Progymnasmata Latinitatis - Prōgymnasma Quadrāgēsimum

Dicta Alterna

Persōnae:
Cornelius, Rūfus
Cornelius
Quid tam imprōvīsō ante merīdiem ē scholā ēvocābare?
Rūfus
Ut negōtium quoddam patrī meō cōnfectum darem.
Cornelius
Cūr eō cūrātō nōn es reversus?
Rūfus
Perparum dē hōrā supererat.
Cornelius
Habēs perfectam epistolam?
Rūfus
Nōn.
Cornelius
Haud igitur mēcum in portū nāvigās.
Rūfus
Chīrographum paternum afferō, hoc mē poenā eximet. Tū vērō quā dē caussā hesternō diē tōtō abfuistī?
Cornelius
Dēterius valēbam.
Rūfus
Pedibusne?
Cornelius
Ita, pedibus.
Rūfus
Sīc opīnābar.
Cornelius
Sīc tū opīnābāris, scīlicet: nōvī iocātiōnēs tuās. Vērum audī. Tua māter est impēnsē lītigiōsa mulier.
Rūfus
Quō teste id probās?
Cornelius
Intervēnī aliquotiēs dum vēlitārētur cum vīcīnā vestrā, in eamque omne quod illī aegrē esset ēvomeret: quae suō vicissim gladiolō, quam ācriter oppūgnābātur, tam sē strēnuē, intrā dentēs tamen, dēfendēbat.
Rūfus
Et tua nōvit exhaurīre calicēs: (1) nec hesternō merō foetet, quia in lūcem semper bibit.
Cornelius
Tūne semel vīdistī?
Rūfus
Semel? Quotiēs ipsam vīdī, totiēs hoc vīdī: est etenim faciē ēbriōsa, rubentibus verrūculīs ōrnāta, longē ante aliās speciē, ac pulchritūdine īnsīgnis mātrōna.
Cornelius
In tōtō oppidō nōn est mulier mātre meā frūgālior, magisque (2) sicca et frūgī.
Rūfus
(3) Ain' tū? Unde ergō tam pōtōria faciēs?
Cornelius
Perfacilis est, et perexpēdīta respōnsiō. Medicōs ī percunctātum, quōs illa cōnsulit, et ā contumēliīs linguam coercē: aliōquī futūrum est, ut tē malēdicentiae huius poenitūdō subeat.
Rūfus
Quod habuī summum pretium, persolvī tibi.
Cornelius
(4) Ab aliō exspectēs, alterī quod fēcerīs.
(1) nec hesternō merō foetet: Martial. lib. 1. Hesternō fatēre merō quī crēdit Acerram, fallitur: in lūcem semper Acerra bibit. Fōeminīs ōlim Rōmae nōn licuit vīnum bibere, nē in aliquod dedecus prōlāberentur, nec eārum cūrae cella vīnāria committēbātur. Egnātius hāc dē caussā uxōrem occīdit, et ā Rōmulō absolūtus est. Valerius lib. 2. cap. 1. Gellius lib. 10. cap. 24. Aelian. lib. 2. cap. 38. Victor. lib. 24. cap. 7. Apud Massilī ēnsēs vīnī ūsus fōeminīs in perpetuum lēge erat interdictus, et Rōmae ingenuī etiam puerī, et servitia eō carēbant. Vide Leon. lib. 3. cap. 87. et 88.
(2) sicca: Siccōs Latīnī nōminant sōbriōs, ab ēbriōsitāte aliēnōs. Cic. in Rullum. Utrum esse vōbīs cōnsilia siccōrum, an vīnolentōrum somnia videntur? Īdem in Academ. Dormientium, et vīnolentōrum, et furiōsōrum vīsa imbēcilliōra esse dicēbās, quam vigilantium, siccōrum et sānōrum. Hōrat. Ode 18. lib. 1. Siccīs omnia nam Deus dūra prōposuit. Et, Ode 5. lib. 4. dīcimus integrō siccī māne diē. Plaut. Persa. Iam diū factum est cum bibimus, nimis siccī sumus. Opponitur autem huic vōcī contrāriā nōtiōne madidus, et vuidus apud Hōrat. Ode proximē nōminātā. Plaut. Aululāriā. Ego tē hodiē reddam madidum, sī vīvō, probē.
(3) ain' tū?: Contraction of aīsne tū? meaning "Do you say so?" or "Really?" Common in colloquial Latin, especially in Plautus and Terence.
(4) ab aliō exspectēs: A proverbial expression meaning "Expect from another what you have done to another" - essentially "what goes around comes around" or "you reap what you sow."