Progymnasmata Latinitatis - Prōgymnasma Secundum
Cōnsimile Argūmentum
Persōnae:
Māter, Puer, Lūdimagister
Māter, Puer, Lūdimagister
Māter
Narcissule, agedum onerā palliōlō umerōs tuōs, et actūtum sequere mē.
Puer
Quō concessūra es māter?
Māter
In locum periūcundum, perque amoenum, et salūtārem.
Puer
In hortum?
Māter
Etiam, in hortum ībimus.
Puer
Tollam ergō mēcum corbulam meam ad pōma et flōsculōs colligendōs.
Māter
Nōn opus istīs corbulīs ad haec pōma, atque ad istōs flōrēs, eius dē quō loquor hortulī asportandōs: movē tē ocyus.
Puer
Nōn intellīgō māter quōrsum mē ductūra sīs.
Māter
In scholam ad Magistrum tē dūcam, ō fīlī: ibī latīnitātis tyrōcinium(1) pōnēs, posteāquam intrā domesticōs parietēs ā paedagōgō usque ad hoc temporis legere, et fōrmās litterārum quōquō modō cōnscrībere doctus es.
Puer
Hēi, nōlō in scholam itāre.
Māter
Cavē sīs malam rem: dēbēs velle quae pater et ego volumus.
Puer
Virgās pertimēscō quibus mē Praeceptor assiduissimē tāctūrus est.(2)
Māter
Nē timuerīs, mītissimus atque lēnissimus homō est, puerōsque docilēs, ac mōrigerōs amat ūnicē: nec eōs digitō attingit.
Puer
Missum mē fac istō annō, īnsequentī quod cōnstitūtum habēs trānsige.
Māter
Opprime ōs, et sequere.
Puer
Sequor.
Māter
Hem, illae sunt aedēs, illīc est Gymnasium, quō mātūrō pergere. At ipse Lūdimagister eccum prōdit forās. Cum proximē accesserīmus, prīmum nūdātō capite īnflecte aliquantum genua: deinde dexteram manum tuam ōsculātus eidem porrige. Astābis autem solō fīxōs tenēns oculōs, et quam modestissimē, placidissimēque ad interrogāta respondēbis.
Puer
Utī iubēs māter.
Lūdimagister
Salvē bona foemina cum istōc parvulō tuō.
Māter
Salvē multum vir litterātissime.
Lūdimagister
Tuāne isthaec sōbolēs?
Māter
Mea, Deō sint laudēs, cuī in acceptīs referō.
Lūdimagister
Quid venīs? In meamne fidem ac potestātem permissūra fīliolum tuum?
Māter
Eā propter hūc mē afferō,(3) mī Domine: et tē per illōs quōs ipse genuistī(4) līberōs, rogō atque ōrō, īnstitue mihi hunc puerum litterārum atque mōrum praeceptīs, prō eō ac cōnsuēvistī dīligenter. Pretium tibi largē(5) cumulātēque persolvam: et ille quī omnibus omnia mūnerātur Chrīstus, maiōribus tē praemiīs in coelō dīgnābitur.
Lūdimagister
Ita spērō quidem. Tibi autem affirmō mē in istō puerulō īnfōrmandō nūllam labōris partem praetermissūrum. Hoc porrō fidēlis ac piae mātris est mūnus, quō tū perfungeris modō: optāre scīlicet et cūrāre suōs ērudīrī līberōs: nē sī mānserint litterārum imperītī atque rudēs, haud minus differant ā doctīs, quam arborēs īnfrūctīferae ā frūctīferīs, equī indomitī ā domitīs,(6) et ā vīvīs mortuī. Ut vocāre? mī parvule.
Puer
Narcissus.
Lūdimagister
Conveniunt rēbus nōmina saepe suīs. Perquam scītus puer nātus est tibi, et praesāgum ipsī nōmen indidistī. Vīsūra es aliquandō hunc virtūte, et sapientiā flōrentissimum. Deum quaesō, ut vītae tuae superstes sit.
Māter
Ille idem faciat, ut huic fōrmae mōrēs cōnsimilēs sint, aptaeque membrōrum compositiōnī, et colōris suāvitātī praeclāra animī speciēs ōlim pulchritūdōque respondeat.
Lūdimagister
Iamne legere nōstī, Narcisse?
Puer
Nōvī.
Lūdimagister
Et dūcere litterās?
Puer
Ita.
Lūdimagister
Lege quod typīs impressum(7) cernīs in hāc pāginulā.
Puer
Cum et contrā voluntātem meam, et praeter opīniōnem accidisset, ut mihi cum imperiō in prōvinciam proficīscī necesse esset, in multīs et variīs molestiīs lēgātiōnibusque meīs haec ūna cōnsōlātiō occurrēbat, quod neque tibi amīcior.
Lūdimagister
Sufficit, perfectē legis. Libenternefrequentābis scholās?
Māter
Permetuit virgās Domine, ut pueritiae mōs fert: alioquī nōn invītus discit. Veruntamen in hōc metū illum esse haud inūtile est.
