Progymnasmata Latinitatis - Prōgymnasma Prīmum(1)
Dēductiō Puerī ad Magistrum
Persōnae:
Pater, Magister, Puer
Pater, Magister, Puer
Pater
Salūtem plūrimam doctōrem tē litterārum(2) impertiō.
Magister
Habeō grātiam, vir optime. Quid est negōtiī, quamobrem mē velīs?
Pater
Sī nōn gravāberis parvam dare operam mihi, paucīs exsequar quā caussā ad tē accesserim.
Magister
Advertō animum.
Pater
Ego germānī patris officium secūtus, parvulum hunc, quem cernīs, fīlium meum honestissimīs doctrīnārum
studiīs, et virtūtī ā prīmōrdiō aetātis(3) dēditum esse nimium
quantum(4) cupiō.
Magister
Laudābilis, et iūstissimō atque praeclārissimō dēsīderiō incēnsa voluntās: quamprīmum enim, et quam
diūtissimē(5) discendum sapientēs praedicant, quod numquam perdiscitur,
et prōficit in perpetuum.
Praetereā
multum refert, quibus odōribus testa recēns imbuātur(6).
Pater
Est vērō ita ut dīcis. Hunc igitur puerum (quod mihi, familiaeque
meae fēlīciter ēveniat(7)) tibi in manum dō,
tibi committō, tuaeque mandō fideī. Nātūrā ego sum, amōre, cūrā et sollicitūdine tū illī pater estō. Tuā
institūtiōne, ac disciplīnā probitātem, et intellīgentiam rērum (quanta quidem in istam tenerītūdinem cadit)
adipīscātur.
Magister
Certē quidem haud repugnanter in album discipulōrum ipsum retulerō, sī, ut est in mōre positum, ingeniolum
eius, atque prōgressum, quem in litterīs hāctenus effēcit, perīclītātus ante fuerō.
Pater
Teneās licet sollemne tuum(8), et exquīrās quodcunque tibi
exquīsītō opus vidēbitur.
Magister
Age, mī fīlī, ēde nōmen tuum(9).
Puer
Mihi nōmen est Iācōbus.
Magister
Quōtum agitās annum(10)?
Puer
Hic, opīnor, nōnus incipit.
Magister
Elementa cōnfōrmāre nōstin'?
Puer
Maximē: quanquam haud venustissimē.
Magister
Quid? rudimenta Grammaticae num doctē callēs? etenim in hōc meō
gymnasiō(11) illa nōn trāduntur: īnstrūctum ab
iīs venīre ad mē audiendum oportet.
Puer
Spērō mē scientiā comprehendisse illās praeceptiōnēs, quantum potuerim.
Magister
Cuius autem Grammaticī erant illa tua rudimenta?
Puer
Emmanuēlis Alvarī Lūsitānī.
Magister
Emmanuēlis? Vīsne explōrem quam studiōsē didicerīs?
Puer
Explōra, sī placet.
Magister
Cedo, inflectiōnēs nōminum quot sunt?
Puer
Quīnque.
Magister
Haec vōx, sēnsus, quōtā dēclīnātiōne continētur?
Puer
Quārtā.
Magister
Quō cāsū effertur?
Puer
Nōminandī, generandī, vocandī singulārī: et rursus nōminandī, accūsandī, vocandī multitūdinis numerō.
Magister
Bonus cuius generis?
Puer
Masculīnī.
Magister
Certumne istud habēs?
Puer
Certissimum.
Magister
Eius foemīnīnum?
Puer
Bona.
Magister
Neutrum?
Puer
Bonum.
Magister
Dā comparātīvum et superlātīvum?
Puer
Melior, optimus.
Magister
Cūr nōn dīcis, bonior, bonissimus: perinde ut doctior, doctissimus?
Puer
Dīcerem vērō, nisi esset anōmalum, sīve inaequāle, ut illa quoque: Malus, pēior, pessimus: Parvus, minor,
minimus.
Magister
Probē respondet adolēscentulus. Dehinc Prōnōminis dēfīnītiōnem recitā.
Puer
Quod locō nōminis positum, certam, fīnītamque persōnam adsīgnificat.
Magister
An ēmendātē sīc loquēmur: Salvum tē advenīre gaudēmus?
Puer
Prōrsus ēmendātē.
