Progymnasmata Latinitatis - Prōgymnasma Sexāgēsimum Quārtum

Concertātiō Scrīptiōnis

Persōnae:
Gerārdus, Octāvius, Lambertus
Gerārdus
Magister diē ab hinc tertiā mātēriam nōbīs commūnem ad scrībendum dictāvit, crās ante merīdiem ostendenda est scrīptiō. Lambertus suam praedicātiōne effert, meam vīlipendit, quam tamen nōndum vīdit: ego mē īnferiōrem illō in animum indūcere nōn possum ut exīstimem. Restat igitur ut tē ōrēmus, Octāvī, dēs iūdicium, (1)noster arbiter, (2)noster Palaemōn sīs, et hanc contrōversiam ex aequō et bonō disceptēs.
Octāvius
(3)Nōn audeō mē in istam contentiōnem interpōnere. Nōn nostrum inter vōs tantās compōnere lītes.
Lambertus
Lūdēns potes, sī libeat: sīquidem utrōque nostrum nōn paulō es litterātior.
Gerārdus
Dā hoc mūtuae familiāritātī, sīne impetrēmus.
Octāvius
Quid vultis faciam?
Gerārdus
Auscultā dum legimus scrīpta, et quae vidēbuntur commodē dicta, approbā, quae vitiōsē, improbā.
Octāvius
Fīat eā lēge hoc adeō, sī neque laudātus superbiā, neque reprehensiōne perstrīctus bile intumescat.
Lambertus
Spondeō prō mē.
Gerārdus
Et ego prō mē.
Octāvius
Recitet ergō Gerārdus prīncipem periodum.
Gerārdus
Ex tuō tam diūturnō silentiō, mī Petre, nōn levem trahō molestiam, cogorque suspicārī, nē sorte rēs aliqua tē mihi immūtāverit, ut iam nōn sīs, quī adhūc fuistī, hoc est, meī cupidissimus.
Octāvius
Legat suum initium Lambertus.
Lambertus
Chārissime Ioannēs, propter tuum satis longum silentium nōn parum perturbor, et caussam habeō suspicandī, quod forsitan mūtāverīs voluntātem ergā mē prīstinam, nec mē, sīcut anteā, dīligās.
Octāvius
Pressius Gerārdus, et aliquantō nitidius. Ad cētera ītōte.
Gerārdus
Sī errō, tū, quae proxima inciderit occāsiō, eam nōlī praetermittere quīn ad mē scrībās, et errōrem hunc mihi ēripiās: sī id nōn fēcerīs, nē aegrē ferās, cum tē in posterum in meīs inimīcīs numerāverō.
Lambertus
Sī mē falsum habet isthaec mea suspīciō, tū, cum prīmum licēbit, tē mihi per litterās aperī, et hanc opīniōnem ex animō meō ēvelle. Quod sī praestāre dētrectāverīs, nē succēnseās, sī deinceps inimīcōrum tē locō habuerō.
Octāvius
Uterque haud ineptē, et paullō melius Lambertus.
Gerārdus
Sīmus itaque parēs hāctenus: cēterum aequā manū ex hōc proeliō nōn discēdēmus.
Lambertus
Plānum hoc, et ad victōriam maximī id interest.
Octāvius
Ad reliqua prōcēdāmus.
Gerārdus
(4)Prō meā parte.
Lambertus
Barbarum.
Octāvius
Corrige.
Lambertus
Quod ad mē attinet.
Octāvius
Rēctē.
Gerārdus
Quod ad mē attinet, idem sum ergā tē, quem cognōvistī ā longō tempore.
Lambertus
Barbarum et hoc.
Gerārdus
Quī dīcendum erat?
Lambertus
Iam prīdem.
Gerārdus
Quī tam acūtum cernīs in meīs lapsibus: vidēbō quōs tū Cicerōniānismōs allātūrus sīs in medium.
Octāvius
Turpe est doctōrī, aiunt, Lamberte: proinde tē circumspiciās, cautē rem gerās.
Lambertus
Haud reprehendissem, nisi mē iīsdem locīs latīnē locūtum certō nōssem.
Octāvius
Absolve circuitum, seu comprehēnsiōnem istam.
Gerārdus
Nec mē ulla rēs ab institūtā semel, et cōnfīrmātā inter nōs amīcitiā dēscīsere coget.
Octāvius
Lege quod sequitur in tuā Lamberte.
Lambertus
Quantum meam persōnam attingit.
Gerārdus
Barbarum.
Lambertus
Quōmodō? An nōn sīc loquimur: hoc negōtium mē attingit?
Gerārdus
Hoc et similia dīcimus quidem, vērum nōn ideō statim proba est loquendī ratiō quā tū ūteris: olet merum rūs, et est germānismus. Cūr nōn adhibuistī illud: quod ad mē attinet?
Lambertus
Crēdēbam hoc quoque Rōmānē dictum.
Octāvius
Bene monuit Gerārdus.
Lambertus
Idem permaneō in tē, quem expertus es tam prīdem: nec mē ab amōre semel susceptō quidpiam aliquandō abstrahebit.