Lūdimagister
Ō Narcissule, habē bonum animum. Nisi fuerīs incrēdibiliter turbulentus et segnis (quod minimē futūrum crēdō) nihil grave patiēris: sed prīmum apud mē amīcitiae locum tenēbis, disputātōrum dūcēs familiam,(8) sedēbis locō prīmāriō, et quam saepissimē braviumō potiēris. Nec mē dēfēctūra est pōmōrum, ficuum,(9) amygdalārum, et saccharī cōpia, unde crebrā sēdulitātī tuae dem mūnuscula. Tū, mātrōna, cūrēs licet nē domī nimium lūsibus vacet inter coaevōlōs suōs, nē mulierumque ancillārum(10) blandīmentīs abstrahātur ā studiīs. Prōvideās nē absit ā scholā, nisi forsitan morbō teneātur. Prōgressūs plūrimum impedit absentia.
Māter
Scīlicet ita rēs est. Satis contentē illum habeō, neque sinam ut absit ā gymnasiō.
Lūdimagister
Emēs libellōs illī ad hanc scholam necessāriōs, et in diēbus paucīs(11) in lūdum mittēs.
Māter
Etiam.
Lūdimagister
Valē.
Māter
Commūnis ille omnium magister et imperātor Deus tē nostrae iuventūtis moderātōrem lēctissimum, longissimō tempore vīvum ac sospitem praestet.
(1) tyrōcinium: Quaesītum est ā doctīs, quō tempore litterīs trādendus foret puer. Summus ille iuventae moderātor Quīntīl. etiam ante septimum aetātis annum id fierī oportēre cēnset. Cūr, inquit, nōn pertineat ad litterās, quae ad mōrēs iam pertinet? Chrȳsippus, ut idem scrībit, cum nūtrīcibus triennium daret, etiam tum ab illīs īnfantiam optimīs institūtīs īnfōrmandam iūdicāvit. Lege caetera lib. 1. cap. 1. Alia pōnitur quaestiō, maiōrene cum frūctū intrā parietēs domesticōs, an forīs in scholā, in celebritāte coaevōlōrum condīscipulōrumque ērudiantur puerī. Complūrēs, et sānē quam idōneās ratiōnēs idem Quīntīl. affert. lib. 2. cap. 2. quamobrem pūblicē docendī videantur, et aliud sentientēs refellit. Tertiō locō quaerī potest, ecquid extrā fīnēs patriae institūtiōnis caussā mittendī sint. Hāc dē rē legendus Maphaeus Vegius lib. 2. cap. 3. Cuius praetereā cōnsilium est cap. 2. eiusdem lib. nē subitō multō discendī labōre obruantur ingenia puerīlia: quandō nec arātōrēs, nec equōrum domitōrēs id faciunt: illī dum iuvencōs iugō, hī dum equulōs fraenō assuefaciunt. Eadem ante ipsum Quīntīl. cuius est illa omnibus nōtissima similitūdō dē vāsculīs angustī ōris, quae superfūsam humōris cōpiam respuunt: sēnsim autem īnfluentibus, vel etiam īnstillātīs complentur. Praecīpitur hoc quoque prūdenter ā Maphaeō: nē Magistrī puerōs assiduō in scholīs cum caeterīs morārī cōgant: sed spectātōrēs magis, quam dīscipulōs esse patiantur. Sīcut vīnitōrēs perītī novellās vītēs nōn solent multum extendere, quō vīnum proferant, dōnec in stirpem robustiōrem succrēverint. Dēnīque dē officiō Doctōrum nec pauca, et perūtilia disserit li. 2. cap. 7.8.9.10. sparsim nōnnūlla etiam Quīntīl. lib. 1. et 2.
(2) tāctūrus est: Quam Graecī μείωσιν et ἔλάττωσιν Latīnī imminūtiōnem et extenūātiōnem dīxēre: per quam sē tetigisse aiunt, quī dictō factōve graviter quempiam laeserunt, aut dūrius etiam verberārunt. Terent. Eunuch. Quō pactō Rhodium tetigerim in convīviō. Id est, dictō aculeātō vulnerāverim. Catull. Uelut prātī ultimus flōs praetereuntē postquam tāctus arātrō est. Propert. lib. 2. eleg. 34.
Mē iuvet aeternīs positum languēre corōllīs:
Quem tetigit tāctū certus ad ossa Deus.
Ūsūrpātur item tangere prō fallere, fraudāre, circumvenīre, dēcipere. Plaut. Epīd. Istīs adeō tetigī tē trīgintā mīnīs. Et Pseudol. Sī nēminem alium poterō, tuum tangam patrem. Sīc ūsus est verbō, ferīre, Terent. Phorm. Getā ferīētur aliō mūnere.
Quem tetigit tāctū certus ad ossa Deus.