Magister
Undenam hoc intellīgis?
Puer
Ex rēgulā IV.
Magister
Audiāmus.
Puer
Verbum persōnāle īnfīnītī modī, postulat ante sē accūsandī cāsum.
Magister
Pernōscō, et dēmīror ēgregiam, singulāremque dīligentiam tuam. Hanc sī in posterum similiter ad discendum
attuleris (quod tē factūrum esse, mihi quidem dubitāre in mentem nōn venit) prōmittō, ac recipiō huic
parentī tuō, tē hominem ērudītissimum venientibus annīs(12)
ēvāsūrum.
Pater
Dīligentiam quidem puerī in spē optimā pōnat Magister. Ego item quō minus illī cessāre(13), et sōcordiā, atque
dēsidiā bonum ōtium conterere sit integrum, cūrābō sēdulō.
Puer
Ignāvus nōn erō.
Magister
Macte indole, sīc faciēs, mī Iācōbe, et crās postquam
lūxerit(14), cum libellīs tuīs, armīsque scholāsticīs ad
sextam in lūdum hunc meum itāre. Dīvīs bene iuvantibus(15),
occīpiēs. Tū interim fīlium redūcēs domum: quem
propter ingeniī bonitātem, et, quam facile perspiciō, nātūrae praestantiam multō commendātissimum nōbīs,
chārissimumque fore crēdās velim.
Pater
Līberālis ista, et hūmānitātis plēna pollicitātiō, vir doctissime, omnibus necessitūdinibus mē tibi
obstringit. Bene valē.
Magister
Et tū.
(1) Prōgymnasma sīve Diālogus: Quī tyrōnēs suōs ciendīs bellī simulācrīs, seu
lūdicrīs quibusdam certāminibus et umbrātīlibus pugnīs ad seriōs cōnflīctūs, atque ad vēra proelia ineunda
prius exercent, ac praeparant: quīque aliīs in rēbus et artibus idem faciunt, προγυμνασταὶ: et antecēdentēs
illae, prīmaeque exercitātiōnēs προγυμνάσματα dīcuntur, verbum ē verbō praeexercitātiōnēs,
praeexercitāmenta. Possīs etiam prōlūsiōnēs appellāre. Ego itaque, cum iam inde usque ab initiō labōris meī
progymnastēn mē esse optāverim, et studuerim: hoc est, adolēscentēs Hūmānitātis alumnōs latīnae linguae
mystēriīs initiāre, et ad eius in omnī vītae ūsum velutī bellicīs quibusdam concursiōnibus praeparātiōnem
ipsīs adhibēre contenderim, nōn incommodē vidēbor hoc quidquid est, quālecunque est scrīptōrum meōrum,
nōmināsse Prōgymnasmata. Quoniam autem in hōc genere scrīptūrae Diālogōrum contrītissima est appellātiō, nec
nōs eam repudiāmus.
(2) doctōrem litterārum: Magistrōs Grammaticae nitidius, et honōrātius ita
vocābimus, vōce nimīrum generālī, respicientēs ipsum nōmen artis, quod ā litterīs ductum est: ἀπὸ τῶν
γραμμάτων quippe ἡ γραμματικὴ, et prō Grammaticīs dictī sunt litterātōrēs, ut Sylla quīdam apud Catullum. Et
Suētōn. dē illūstr. Grammat. Appellātiō Grammaticōrum Graecā cōnsuētūdine invaluit, sed initiō litterātī
vocābantur. Eōdem respexisse appāret M. Tullium 1. dē Ōrāt. Quis mūsicīs, inquit, quis huic
studiō litterārum, quod prōfitentur iī, quī Grammaticī vocantur, etc. studium litterārum
nōminat Grammaticam. Idem aliās cum dē Grammaticae rēbus loquitur, litterās vocāre solet. Dē Ōrāt. 3.
scrībit litterās ab Aristophanē tractātās fuisse. Dē Serviō Sulpītiō in Brūtō. Sed adīūnxit etiam
et litterārum scientiam, et loquendī ēlegantiam. In Pīsōnem. Quid nunc tē, asine, litterās
doceam? nōn opus est verbīs, sed fustibus. Nōn dīxī hanc togam quae sum amictus: nec arma, scūtum
aut glādium, et quae sequuntur. Quī in Acadēmiīs hanc scientiam prōfitentur, latīnae linguae Prōfessōrēs
audīre volunt, et ipsī hōc sē nōmine afficiunt. Id neque falsō, quod omnēs vident, neque iniūstē, quandō
Grammaticī nōmen hōc saeculō vīlēscit ac dēspīcitur. Et Seneca Epistolā XC. custōdēs latīnitātis
nūncupat.
