Progymnasmata Latinitatis - Prōgymnasma Quārtum
Tardē Lūdum Petentēs
Persōnae:
Emmanuēl, Eustāchius
Emmanuēl, Eustāchius
Emmanuēl
Salvus sīs Eustāchī.
Eustāchius
Ō salvē Emmanuēl. Quō īre intendis?
Emmanuēl
In scholam. Quō tē pedēs(1)?
Eustāchius
Eōdem.
Emmanuēl
Ubī librī? Ubī ātrāmentārium?
Eustāchius
Sub palliō et axillā gestitō.
Emmanuēl
Audīstin' prīmam?
Eustāchius
Prīdem.
Emmanuēl
Ain' tū prīdem(2)? Vae nōbīs.
Eustāchius
Quid cōnfternāris? aut quid metuis?
Emmanuēl
Quid metuam? quod solent sērō venientēs. Ah.
Eustāchius
Ego sānē probābilem excūsātiōnem addūcam.
Emmanuēl
Obsecro, quam?
Eustāchius
Māter mē cum mandātīs ad sorōrium mīsit, cuius respōnsum renūntiandum fuit domum, et absunt illīus aedēs ā nostrīs longius: eō tardius veniō.
Emmanuēl
Quid sī hanc ratiōnem tanquam commentītiam repudiet?
Eustāchius
Fīdūcia est id minimē factūrum. Nam mē ab huiuscemodī mendāciūnculīs temperāre nōn rārō expertus didicit.
Emmanuēl
Mē miserum, malīque fātī: quid māchiner? Quid cōnfingam, cum (ut hoc aestīvum, et pōmerīdiānum tempus(3) etiam māgnō nātū hominēs invītāre solet) somnō captus(4) obdormīverim super librō? In extrēmō sitae sunt fortūnae meae, nec quid agam certum est.
Eustāchius
Sī rem ipsam ingenuē cōnfiteāre, forsitan dēlictī grātiam faciet. Quid forsitan? Certē faciet: exonerā tē metū.
Emmanuēl
Obtemperābō bene monentī: abstērsistī metum. At enim ecce aliud mihi timōrem obīcit.
Eustāchius
Aliud? dīc quaesō.
Emmanuēl
Formīdō male, nē hīc ēlāpsus, alibī in cassēs incidam.
Eustāchius
Ubī?
Emmanuēl
Quae memoriter prōnūntianda praescrīpsit, haud teneō absolūtē.
Eustāchius
Suspicārī fās est, nōn tē inter prīmōs interrogātum īrī: tum ego quī secundus tibi sedeō, suggeram dissimulanter et fīdēliter.
Emmanuēl
Id, amābō, adiutā mē. Summum tibi beneficium dēbuerō, hoc sī perfectum dederis: nam nunc spēs opēsque meae omnēs in tē sunt sitae.
Eustāchius
Ambulēmus contentius.
Emmanuēl
Tam strēnuē tē cōnsequī vix possum.
(1) quō tē pedēs? Virg. Eclog. 9. Quō tē Moerī pedēs? An (quō via dūcit) in urbem? Subaudīmus, dūcunt, portant, aut simile quid.
(2) ain tū prīdem? "Ain' tū" et "ain' tandem" dīcere cōnsuēvimus eā dē rē interrogantēs, quae ab aliō dicta, admīrātiōne nōs affēcit. Cicer. epist. 21. lib. 9. Ain' tandem? īnsānīre tibi vidēris, quod imitēre verbōrum meārum, ut scrībis, fulmina? Ad Att. lib. 4. epist. 5. Ain' tū? an mē exīstimās ab ūllō malle mea legī probārīque, quam ā tē? Et epist. 1. lib. 6. ad famil. Ain' tū? Scīpiō hīc Metellus proāvum suum nēscit cēnsōrem nōn fuisse? Terent. Andr. Ain' tandem? cīvis Glycērium est? Hecyra. Ain' tū tibi hoc incommodum ēvenisse iter? Plaut. Āsināria. Ain' tū meum virum hīc pōtāre? Manūt. in epist. 21. lib. 9.
(3) pōmerīdiānum tempus: Dē merīdiātiōne, seu somnō merīdiānō nōs quaedam disserēmus secundā volūminis tertiī, cum dē rē medicā et morbīs agēmus. Plaut. Mōstell. Nōn bonus somnus est dē prandiō.
(4) somnō captus: Variās et ēlegantēs locūtiōnēs creat adiectīvum captus, per metaphoram. Exemplō sint hae, captus mente, prō dēlīrō, captus amōre, errōre, dolīs, verbīs, voluptāte. Illa dē valētūdine prostrātā, et offēnsiōne partium hūmānī corporis quam venusta sunt? Captus membrīs, omnibus, captus oculīs, captus pedibus. Audērem quoque dīcere, captus auribus, captus manibus, captus linguā, captus nāribus nōn audērem. Etiam oculīs captus is dīcitur, quī reī alicuius speciē captus est et allēctus, ut eam vehementer concupīscat, et habēre ārdeat. Cic. 6. in Verr. Tametsī nē oculīs quidem captus in hanc fraudem tam scelerātam ac nefāriam dēcidistī.