Progymnasmata Latinitatis - Prōgymnasma Septimum
Calamī Praeparātiō
Persōnae:
Vēdastus, Balthāsārus
Vēdastus, Balthāsārus
Vēdastus
Cum haud invenustē exārēs ēlementa, doleō tibi nec chartam esse bonam, nec calamōs aptōs.
Balthāsārus
Ab hīs singulīs fateor mē inopem. Charta nec candida multum, nec fīrma et plāna: sed aspera, scābra, et pīlīs parvissimīs(1) plēna: quōs cum ā calamī crēnā(2) dētrahō, mora scrīptiōnī affertur: quod sī nōn dētrahō, scīs ipse quālēs efformentur litterae. Sed quod intōlerābilius mihi accidit, etiam perfluit: vērum haec culpa sit ātrāmentī potius, quod cum esset herī spīssum valdē, aquā nimiā effēcit dīlūtissimum et subalbīdum. Calamōs ad ūsum accommodāre cultellō prōrsus nesciō: et tē etiam atque etiam vehementerque rogō, ut hanc rem mē doceās, sī ipse sciās.
Vēdastus
Miseret mē tuī, quī paene sōlus ignōrēs, quod condiscipulī tuī didicērunt māgnam partem.
Balthāsārus
Līberā tū mē istā īgnōrantiā.
Vēdastus
Auscultā igitur. Ansērīnae pennae sunt ad scrībendum inprīmīs appositae, iīsque plūrēs ūtimur, ac saepius quam pāvōnum aut cygnōrum: quārum illae nimis sunt dūrae, hae nimis amplae: quamquam diūtius bonae permanent atque ansērīnae.
Balthāsārus
Teneō.
Vēdastus
Ex hīs ipsīs ansērīnīs meliōrēs iūdicantur, quae sunt pellūcidae, mediocriter dūrae, caule longiōre, ampliōre, fīrmiōre. Quae autem habent caulem brevem, angustum, et sunt admodum dūrae, ut quae inhaerent extrēmae ālae, nōn probāntur.
Balthāsārus
Iam nōverim dēligere pennās.
Vēdastus
Ubī dēlēgeris, ita parābis. Rescindēs caudam, plūmulās utrimque dētrahēs, scalpellī tergō cavum pennae lēvigābis, extrēmum cavī, seu caput rescindēs ex utrāque parte, antrōrsum et retrōrsum: hōc modō, ut fiat bifurcāta (aspice). Tantum porrō resecābis, quantum lātus est vnguis auriculāris digitī(3), et medullam extrahēs.
Balthāsārus
Meminerō.
Vēdastus
Post haec in dorsō crēnam faciēs: id est calamum cuspide cultellī, sīve extrēmō cultellō iūstē per medium scindēs, sīc, ut fissiō seu incīsūra diametrō dorsī paene aequaliterque respondeat. Tum ubī adhūc aliquantillum deōrsum ā fronte exsecueris, ā dextrīs et sinistrīs acuere calamum, et mūcrōnem facere pergēs: seu aequābis duōs illōs pedicūlōs, sīve crūscula. Nunc mē vidē, quōmodo inditā crēnā utrumque hōrum absolvam.
Balthāsārus
Observō.
Vēdastus
Rāstellum hoc, quem mūcrōnem anteā vocāvī, temperātae gracilitātis esse dēbet, dē quō quantō plūs abscīderis, tantō habēbis calamum obtūsiōrem, et grandiōribus nōtīs dūcendīs aptiōrem: dextera tamen pars, in quam calamus dum scrībimus incumbit, sit aliquantō altior sinistrā, quod discrīmen adeō sit minūtum, vix ut perspiciātur. Age experiāmur hunc nostrum. Accipe, vidē an placeat. Quāre sīc eum capis?
Balthāsārus
Sīc assuēvī.
Vēdastus
Tene pollice, et mediō digitō, molliterque superpōne indicem, sīc: ita minus vacillābit manus, et fīrmius eam chartae imprimēs. Sit autem brāchium ūsque ad cubitum līberum dum scrībis, et pondere suō tabulae seu plūteō innītātur, tōta autem manus auriculārī. Intuēre mē scrībentem.
Balthāsārus
Imitābor tē ad unguem, et quibuscunque officiīs poterō, tuam ergā mē hūmānitātem aut obruam, aut exaequābō.
(1) parvissimīs: Hoc superlātīvō semel, iterum, ac tertium ūsus est Lūcrēt. lib.1. Praetereā nisi erit minimum, parvissima quaeque Corpora cōnstābunt ex partibus īnfīnītīs. Ūsus etiam Varrō, librīs dē rē rust.
(2) ā calamī crēnā: Subtilem illam, et parvam sectiōnem in dorsō calamī, quō is ātrāmentum remittat, similitūdine quādam crēnam vocēmus licet. Nam extrēmum sagittae, cuī nervus inseritur, et summa arcus cornua, quibus extrēma nervī aptantur, crēnae dīcuntur ā sectiōnibus et incīsūrīs. Et crēnāta quaedam herbārum folia. Nōsse porrō quae charta proba, quae nōn proba: quōmodo rēctē apparētur calamus scrīptōrius, et quae sint eius genera: quae ratiōne excellēns coquātur ātrāmentum: quis sit modus venustē litterās fīgurandī: quae studiōsōrum dēnique īnstrūmenta ad ūsum commodiōra, haec, inquam, et similia nōsse haud indecōrum est adolēscentibus iīs, quī ad artēs ingenuās omne suum studium contulērunt. Est etiam ratiō dē iīs rēbus pūrē ac propriē loquendī paucīs nōta: quandōquidem et simplicēs eārum vōcēs, et coniūnctiōnem plūrimī penitus īgnōrant. Quōrum īgnōrantiae tōtō hōc volūmine conābimur succurrere. Sciendum nihilōminus, in tālibus circuitiōnem, metaphoram, catachrēsin esse necessāriās.
(3) auriculāris digitī: Habent suās cognōmenta digitī utriusvīs manus, quōrum satis est manifēsta significātiō. Lege nihilōminus Isidōrum lib.11. cap.1. et Torrent. in Suētōn. Aug. cap.80. quī cūr indicem dexterae manus digitum salūtārem nōminet, caussam adhūc nescīre mē fateor. Sed quāre is quī minimō, sīve auriculārī est proximus annulāris dīcātur, seu potius quamobrem annulō dēcōrētur (nam inde adeptus est id nōmen) caussam explicant Gell. lib.10. cap.10. Macrob. lib.7. cap.13.