Progymnasmata Latinitatis - Prōgymnasma Quadrāgēsimum Secundum
Āmissus et Prōmissus Liber
Persōnae:
Ūdalrīcus, Otho
Ūdalrīcus, Otho
Ūdalrīcus
Quid vult hic flētus?
Otho
Āmīsī librum.
Ūdalrīcus
Quem?
Otho
Emmanuelis Grammaticam.
Ūdalrīcus
In scholāne?
Otho
In scholā, mī Ūdalrīce.
Ūdalrīcus
Quō tempore?
Otho
Hōc ipsō diē, ante prandium. Cum enim dātō sīgnō discēdendum esset domum, egōque libellōs meōs colligerem, hunc nōn invēnī.
Ūdalrīcus
Quaesīvistīne apud vīcīnōs?
Otho
Ac dīligentissimē. Respondent omnēs (1) sē esse extrā noxiam, nec habēre, nec scīre quis habeat.
Ūdalrīcus
Nōn tū illīcō ad Praeceptōrem?
Otho
Immō, sed iussit ut sē appellārem dēnuō post merīdiem.
Ūdalrīcus
Appellā.
Otho
Dēspērō mē recuperātūrum.
Ūdalrīcus
Aliās aliī suōs āmīsērunt.
Otho
Sīc est.
Ūdalrīcus
Nōnne recuperārunt?
Otho
Quidam, nōn omnēs. Et hī, quod (2) rem suam male servāssent, aut in lūdō ā doctōre, aut domī ā parentibus vapulārunt līberāliter. Quod sī hodiē librum meum nōn recēperō, certiōrēs faciam ipsōs oportet, ut prō hōc malō mihi dent malum.
Ūdalrīcus
Iuvābō tē in quaeritandō Emmanuēle tuō. Sī nōn invenerīs, (3) est mihi aliquantō trītius ipsō hōc exemplar eiusdem, id dabō tibi proprium.
Otho
Sī nōn simulātē prōmittis, porrige dexteram.
Ūdalrīcus
Ēn.
Otho
Affūdistī aquam, rediit animus, et cūra omnis ex corde excessit.
Ūdalrīcus
Laetus sum, quod tē tranquillāvī. Vae illī, quī sē huius fūrtī āstrīnxit: nam et librum minimē retinēbit, et ūberius quam tū plōrābit.
Otho
Fūrem hunc mihi darī in cōnspectum gestiō: cōram in ōs laudārem ipsum, et capillō cōnscīnderem.
(1) esse extrā noxiam: Cornēl. Frontō. Noxa poena est, noxia culpa. Fēstus. Noxa pōnitur prō peccātō, aut prō peccātī poenā, cum lēx iubet noxae dēdere prō peccātō. Noxia apud antīquōs damnum sīgnificat, sed apud Poētās et Ōrātōrēs pōnitur prō culpā.
(2) rem suam male custōdissent: Inter brevia illa praecepta: Māiōrī cēde, minōrī parce, etc., quae cum distichīs Catōnis circumferuntur, est etiam hoc: Rem tuam custōdī. Quod sī cui suārum rērum cūra est difficilis, quam labōriōsa erit aliēnārum? Dīgnissimī vel plāgīs sunt, quī quod sine māgnā cūrā et sollicitūdine retinērī poterat, id per summam sōcordiam neglegentiamque perīre, aut sibi subdūcī patiuntur.
(3) est mihi aliquantō trītius: Hūmānitātis officium, ut quī habet duās tunicās, det alteram nōn habentī: et cui superest, succurrat frātrī suō, cui nihil est, cum id sine damnō ac malō possit.