Progymnasmata Latinitatis - Prōgymnasma Quadrāgēsimum Quārtum

Chartae in Membrānam Cōnsūtae

Persōnae:
Christophorus, Hūgō
Christophorus
Mī Hūgō, est quod abs tē petam.
Hūgō
Pete audācter.
Christophorus
Tribue mihi paullum operae. Īnsue in membrānam hāsce chartās pūrās.
Hūgō
Ipsemet īnsuerēs.
Christophorus
Expers sum huius artificiī, atque ut id crēdās, inspice hunc librum, quam sit inconcinnē distortēque cōnsūtus.
Hūgō
Nec mē (1) bibliopēgus ērūdīvit.
Christophorus
Attamen quasi ērūdītus, concinnē id facis.
Hūgō
(2) Sī cui optimē placet, eī optimē faciō. Complicāstīne iam chartās tuās?
Christophorus
Māximē: istae sunt.
Hūgō
Dā fīlum, acum, membrānam.
Christophorus
Cape omnia.
Hūgō
Fīlum oportet cērātum esse, ut opus ēvadat diūturnius.
Christophorus
Heus puerī, quis sēcum affert cēram?
Hūgō
In meō sācculō quaeram. Aliquid certē reperiō, cēram albam: commodissima est huic reī: nūper mihi hoc frūstillum dōnāvit aedituus ad tālēs ūsūs. Tū porrō attentus aspice mē suentem, et artem disce, quō posthāc aliēnā operā nē indigeās.
Christophorus
Aspiciō intentīs oculīs.
Hūgō
Ecce quemadmodum chartam chartae arctius coniungō, ut spatium inter illās nūllum intercēdat.
Christophorus
Videō.
Hūgō
Item quemadmodum suprā et īnfrā sunt aequālēs inter sē, nūlla prōminet.
Christophorus
Aptē, artificiōsē.
Hūgō
Nec forīs in tergō fīla superiōra īnferiōribus longiōra vīsuntur: nec prīmum ā secundō māiōre intervallō distat, quam secundum ā tertiō, tertium ā quārtō.
Christophorus
Perītē.
Hūgō
Nōdī parvī, et intus omnēs.
Christophorus
Sānē.
Hūgō
Nunc tū cultellum accipe sīs, partēsque chartārum superiōrēs cautē scindendō aperī.
Christophorus
Prō istā operā referētur grātia tibi, mī Hūgō.
Hūgō
Satis grātiārum retuleris, sī mē amāveris, in studiīs abs tē sōcordiam omnem rēiēceris, sēgnitiemque āmōveris.
Christophorus
Utrumque praestātūrum tibi recipiō.
(1) bibliopēgus: πήγνυμι est arctō, compingō, βίβλος liber. Quem nunc vulgō Compactorem, Buchbinder, cūr nōn graecō nōmine tam commodō potius, quam barbarō et nōvitiō nōminēmus? Praesertim cum id in mīlle aliīs artificum artificiōrumque vocābulīs soleāmus, et in linguā latīnā nimis multa ūsūrpēmus, quae ā Graecīs manārunt, quōrum cōpia longē māior.
(2) sī cui optimē placet: Quae minimē sunt pulchra, ea pulchra videntur amantī. Sententia est Theocr. Ita hominēs ut plūrimum et frequentissimē nōn rēs tālēs iūdicant, quālēs sunt, sed quālēs ipsī iūdicant, tālēs esse crēdunt, et ab aliīs crēdī volunt, in omnī rērum, negōtiōrum caussārumque varietāte: quodque ab Hōrātiō dē ūnā quādam perturbātiōne dīctum est, id patet lātius, et ad omnēs aliōs concitātōs ac turbidōs animōrum mōtūs accommodārī potest. Impedit īra animum, nē possit cernere vērum.