Progymnasmata Latinitatis - Prōgymnasma Quīnquāgēsimum Prīmum

Spēs et Metus ob Certāmen Scholasticum

Persōnae:
Paschāsīnus, Stephāniscus
Paschāsīnus
Ō quāle, quam venustum, modīsque omnibus ēlegāns brāvium in crāstinum disputātōribus nōbīs ā Magistrō est prōpositum? Apellēs ipse nihil pīnxisset lepidius. Et idcircō ostendit ante, crēdō, ut disputandī alacritātem summam nōbīs inīceret, et tam ēlēctōrum praemiōrum ardentiōre nōs cupiditāte īnflammāret.
Stephāniscus
Cōgor ipse fatērī, nihil vīdisse mē pulchrius istīs imāginibus.
Paschāsīnus
At nōs victōriā potitūrōs, (1)istaque κειμήλια adeptūrōs vix est ut spērāre ausim.
Stephāniscus
Nōn? Hem. Quid est quod tibi dēspērātiōnem istam obiciat?
Paschāsīnus
Iūstīnus et Ansēlmus disputātōrēs sunt fervidissimī, rērumque grammaticārum ut quī māximē gnārī, et in certāminibus vincere solītī: ego autem prō mōre habeō vincī. Sī auctor es, abeō, et praeceptōrī (2)condiciōnem renūntiō: aut ut prōdat diēs aliquot disputātiōnibus istīs, ab eō postulō.
Stephāniscus
Tamne dēmissō atque humilī tē esse animō? Audācia hīc prō virtūte ūtī licet: exue metum. Sunt mihi aliquot reconditae quaestiōnēs, quās cum antagonīstīs obiectāverō, tanquam hāmō piscēs, viscō volūcrēs capientur.
Paschāsīnus
Sī superātī ceciderimus, vae virgīs quae morientur in corpore nōn tuō, sed meō: vehementer enim doctor noster īrāscī solet succumbentibus, nec ignōminiā illōrum contentus est, addit etiam acerbitātem suppliciī. Tibi parcet, quoniam plērumque vincis, et vincēris ideō, quia sōlus duōbus esse pār nequīveris, cum ego tē nihil adiūverim.
Stephāniscus
Contrā est ac dīcis. Nē sīc tē abiēceris: nōn dēsunt tibi ad hanc pūgnam vīrēs, modo animus nōn dēsit.
Paschāsīnus
Quid tū statuistī prōpōnere?
Stephāniscus
Dē heteroclītīs. Quid tū?
Paschāsīnus
Dē Praeteritīs et supīnīs.
Stephāniscus
Multa sunt ibi difficilia, bene ēlēgistī.
Paschāsīnus
At hoc perquam incommodum, quod numquam fās est librum inspicere.
Stephāniscus
Sī illīs fās esset, nōbīs iniūria fīeret: iam neutrīs fit.
Paschāsīnus
Sī victōriae compotēs redierimus, dōnā, quaesō, mihi tuam partem.
Stephāniscus
Īnsāne, quid petis? Talentum mallem dōnāre. Nōn abundō istīs opibus: tū dītissimus es.
Paschāsīnus
Errat quī hoc dē mē crēdit, mentitur quī dīcit.
Stephāniscus
Egōne tibi mendāx?
Paschāsīnus
Verbō lāpsus sum: fallitur, volēbam dīcere.
Stephāniscus
Intendāmus ingenia, et ad certāmen nōs accingāmus, quod illī colluctātōrēs nostrī sine dubiō iam faciunt.
Paschāsīnus
Hāc nocte somnō parum apud mē locī erit.
Stephāniscus
Apud mē permultum vigiliīs.
(1) istaque κειμήλια: Hōc nōmine vocātur propriē et ūsitātē, quod in nostrā supellectile caeterīs pretiōsius et tāle, quod māgnā cum cūrā repōnī solet, īdem quod θησανρός, quī et ipse ob eam caussam ἀ τίθημι dīcitur, Germanicē ein Kleinod.
(2) condiciōnem renūntiō: Renūntiāre prō nūntium remittere, et salūtem ultimam dīcere, Cicerō numquam dīxit. Quintil. in 10. Alia quidem sententiā cīvīlibus officiīs renūntiābit. Budaeus in Pāndect. Condiciōnem lātam renūntiāre, est quod dīcunt, resīlīre, vel dīgredī ab oblātiōne factā: quod sī voluntāte eius fiat, quī condiciōnem accēpit, dīcitur acceptam facere condiciōnem, hoc est, remittere oblātiōnem. Īdem in Fōrēnsib.