Progymnasmata Latinitatis - Prōgymnasma Sexāgēsimum Octāvum

Pēnsum Diurnum

Persōnae:
Magister, Discipulus
Magister
Nōn tū exīstimās, Antōnī, ad prōgressūs in ērūditiōne līberālī haud ita longinquō tempore cōnsequendōs permāgnī interesse, certōsne tibi labōrēs, librōs, exercitātiōnēs prōpōnās, quibus studium dēdās in diēs singulōs: an, ut impetus tulerit, et quamdiū tulerit, ita quidque, et tam diū agās?
Discipulus
Sānē quidem maximē interest: haec mea est opīniō.
Magister
Nōnne praetereā intellegis quantī referat, utrum cōnfūsē ac perturbātē, an distinctē, et ōrdine discās atque exerceās, quae discenda et exercenda sunt?
Discipulus
Ego vērō perspicuē intellegō, et reīpsā id experior.
Magister
Num tū igitur cōnsuēvistī certa quaedam tractāre, et unumquodque praestituītā hōrā per diēī spatium?
Discipulus
Prōrsus cōnsuēvī.
Magister
Commemorā mihi quānam istuc ratiōne.
Discipulus
Posteāquam ad prīmam aurōram somnō solūtus dē lectulō surrēxī, corpus amictū contēxī, faciem abluī, capillam pēxuī, quārtam hōrae partem dīvīnīs precātiōnibus trānsigō, ā caelestī doctōre opem auxiliumque efflāgitō: mē illī cum studiīs et āctiōnibus diurnīs tōtum offerō et dēdicō.
Magister
(1)Castissimē: ā Deō enim, quī est tōtīus sapientiae prīmus et antīquissimus parēns, auspicārī oportet ab eō agendī sunt capienda initia.
Discipulus
Tum mē ad librōs applicō. Prīmōdum omnium, quae ante merīdiem in scholīs prōnūntianda sunt ex memoriā, ēdiscō. Reliquum tempus in vespertīnīs diēī praecēdentis interpretātiōnibus dictātīsque cōnsūmō: ut sī iusserīs, possim auctōrem explānāre. (2)Aere campānō intereā in lūdum arcessimur, ibī tūipse nōstī quid agam.
Magister
Et quid tū, et quid aliī.
Discipulus
Ā prandiō rūrsum ēdiscō et repetō, mēcumque retractō ac revolvō, quae tē explīcantem, et alioquī ad nōs expoliendōs accommodāta, et idōnea disserentem audīvī. Sī quid superest temporis, quemadmodum māne quoque, Adriānum Cardinālem, aut epistolās Cicerōnis lēctitō.
Magister
Rēctissimē. Quandō scrībis?
Discipulus
Secundum scholās pōmerīdiānās ūsque ad coenam: id est intervallum hōrae et sēmis. Numquam autem scrīptiōnī manus admoveō, nisi prius Cicerōnem versāverim, animumque meum illius compositissimae ac splendidissimae ōrātiōnis illecēbrā dēlinītum, amōre et dīligentiā similiter scrībendī īnflammārim.
Magister
Euge, prūdentissimum cōnsilium. Quam vellem tē condiscipulī, et quotquot posthāc sē mihi in disciplīnam trādent, imitārentur? Hoc sī fīat, pūblicō fīat bonō. Ā coenā quid incoeptās?
Discipulus
Sī nōn dēsunt sodālēs, honestīs facētīsque sermōnibus, aliquandō symphōniā, seu cantū mūsicō cum illīs (3)diem combūrō. Sī sōlus, tum aut testūdinem pulsō, aut fābellās Aesōpī, apophthegmata, historiam plānam, et disertē ac tersē cōnscrīptam: quandoque etiam fēstīva et pudīca poēmata legō, quibus lēctiūnculīs oblectō ōtiolum meum, et tum ex ipsā rērum pulcherrimārum cognitiōne, tum ex sermōnis ēlegantia, quasi aliud agēns, ūtilitātis frūctum minimē poenitendum excerpō.
Magister
Līberālius, iūcundius, condūcibilius suādēre tibi nihil potuissem: suprā aetātem sapīs. Diēbus fēstīs quid rērum agis?
Discipulus
Ad exercendam memoriam dē poētīs veteribus, item ex Cicerōne, Līviō, Sallūstiō locōs īnsignēs ēdiscō, quia tē id in laude pōnere nōn sum nescius. Praeter ista in Graecīs nōn parum temporis collocō. Ē sacrīs auctōribus ad animum ēmendandum, etiam saepe aliquid legō.
Magister
Probō summopere īnstitūtum. Quid? diem vacātiōnis tōtumne, dum cubitum concēdās, in lūdō exigis?
Discipulus
(5)Deus āverruncet: nē tū suspicēre mē ūnum dē inertium istōrum esse sodālitiō, quī lūdum et fēriās in prīmīs, studia in postrēmīs numerant.
Magister
Quid ergō facis?
Discipulus
Ubi hōrās aliquot corpus animumque iūcundē recreāvī, et ad omnem mē hilāritātem effūdī, mihimet (6)receptuī canō, ad libellōs regredior. Nam mē quemcunque diem, quō nōn didicerim, perdidisse statuō.
Magister
Quam nōn invītō ad aurēs sermō hic tuus accessit? Ō tē sollertissimum, ō summē industrium adulēscentem. Tū nōn amandus? Tū nōn gestandus in sinū? Mane in hāc ratiōne semper, tēque ex eā lucrum ēmolumentumque ūberrimum, et immortālis glōriae splendōrem acquīsītūrum spērā.
(1) castissimē: Cīc. ad Terent. epist. 4. Quandō neque diī, quōs tū castissimē coluistī, neque hominēs, quōs ego servāvī semper, nōbīs grātiam retulērunt. Hīc quidem quid valeat, castissimē, nēmō nōn videt, idem quod integerrimē, sānctissimē, religiōsissimē. Lege quae affert Turneb. dē verbīs castē, castitās lib.30. cap.36.
(2) aere campānō: Ūsus campānārum quam antīquus sit et varius, et quōmodo sacrīs et profānīs in rēbus adhibeātur, dēque illārum pulsū ad studiōsōs in Acadēmiam scholāsque convōcandōs, lege Iūnium lib.3. cap. 11. et Midendorp. lib.1. cap.11.
(3) diem combūrō: Plaut. Menaech.

