Progymnasmata Latinitatis - Prōgymnasma Sexāgēsimum Quīntum

Exāmen

Persōnae:
Adauctus, Olympius
Adauctus
Exāmen, id quod nōstī, propediem īnstituendum diēs noctēsque ante oculōs mihi obversātur, penitusque īnsēdit in animō.
Olympius
Eadem rēs versat et coquit mentem meam. (1)Sī huic tam gravī perīculō ēreptus essem.
Adauctus
Quod iterum iterumque ac saepius per annum nōn idōneās ob caussās dēclīnāvī lūdum, id numquam aequē sēnsī ut nunc sentiō, quantum damnī fēcerim: quōcircā nōn mediocri in dolōre sum.
Olympius
Mē pariter absentiae meae, quantumvīs nōn tam frequentis pudet, poenitet, piget.
Adauctus
Accedit ad exaggerandam animī aegrītūdinem, quod dīvīnāre nōn possum, quaenam interrogātūrī sint illī quaesītōrēs.
Olympius
Sī scīrēs?
Adauctus
Addiscerem ea quam ācerrimē.
Olympius
Estne aliquis ex omnibus, cuī hoc dētegere soleant?
Adauctus
Nūllus.
Olympius
Moderātē igitur ferāmus commūne malum.
Adauctus
Timor item solet obstāre nē prōmam līberē et intrepidē quae sciō: itaque haeret mihi aqua saepe. Hinc prō īnscitiā dūcitur, quae nōn fuit.
Olympius
Ego, nē ut errāns aliquantum sinistrē respondeam, nihil quidquam vereor: sed nē ut illitterātus plānē illitterātissimē respondeam, id vērō nōn mediocriter pertimēscō.
Adauctus
Quī tē ad illud tremendum et horribile exāmen praeparās?
Olympius
Quidquid audīvī tōtīus annī curriculō, saepius relegō, ac repetō expositiōnēs, quantum mē adiuvat memoria: in Cicerōne, Grammaticīs, Chrīstiānā Catēchēsī. Ubi quid nōn intellegō, dē condiscipulīs doctiōrem aliquem interrogō. Ad haec, dēnuō mandō memoriae praecepta prō virīlī.
Adauctus
Nimium operōsus labor est tam multa discere.
Olympius
Operōsus, at necessārius omnīnō.
Adauctus
Certum est tamen nōn omnia quaesītūrōs.
Olympius
Proptereā īnstrūctum esse in omnibus convenit, quia quod ipsīs lubet interrogant dē omnibus, prūdenter. Sī enim ōrdine interrogāre velint ūniversa, idque dē singulīs, nimis longum sit, et fastīdiī plēnum. Quī porrō quaestiōnī cuicunque aptē respondet, is tōtam vidētur scientiam cōnsecūtus.
Adauctus
Nōn stultē dictum. Ō sī praeteriisset haec turbulentissima tempestās.
Olympius
Subeunda et perferenda est, sī optēs ascendere.
Adauctus
Tametsī hūcusque sēgregāvī ā mē ignāviam in istā praeparātiōne, tamen cogor nervōs magis contendere, tum nē reiciar, tum nē dē postrēmīs fīam ūnus: cuī reī, praesertim quandō est māior ascendentium societās, māgna est adiūncta turpitūdō et īnfāmia. At enim, nisi exāmen istuc impendēns mē adigeret, numquam studia forent mihi tantī, ut eōrum grātiā caput afflīgerem.
Olympius
Nōn ob exāmen duntaxat, sed ob futūrās quoque praelēctiōnēs melius citiusque capiendās audīta repetenda et recolenda sunt: ut sīc fēlīcius et frūctuōsius in superiōre scholā versentur.
Adauctus
In scrīptiōne haud leve mōmentum est: ibī barbarismōs et (2)soloecismōs timeō, malās bēstiās.
Olympius
Nōn sine caussā: mordent ātrōciter.
Adauctus
Ex tempore, sine ūllō librō in scholā dē argūmentō imprōvīsō scrībendum.
Olympius
Omnia dēnique ad explōrātam prōgressum nostrōrum cognitiōnem capiendam īnstituuntur: ideō reprehensiōnī affīnia nēquāquam pūtanda sunt. Et cum huiuscēmodī discrīmina in annōs recurrant singulōs, nec ūllā viā ēvītābilia sint, reddāmur studiōsiōrēs: numquam vīdī dīligentēs exclūdī.
Adauctus
Opitulemur alter alterī dum comparāmur.
Olympius
Operam meam tibi prōmittō.
Adauctus
Ego meam prōmittō vicissim.
(1) sī huic tam gravī: Sī, interdum optantis est apud Latīnōs, quamvīs sine particulā ō. Virgil. 6. Aeneid. Sī nunc sē nōbīs ille aureus arbore rāmus ostendat. Id est, utinam sē ostendat. Pers. saty. 6. Sī angulus iste Proximus accedat, quī nunc dēfōrmat agellum. Sīc Eurip. Hecub. εἴ μοι γένοιτο φθόγγος ἐν βραχιοσι. Sī mihi vōx esset in brachiīs. Utinam brachia mea possent vōcem mittere.
(2) soloecismum: Barbarismum et soloecismum negat invenīrī apud Graecōs idōneōs Gellius, quī βάρβαρον et σολοῖκον dīxerint. Nostrī quoque antīquī, inquit, soloecum facile, soloecismum haud sciō an unquam dīxerint. Quod sī ita est, neque in Graecō, neque in Latīnō soloecismus probē dīcitur. Vide cap. 20. lib. 5. et lib.13. cap. 6. Reperitur tamen in 4. Cornīficiī ad Herennium soloecismus.