Progymnasmata Latinitatis - Prōgymnasma Quadrāgēsimum Nōnum

Astūtia Puerīlis

Persōnae:
Magister, Puer
Magister
Quō tandem rēs ēvādet? Quamobrem nōn dēsinīs tū novissimē hūc tē cōnferre?
Puer
Nōn audīvī campanae pulsum.
Magister
Ego tibi nōlam ad aurem alligandam, eamque pulsandam cūrābō sub hōram septimam ante merīdiem, et sub prīmam post merīdiem, sī quidem ita obsurduistī. Quid autem est, quod istum quadrimum frāterculum tuum numquam addūcis tēcum, nisi cum reddere praescrīpta nescīs, aut tardius venīs?
Puer
Māter illum saepius nōn dīmittit.
Magister
Māter nōn dīmittit? Quāre tunc dīmittit, cum, ut dīxī, ultimus et imparātus adēs?
Puer
Nesciō.
Magister
Ō puerum versūtum: at ego haud nesciō. Ēhō dīc mihi, mandatne tibi māter, ut trahās tēcum pūsiōnem istum?
Puer
Aliquandō.
Magister
Mandāvitne hodiē?
Puer
Nōn.
Magister
Cūr ergō hodiē dūcis?
Puer
Ipsemet dūcī voluit.
Magister
Postquam tū scīlicet voluistī. Respondē amplius. Numquid ego tē umquam percussī, quandō frātre istō parvulō comitātus vēnistī, et sērō intrāstī?
Puer
Numquam.
Magister
Quāre?
Puer
Fortassis propter vōciferātiōnēs, et ēiulātūs quibus paene dīrumpitur, cum mē flentem, solventemque ligulās ad plāgās accipiendās intuētur.
Magister
Itane? Haec, haec, nōn alia ratiō est cūr dūcās tēcum: nempe ut prō tuō capite clāmet ipse īnsolentissimē, (1) ex sympathīā vidēlicet, et ego eius, sī minus tuī, mīserātiōne commōtus, cruciātum tibi remittam. Nōnne etiam idipsum ut faceret tū docuistī?
Puer
Nōn docuī.
Magister
Habēs pium et ūtilem frāterculum, quī tē totiēs perditum conclāmātumque servāvit. Ō calliditātem. Iam ēdīcō tibi, sī in posterum nōn adfueris in gymnasiō citius, poenās dēpendēs, seu addūxeris frātrem, seu nōn addūxeris. Quod sī ille clāmitāre nōn cessāverit, eum ūnā tēcum flagrīs fervēre faciam.
Puer
Ad hōrae ipsum articulum aderō.
(1) ex sympathīā vidēlicet: συμπάσχω simul patior, simul afficior, compatior, coafficior, cōnsentiō, id est, simul sentiō aliquid. Hinc συμπάθεια cōnsēnsus in affectū seu affectibus, convenientia affectuum. Cicer. 2 dē dīvīnāt. sīc expressit hoc abstrāctum. Quā ex cognātiōne nātūrae, et quasi concentu atque cōnsēnsū. Item, convenientia et coniūnctiō nātūrae. Compatior tibi, latīnē, miseret mē tuī, vicem tuam doleō, tuā caussā doleō, moveor, capior misericordiā cum tuum īnfortūnium cōnsīderō, dolōrem ē rēbus tuīs capiō, molestē ferō cāsum tuum, excruciat mē valētūdō tua.