Progymnasmata Latinitatis - Prōgymnasma Quadrāgēsimum Septimum

Exercitātiōnēs

Persōnae:
Abrāmius, Tranquillus
Abrāmius
Quidnam esse in caussā putem, mī Tranquille, quod ab exercitātiōnibus haud secus, quam bonī virī ab impūrīs facinōribus refugis: et quasi multārentur capite, quī sē ad eās dēdissent, cum ā doctōre tam crebrō exercitātiōnem dīlaudārī audiās, quae possit omnia, et sine quā cum nihil quidquam ēgregium praestārī queat ūllō in artificiō, tum clāritūdinem in litterīs nēmō sit aliquandō adeptus?
Tranquillus
Quī tandem?
Abrāmius
Perārō dispūtās, neque sōlum nōn ultrō, sed nec prōvocātus, et iussus etiam caussāris. Frequenter carēs epistolā: saepius germanicē loqueris: dum recitās memoriter Cicerōnem aut Ovidium, haesitās in singulīs paene versibus. Haec ferē sunt genera, in quibus nōs exercērī peropus est.
Tranquillus
Nōn dīcam dolō, difficultās mē absterret.
Abrāmius
Nōn plūs tamen aliēnāre tē difficultās dēbet quam invītāre atque allēctāre multiplex quae inde efflōrēscit et prōmānat ūtilitās. Et quid praeclārum atque singulāre sine sūdōre partum est?
Tranquillus
Prōpōnō apud animum persaepe, ad quae tū mē cohortāris. Volō ardōrem quendam amōris assūmere: sed nesciō quōmodō, cum ad rem quasi dātō iam sīgnō aggrediundum est, voluntās illa omnis ēlābitur atque ēvānēscit.
Abrāmius
Prīncipia perrumpenda sunt, capiendaque cōnsuētūdō quaedam, quae sensum labōris imminuit.
Tranquillus
At nimis dīversae et innumerābilēs sunt exercitātiōnēs. Sī ūnum aliquod genus prōpōnerētur: exemplī caussā, sī duntaxat scrībendum, aut loquendum, aut disputandum, aut ēdiscendum esset, nōn lāmentārer. Nunc ita unumquodque hōrum frequentandum est, ut nūllum caeterōrum omittātur: hoc angit, hoc dolet, hoc cruciat.
Abrāmius
Possunt haec fierī, cum dīversa, nec eadem hōrā, quīn nec eōdem semper diē facienda sunt, et sibi mūtuō nōn adversantur: nec sunt multa, nec tam (ut tū iocābāre) innumera. Proinde istum quī tē subēgit veternum excute.
Tranquillus
Ad fīnem inclīnat annus, polliceor sēdulitātem in sequentem.
Abrāmius
(1) Maneās prōmissīs, quaesō, ut cum litterās ad utriusque nostrum cognātōs dēderō (dabō autem nōn rārās) tē (2) dē meliōre notā commendāre queam: quod illīs summō gaudiō futūrum tam nōn ambigō, quam eōs tuōrum prōcessuum cupidissimōs esse penitus perspectum plānēque cognītum habeō.
Tranquillus
Imitābor in morbum dēlāpsōs: medicīnam, sectiōnem, ūstiōnem volēns nōlēns adhibērī mihi sustinēbō, ut rēctē valeam.
Abrāmius
Sī hoc ēgeris, erit cum māiōrem in modum laetāberis.
(1) maneās prōmissīs: Virgil. 2 Aeneid. Tū modo prōmissīs maneās, servātaque servēs Troia fidem. Īdem sunt, prōmissīs stāre, prōmissa servāre, prōmissīs satisfacere, prōmissa solvere, exsolvere, efficere, etc.
(2) dē meliōre notā: Veterēs illī vīnī cadōs, testās, amphorās in cellīs condere solēbant notātās, id est, īnsīgnibus quibusdam litterīs, aut aliīs nōtīs, sed māximē Cōnsulum nōminibus distīnctās, ad tempus ac praestantiam vīnī sīgnificandam. Pendēbat ē vāsīs vīnāriīs tābella, inquit Brodaeus lib. 1 cap. 3, in quā vīnī aetās scrīpta erat: id est, quō tempore, quibusve Cōnsulibus conditum esset. Quō ex mōre nātum est illud loquendī genus: Dē meliōre notā. Curius ad Cic. lib. 7. Quāre Cicerō mī persevērā cōnstanter nōs cōnservāre, et Sulpitī successōrī nōs dē meliōre notā commendā. Catull. ad Mānlium: Quāre quod scrībis Verōnā turpe Catullō esse, quod hīc quisquam dē meliōre notā. Lamb. in Oden. 3 lib. 2 et Turneb. lib. 1 cap. 1.