Progymnasmata Latinitatis - Prōgymnasma Quadrāgēsimum Prīmum

Interrogātiōnēs Variae

Persōnae:
Lazarus, Celsus
Lazarus
Quandōcunque ad flagrum citāris, Celse, (id quod propter tuam omnibus testātam sēgnitiem, quā ingenium sinīs tēpēscere, nōn rārō fit) quid est quod tam difficulter tē movēs, tamque invītus, cum tantīs vōciferātiōnibus et ululātibus poenam sufferēs?
Celsus
Velim tibi vel semel contingeret, quod mihi saepius ais ūsū venīre: statim scīrēs caussam.
Lazarus
Rēverā (quod hīc dīcendum sit) dētrīmentōsus tibimetipsī es: nam sī absque tergiversātiōne tē subiicerēs, clāmōribusque abstinērēs, (1) clēmentiōrem sentīrēs utique Magistrum.
Celsus
Id equidem cōgitō mēcum, et statūtum habeō penitus: (2) sed cum iam rēs est in aciē novāculae, excidit repente prōpositum. Sīc est ingenium meum: suus cuique mōs. Quantī tū hunc librum ēmistī?
Lazarus
Dimidiō flōrēnī.
Celsus
Dūc mē ad tabernam huius bibliopolae, ut mihi quoque emam auctōrem istum.
Lazarus
Māximē, dīmissā scholā.
Celsus
Ubi venduntur, quaesō, pulverēs scrīptūrāriī?
Lazarus
Nesciō: ego aut arēnā ūtor, aut ārefactīs, et in pulverem redāctīs ōvōrum pūtāminibus.
Celsus
Nōn placet: osseī sunt meliōrēs ac pūriōrēs. Nōnnūllī scōbem apud fabrōs aerāriōs līmā abrāsam colligunt, eāque ad siccandās in chartā litterās ūtuntur.
Lazarus
Quō istīs herī ambulātum?
Celsus
In hortōs nostrōs.
Lazarus
Quid cerasa vestra, suntne mātūra?
Celsus
Mātūra. Proximē futūrō diē remissiōnis eōdem mē euntem comitāberis, ut ipsō gustātū experiāre.
Lazarus
Agō grātiās, māiōrēs āctūrus, sī prōmissa patravēris.
(1) clēmentiōrem sentīrēs utique: Quid clēmentia, quid crūdēlitās sit. Seneca lib. 2 cap. 3 et 4 dē Clēmentiā nōs ita docuit. Clēmentia est temperantia animī, in potestāte ulcīscendī: vel lēnitās superiōris adversus īnferiōrem in cōnstituendīs poenīs. Dīcī etiam potest, inclīnātiō animī ad lēnitātem in poenā exigendā. Hanc autem certissimam dēfīnītiōnem exīstimat: Est moderātiō aliquid ex meritā ac dēbitā poenā remittēns. Huic contrāriam imperītī putant sevēritātem: sed nūlla virtūs virtūtī contrāria est. Oppōnitur autem clēmentiae crūdēlitās: quae nihil aliud est, quam atrōcitās animī in exigendīs poenīs.
(2) sed cum iam rēs est: Hoc in vītā hūmānā quotīdiē, et in nōbīs, et in aliīs fierī experīmur, cum iam in ībī est, ut rē ipsā et factō praestandum sit illud vel ad fortitūdinem, vel ad iūstitiam, vel ad temperantiam, vel ad patientiam, vel ad religiōnem, vel ad continentiam, vel ad aliam quamcunque virtūtem pertinēns, quod tamen praestāre omnīnō dēcrēverāmus apud animum. Tum enim omnia dūra et gravia videntur: tum haesitāmus, cūnctāmur, et in omnem partem nōs vertimus: tanta est voluntātum nostrārum in bonīs sānctīsque rēbus imbēcillitās, incōnstantia atque timiditās: tanta eārundem in malīs rēbus fīrmitūdō et audācia.