Gerārdus
Hō, hō, hō, absatrahebit.
Lambertus
Abstrahet, abstrahet. Phuȳ, nōn adverteram, obstupēscō quī ōbrēpserit.
Octāvius
Etiam nōn advertere vitia, errātum est quoddam scrībentium, quōs convenit quam oculātissimōs esse, et nōn sōlum scrībere, vērum etiam scrīptūram relēgere, bis, ter, quater ēmendāreque studiōsissimē.
Lambertus
Nōn tantum est flāgitium istuc, quantum sī ex īnscītiā peccēs.
Octāvius
Estō.
Gerārdus
Legam clausulam epistolī.
Octāvius
Age.
Gerārdus
Haec breviter, multīs arduīsque districtus negōtiīs exārāvī: cum plūs ōtiī nāctus fuerō, et aliquid abs tē litterārum accēperō, id quod vehementer et cupiō et spērō, longiōrēs mittam. Valē.
Lambertus
Ista cōnscrīpsī in māgnīs labōribus: quandō plūs mihi vacuitātis contigerit, et tū aliquid responderīs, sīcut multum dēsīderō et spērō, prōlixiōrēs ā mē accipiēs. Valetūdinem tuam cūrā dīligentissimē.
Octāvius
Servābitis prōmissa?
Lambertus
Ubīque.
Octāvius
Tū igitur, Gerārde, nē tibi ut victor placeās: tū Lamberte, nē ut victus excandēscās. Quamvīs semel iterumque minus latīnē quaedam inseruerit Gerārdus, accūrātius tamen epistolam contextuit, et loquitur latīnius quam Lambertus. (5)Cēde tū priōrēs, cēde palmam Gerārdō, et iactūrā huius glōriolae nōlī ad dēspērātiōnem abūtī, quod esset pusillī et abiectī animī, sed ad labōrem ac nāvitātem, quō tantō plūs aliās honōris reportēs, quandō ipsum victōrem tuum superāverīs.
Lambertus
Tuīs cōnsiliīs pārēre certum est.
Gerārdus
(6)Iō triumphe!
(1) noster arbiter: Capere et sūmere arbitrum dīcunt Latīnī. Est autem iūdex petītōris et eius ā quō petitur cōnsēnsū captus, nōn ā Praetōre, aut lēge datus, aut ā Praetōre quidem datus, sed nōn nisi volentibus. Itaque honōrārius appellātur, quia honōris caussā tōtīus contrōversiae arbitrium eī ā lītigātōribus ultrō mandātur et dēfertur. διαιτητὴς et μεσίτης ā Graecīs. Sīc Lamb. in Amphit.
(2) noster palaemōn: eclog.3. ā pāstōribus certātūrīs inter sē cantibus sīve carminibus, iūdex adhibētur et arbiter Palaemōn. Fuit item hōc nōmine Grammaticus quīdam Rōmae, Tiberiō et Claudioō Impp. intolerābilī arrogantiā: quippe quī M. Varrōnem porcum appellāret, sēcumque et nātās, et interitūrās litterās glōriārētur.
(3) nōn nostrum inter vōs: Versiculus Virgilī ex eclog.3. dē cuius dīstinctiōne et sēnsū cōnsulendus est Servius. Nihil tamen impedit, quīn tōtum iungātur, et prō recūsātiōne quādam speciē prōverbiī adhibeātur, quemadmodum ex auctōribus complūra, aliā quam iī voluērunt, sententiā.
(4) prō meā parte: Sī id hāc locūtiōne velīs, quod Germānī, So vil mich belangt barbarē loqueris. Sīn autem id, quod illī, So vil ich kan und mag. Nach meinem Vermögen tum latīnē loqueris cum Cicerōne. Est enim perinde ac sī dīcās, prō meā virīlī, prō virīlī parte meā, prō vīribus meīs.
(5) cēde palmam: Ex Aristotele et Plūtarchō trādit Gellius lib.3. cap. 6. sī suprā palmā lignum ingentia pondera impōnās, itaque urgeās, ut māgnitūdō oneris sustinērī nōn queat, nōn dēorsum palmam cēdere, nec īntrā flectī: sed adversus pondus resurgere, sursumque nītī ac recurvārī. Proptereā in certāminibus palmam sīgnum esse placuit victōriae: quoniam ingenium eiusmodī lignī est, ut urgentibus opprimentibusque nōn cēdat. Palmārium facinus apud Terent. Eunuch. est palma, hoc est, victōriā dignum. Cic. prō Rosc. Amer. Alter plūrimārum palmārum vetus ac nōbilis gladiātor habētur.
(6) iō triumphe: Vōx mīlitum laurō corōnātōrum, et imperātōrem victōrem prōsequentium in urbem. Ovid. Trīst. 4. ēleg. 2.
Tempora Phoebēā laurō cingentur, iōque
Mīles, iō māgnā vōce triumphe canet.
Hanc eandem vōcem intellēxit I. Metamorph. illīs verbīs, dē laurō loquēns.
Tū ducibus latiīs aderīs, cum laeta triumphum
Vōx canet, et longās vīsent Capitōlia pompās.