Progymnasmata Latinitatis - Prōgymnasma Quīnquāgēsimum
Somnus in Gymnasiō
Persōnae:
Fabiōlus, Erastus
Fabiōlus, Erastus
Fabiōlus
Rabiōsulum tē autumo.
Erastus
Quam ob caussam?
Fabiōlus
Quod mē modo fōdicās, modo vellicās, modo pūgnum in latus meum incutis.
Erastus
In lāneum latusculum tuum. Cūr dormitās? Nōn decet hoc in scholā.
Fabiōlus
Mihi sīc ūsus est: tū ut tibi opus est factō, ita factitō. Tua quid refert?
Erastus
Mea quidem aliquantum, tua vērō permultum. Nam sī tē dormīre sīverō, doctor mē quoque ut īnfīdēlem custōdem suppliciō prōsecūtūrus est.
Fabiōlus
Itane est?
Erastus
Itane est? Etiam, dormitātor, ita est.
Fabiōlus
Permitte ut dormiam. Quōmodō nunc est, aliter fierī nōn potest.
Erastus
Istam ā magistrō veniam pete.
Fabiōlus
Irrīdēs? Quasi tū dīcās: pete ab ātrōcī cane ut tē mordeat: suā sponte mordēbit.
Erastus
Ego prōfectō nōn feram, nōn patiar, nōn sinam ut dormiās: ūsque et ūsque molestus erō: etiam aciculā, ēn, tē compūngam, ut clāmēs, tēque ipsum ut sōrex tuō indiciō prōdās.
Fabiōlus
Heu, mitte mē: vicissim indulgēbō, sī tē somniculus corripuerit.
Erastus
Hanc abs tē grātiam nōlō.
Fabiōlus
Tamen.
Erastus
Iam reddenda erit ēmemoriā hesternam praelēctiōnem: excute somnum, fricā paulum oculōs, et relege quae ēdidicistī. Nisi faxīs, ā tergō, suprā caput, ante oculōs vindicta est.
Fabiōlus
Quid relege? Nihil ēdidicī.
Erastus
Tum tū ipsa es miseria.
Fabiōlus
Nōn exiget ā mē quidquam hāc lūce: nōn enim omnēs, id quod scīs, quotīdiē recitāre possumus, prae multitūdine.
Erastus
(1) Pōnāmus exigere: quid dīcēs?
Fabiōlus
Docē tū mē quid dīcendum.
Erastus
Pulchrē dictum. Egōne doceam tē mendācem fierī? (2) Nihil attraxit fūnis tuus.
Fabiōlus
Āctum est, verberābor, recitāre nōn poterō. Quid ergō prōderit mihi sī vigilem? Ūnō dolōre duo peccāta expiābō: dormiam rūrsus.
Erastus
Dormī dormī, nihil moror. Sī Magister mē obiūrgāverit, nārrābō quid fēcerim, quid dīxerim tibi: quid tū contrā responderis.
Fabiōlus
Tantum nē mē expergefaciās. Sī etiam hodiē vapulāverō, nōn moriar.
Erastus
Quae tibi verberātiō faustē, ac fēlīciter ēveniat, mī Fabiōle.
(1) pōnāmus exigere: Ūsus verbī huius est in rēbus contrōversiīs, cum vidēlicet dīcimus, pōnāmus ita esse, faciāmus esse, fac potuisse, sit ita, estō ut tū dīcis: prō quibus barbarī, praesuppōnāmus quod ita sit. Pōnāmus cāsum, pōnāmus quod sit, concessō, datō, positō quod acciderit.
(2) nihil attraxit fūnis: Ab iīs ductum prōverbium, quī hāmātō fūniculō piscēs captant, et nūllōs tamen capiunt.