ME. Hoc mihi abs tē caveō cautius, Clam uxōre ubi sepulchrum habeāmus, et hunc combūrāmus diem.
PE. Age sānē igitur, quandō aequum ōrās: quam mox incendō rogum? Diēs quidem iam ad umbilīcum est dīmidiātus mortuus.

Cuius locī haec est, quamvīs allēgorica explānātiō. Graecī et Rōmānī mortuōs in rogum impōnēbant, et combūrēbant. Menaechmus optat sepulchrum, id est, locum, ubi nesciēnte uxōre diem iam ad occāsum praecipitantem, et velutī animam agentem absūmere possit, hilariter nīmīrum et iūcundē vīvendō, ēpūlandō, et perpōtandō. Vīrg. eclog. 9. dīxit: Cantandō puerum meminī mē condere sōlēs. Hōrat. Ōde 5. lib.4. condere diem. Parasitus autem, quam mox, inquit, incendō rogum: id est, quam citō prōvideō, seu coquō obsōnium, ut hunc diem combūrāmus, ut opīparē epulemur? Nunc enim diēs in pōmerīdiānum tempus inclīnātus est, et ita quasi dīmidiātus mortuus. Combūrendus igitur.
(4) ā coenā quid incoeptās? Aut nūllum sit studium nōbīs post coenam, aut iūcundum sit, nōn spīnōsum atque sērium. Vult etiam Plūtarchus, libr. dē tuendā valētūd. animum nōn vexārī ā coenā, neque negōtiīs, neque cūrīs, neque sophīsticīs contentiōnibus. Histōricārum, poēticārumque quaestiūnculārum exercitātiōnēs, quās aliquī studiōsōrum hominum secundās mēnsās nōmināvērunt, nōn prohibet.
(5) deus āverruncet: Rūsticum verbum est āverruncō, amputō, succīdō, resecō, āruncā īnstrūmentō, quō vitium lūxuriēs coercētur. Inde per metaphoram prō dēpellere, āvertere, removēre. Līvius lib. 8. Placuit āverrunandae Deum īrae victimās caedī. Cīc. ad Att. lib. 4. Diī, inquit, āverruncent. Lūcīlius apud Nōnium. Diī āmentiam āverruncassint tuam. Hinc Āverruncus Deus, ā quō precārī solēbant, ut perīcula āverteret. Varrō lib. 6.
(6) receptuī canō: Mīlitāris locūtiō, crebra Līviō. Veget. lib.2. cap.22. Tūbicinēs ad bellum vocant mīlitēs, et rūrsum receptuī canunt. Graecī ἀνακαλεῖν. Receptus autem dīcitur, quō sē exercitus recipit.