Progymnasmata Latinitatis - Prōgymnasma Quīnquāgēsimum Secundum
Lītigium
Persōnae:
Paedagōgus, Blaesulus (alumnus), Curtiōlus (alumnus)
Paedagōgus, Blaesulus (alumnus), Curtiōlus (alumnus)
Paedagōgus
Germānus tuus, Blaesule, in discendō est impiger, citōque arripit omnia, tū autem lentē admodum, et ambulās (1)gradū testūdineō.
Blaesulus
Quid ergō tam crebrō obmūtēscit, cum tē interrogante respondendum est?
Paedagōgus
Audīn' Curtiōle?
Curtiōlus
Stimulat frātrem meum invidia, ferre neutiquam potest cum abs tē laudor.
Blaesulus
Egōne tibi glōriolās tuās invideō? Scīlicet laudātissimus (2)homulus
es, praesertim cum māne surgendum. Ibi appāret generōsum pectus tuum: nam ad lectulum quasi clāvis
affīxus adhaerēscis.
Curtiōlus
Tibi, obtrecātor, hoc vitium est: nam ego vocātus soleō mē cubilī proripere.
Paedagōgus
Ambōrum ūna culpa. Mea hoc facit indulgentia: sed aliquandō malīs mala ēvenient.
Blaesulus
Nihilō sum tē īnferior.
Curtiōlus
Quid erit impudenter loquī, sī hoc nōn est? Nōndum dēclīnātiōnēs dēvorāstī.
Blaesulus
Prīdem concoxī.
Curtiōlus
Hebdomade antēgressā exarābātur tibi corium, quod vocābulum iūsiūrandum, in cāsūs male īnflectēbās.
Blaesulus
Et tū ex ūnō errātō colligis īnflexiōnēs mē nescīre?
Curtiōlus
Sī exāmināreris, utique peccārēs in plūrimīs.
Paedagōgus
Nē superbī, Blaesule: dabō enim potestātem Curtiōlō tē excutiendī, et intrōspiciendī penītissimē.
Blaesulus
Habet nihilōminus in scholā complūsculōs, quibus palmam cēdit.
Curtiōlus
At tū intereā manēs indoctior, quamvīs mē aliī doctiōrēs sint, ut sunt: cēterum vix trēs quattuorve ex omnī
frequentiā.
Blaesulus
Sī tam crebrīs dōnārer mūnusculīs ut tū, forsitan alacius discerem.
Curtiōlus
Immō tum accipērēs, sī alacius discerēs. Nōn ante, sed post labōrem veniunt praemia, sī iūstē veniunt.
Blaesulus
Abī argūtule, cōnsequar tē, tametsī nōlīs.
Curtiōlus
Sī ego tē cursūram incipiente cōnsisterem, tum mē nōn exaequārēs modo, sed etiam anteverterēs. Hoc tū sī
spērās, dēspērā.
Paedagōgus
Satis verbōrum. Uterque contendat nervōs: sīc parentibus, mihi, cognātīs futūrī quam chārissimī.
(1) gradū testūdineō: Iovem fābulātur Aesōpus convīvium strūxisse invītātīs omnibus animantibus. Cum autem testūdō postrēma omnium fīnītīsque epulīs vēnisset, interrogāta caussam, respondit, οἶκος φίλος, οἶκος ἄριστος, domus chāra, domus optima. Inde eam damnāvit hāc poenā Iuppiter, ut domum semper circumferat. Vide praetereā prōverbium, Testūdineus gradus.
(2) homulus es: Ab ἄνθρώπος, dēminūta Graecīs sunt ἀνθρώπιον, ἀνθρωπάριον, ἀνθρωπίσκος, Latīnīs, homunciō, homunculus, homulus. Hoc extrēmum est apud Lucrēt. lib. 3:
Hoc etiam faciunt ubi discubuēre, tenentqueVersus caussā geminā vit cōnsonantem L.
Pōcula saepe hominēs, et inumbrant ōra corōnīs,
Ex animō ut dīcant, brevis est hīc frūctus homullīs,
Iam fuerit, neque post umquam revocāre licēbit.