(3) eā propter hūc mē afferō: Terent. Andr. Haud auspicātō hūc mē attulī. Id est, hūc vēnī, hūc accessī, hīc mē stiti. Contrārium, aufer tē hinc, abī, discēde. Cic. ad Tīrōn. similiter locūtus est. Ut tē Leucādem dēportārēs. Quōmodō et Sophoclēs Antig. σὺ μὲν κομίζοις ἂν σαυτὸν εἰ θέλεις
(4) per illōs quōs ipse genuistī: In obtestātiōnibus, et obsecātiōnibus nōminābant aut rēs māgnās, aut iīs chārās quōs obsecr ābant. Cic. prō Quīnt. Obsecravit per frātris suī mortuī cinerem, per nōmen propinquitātis, per ipsius coniugem et līberōs. Plaut. capt. Per deōs atque hominēs ego tē obtestor Hegiō, Nē tū istunc hominem perduīs. Ibid.
Haec per dextram tē dextrā retinēns manū
Obsecro, īnfīdēlior mihi nē fuās, quam ego sum tibi.
Obsecro, īnfīdēlior mihi nē fuās, quam ego sum tibi.
(5) pretium tibi largē: δίδακτρον, mīnerval. Largē autem, dīgnissimī enim hī operāriī mercēde suā. Sed reperiuntur quibus Magistrī nimis grande mīnerval exīgere videantur, quīque mīlle dēnāriīs mancīpium aut iūmentum malint emere. Emant, et sibi habeant duo seu mancīpia, seu iūmenta, ut respondit Aristippus cuidam. Plūtarch. dē līb. ed.
(6) equī indomitī ā domitīs: Aristippī est, quī praetereā interrogantī quānam rē melior esset ēvāsūrus fīlius, sī eum īnstituendum litterīs cūrāret: ut nihil aliud, inquit, certē in theātrō nōn sedēbit lapis super lapidem. Quod sequitur dē vīvīs et mortuīs in diālogō, prōtulit Aristotelēs.
(7) lege quod typīs impressum: Cum puerī docentur legere, audiendus est Quīntīl. cuius haec sunt verba. Incrēdibile est quantum mōrae lēctiōnī festīnātiō adiiciātur. Hinc enim accidit dubitātiō, intermissiō, repetītiō, plūs quam possunt audentibus: deinde cum errārunt, etiam iīs quae iam sciunt diffīdentibus. Certa sit ergō inprīmīs lēctiō, deinde coniūncta, et diū lentior, dōnec exercitātiōne contingat ēmendāta vēlōcitās.
(8) disputātōrum dūcēs familiam: Quī in rē aliquā prīmam merentur laudem, prīmumque locum obtinent, iī dūcunt familiam. Trālātiō ab hīs, quī, quod potestāte, aut honōre, aut scientiā praestant, caeterōs dūcunt, et comitēs habent. Mūret. lib. 4. cap. 17. Manūt. in Cic. epist. 5. lib. 17. Quīntīl. lib. 1. c. 2. dūcere classem. Cic. in Philipp. dūcere ōrdinem.
(9) pōmōrum, ficuum: Dē genere et īnflectiōne vocābulī, fīcus, lege Vallam lib. 1. cap. 4. Lēgitur etiam fīculus, prō frūctū, apud Plautum Stīchō. Meminit huius mōris Hōr. sat. 1. li. 1.
Ut puerīs ōlim dant crūstula blandī
Doctōrēs, elementa velint ut dīscere prīma.
Quī huiusmodī crusta et crūstula parant, coquī et artificēs crūstāriī et crūstulāriī dīcuntur, Küchelbacher. Platō in 7. dē Repūb. nōn vī cōgī puerōs ad disciplīnās: sed lūdentēs potius īnvītārī vult: ut appāreat, ad quod quisque genus studiōrum nātūrā sit idōneus. Veruntamen nōn dēbent iīdem semper, et secundī quidem flāre ventī. Nunc pluit, et clārō nunc Iuppiter aethere fulget.
Doctōrēs, elementa velint ut dīscere prīma.
(10) mulierumque ancillārum: Sallust. Iugurth. Cum interim Hiempsāl reperitur, occultāns sē in tuguriō mulieris ancillae. Omnis ancilla mulier, nōn quaevīs mulier ancilla. Terent. And. Mīrum vērō, impudenter mulier sī faciat meretrīx. Plaut. Menaech. frāter geminus. Pān. Lapis silex. Caesar libr. 3. dē bellō Gall. digitus pollex. Ibid. homō adolēscentulus. Huiusmodī apud classicōs scrīptōrēs sunt, terra Gallia, terra Ītalia, terra Graecia, terra Campānia, et alia.
(11) in diēbus paucīs: Idem prōrsus valent, in diēbus paucīs, paucīs diēbus, intrā paucōs diēs. Terent. And. In diēbus paucīs quibus hāc ācta sunt, vīcīna hāc moritur. Cic. epist. 7. lib. 1. Paucīs enim diēbus eram missūrus tabellāriōs domesticōs. Catull.