plēnius quasi pāscit et alit: et altius dēscendunt in animum, in eōque tenācius inhaerent, quae prōnūntiātiō, vultus, habitus, gestus docentis affīxerit. Quid, quod illa moderātiō et variātiō vōcis cuiusdam commentāriī efficācitātem obtinet, et quaedam eōrum quae dīcuntur est illūstrātiō? Quid, quod plūra ferē dīcuntur dē ūnā eādemque rē in scholā, quae nōn item scrībuntur: quia neque possunt commodē scrībī, neque vult ea Magister calamō excipī?
Modestus
Nihilōminus ācriōra absolūtiōraque sunt, quae legimus in auctōribus.
Eleuthērius
Ut hoc concesserim, quoniam plūs operae cōnsūmunt quī librōs ēdunt, quam quī dē superiōre locō docent, tamen obscūriōra et involūtiōra esse quae scrībuntur, tū mihi vicissim concēdās oportet. Nōn enim sē liber ipsemet explicat, ut Praeceptōrēs facere cōnsuēvērunt, quī multīs exemplīs, sententiīs, argūmentīs ūtuntur, et nihil quod verentur nōn intellēctum īrī, praetermittunt quīn dēclārent. Quod autem scrīptum est semel, hoc per saecula tāle, quāle fuit ab initiō, sīve clārum, sīve obscūrum, sīve facile et expedītum, sīve difficile impeditumque mānet. Interrogā milliēs quid hoc, quid illud sibi velit, numquam respondēbit liber tuus quem volvis. (3)Conquerentī Alexandrō Rēgī cum Aristotele, quod librōs Physicōrum ēdidisset, quōs Rēx compressōs tenērī cupiēbat: ut quōmodo imperiī, sīc scientiae glōriā praestāret multīs mortālibus, rescrīpsit Philosophus: scīret illōs librōs esse ēditōs, et nōn ēditōs: neque enim posse intellegī nisi ab iīs, quī sibi docentī praesentēs dedissent operam. Praetereā fierī aliquandō potest, ut tam probātus et doctus nōn sit liber, et ita tē parum adiuvet, quīn immō multum tibi noceat. Atque ut probātissimus sit, ego certē eximium Praeceptōrem malō, quem tanquam ex multīs librīs ūnum quendam, vīvumque librum contempler: quī scīlicet multa et multōs pervolūtāverit, et tanquam sēdula apis ē dīversōrum flōsculōrum succō ūnīus cuiusdam dulcissimīque sapōris succum expressērit.
Dāmiānus
Tam ingeniōsī acūtīque nōs haud erāmus, ut ista animadverterēmus, quae tū nōs modō nec opīnantēs docuistī.
Modestus
Ad tuam sententiam meum aggregō iūdicium. Prōvidēbō ut post hunc diem audiam quotīdiē, nisi morbī alicuius gravitās prohibuerit, aut medicus pūblicō abstinēre ēdīxerit.
Dāmiānus
Ego in diēs fēstōs convīvia, et hortōrum istās invītātiōnēs reiciam.
Eleuthērius
Tantum tribuī ā vōbīs ōrātiōnī meae, et nōn displicuisse cōnsilium, māgnopere, nōn meā quidem, quī tantum nec agnōscō nec postulō, sed vestrā caussā laetus sum.
(1) Scōpus et cōnsilium meum hōc dialogō est, persuādēre studiōsīs, nē parvī dūcant, sī vel ūnam audītiōnem omīserint, et spem illam nōn audīta per sē suōque ingeniō assequendī, spem incōnsultam ac temerāriam opīnentur. Quod sī caussa honesta inciderit, quae ā gymnasiō abesse nōs ūnum alterumve diem quōdammodo cogat, in festum diem, sī potest, rēs dīfferātur.
(2) in urbem revertī: Revertī et redīre, reversiō et reditus quid differant, Mānut. in 1. Philip.
(3) conquerentī Alexandrō: Utrumque epistolium graecē et latīnē inveniēs apud Gellium lib.19. cap. 14. in utrōque brevitātis ēlegantissimē tenuissimum fīlum admīrātur.