(3) ā prīmōrdiō aetātis: Propert. lib. 3. eleg. 4.
Mē iuvat in prīmā coluisse Helicōna iuventā,
Mūsārumque chorīs implicuisse manūs.
Sunt eadem huic. Ab adolēscentulō, ab adolēscentulīs, ab ineunte, ā prīmā adolēscentiā, ab ineunte, ā prīmā
aetāte, ab initiō aetātis, ā prīmīs temporibus aetātis, ā puerō, ā puerīs, ā pueritiae, ā parvīs, ā parvulō,
ā puerā parvulō, ā pusillō, ā pauxillō puerō, ā tenerō, ā tenerīs, ā tenerīs unguiculīs, dē tenerō unguī
Hōrat. quod ἐξ ἀπαλῶν ὀνύχων.
Mūsārumque chorīs implicuisse manūs.
(4) nimium quantum cupiō: Immāne quantum, nimium quantum, mīrum
quantum, nōn aliud sibi volunt, quam illa, summopere, mīrificē, valdē, maiōrem in modum, et
similia. Graecī θαυμαστὸν ὅσον, ἀμήχανον ὅσον etc. mīrābile quantum, seu, mīrābile admodum,
difficile quantum, seu difficillimum, seu valdē difficile. Cicer. in Ōrāt. Huic
generī ōrātiōnis aspergentur etiam salēs, quī in dīcendō mīrum quantum valent. Sallust. apud Nōnium.
Immāne quantum animī exārsērunt. Hōrat. Ode 27. libr 1. Vīnō et lucernīs Mēdus acīnācēs Immāne
quantum discrepat.
(5) quam diūtissimē: Tamdiū immorandum in studiīs līberālibus suādet
Senecae, quamdiū melius agere animus nihil potest. Et tamdiū discendum est, quamdiū nesciās, et, sī
prōverbiō crēdimus, quamdiū vīvās, epist. 76. Idem dē philosophiā, quae laudātārum artium fōns et parēns
est, epist. 72. Cuī nūllum tempus satis māgnum est, etsī ā pueritīā usque ad longissimōs hūmānī aevī
terminōs vīta prōtenditur.
(6) quibus odōribus testa: Hōrat. epist. 2. lib. 2. Quō semel est imbūta
recēns servābit odōrem Testa diū. Quō carmine quam nihil vērius, tam nihil pervulgātius. Geminum
huic est, quod lēgitur in 3. dē fīnibus dē fīliō Lucullī puerō. Sed īnficī tamen dēbet iīs artibus, quās
sī, dum est tener, combiberit, ad maiōra veniet parātior. Et quod ex eiusdem Hortēnsiō prōdūcit
Nōnius. Ut quī combibī purpuram volunt, sufficiunt prius lānam medicāmentīs quibusdam: sīc litterīs
tālibusque doctrīnīs ante excolī animōs, et ad sapientiam concipiendam imbuī ac praeparārī decet.
Arist. 2. dē mōribus. οὐ μικρὸν διαφέρει τὸ οὕτως ἤ οὕτως εὐθὺς ἐκ νέων ἐθίζεσθαι ἀλλὰ παμπολὺ, μᾶλλον δὲ τὸ
πᾶν. Nōn parum refert, sed permultum, utrum sīc, an sīc ā puerīs assuēscāmus: immō vērō tōtum in eō
positum est. Addāmus et Fabium. Nātūrae, inquit, tenācissimī sumus eōrum, quae rudibus annīs
percēpimus: ut sapor quō nova imbuās dūrat: nec lānārum colōrēs quibus simplex ille candor mūtātus est,
ēluī possunt. libr. 1. cap. 1. Hūc pertinent canēs Lycūrgī, dissimilī ratiōne ēducātī. Plūtarch. dē
līb. ēducand.
(7) quod mihi familiaeque: Cicer. 1. dē Dīvīnāt. Neque sōlum deōrum vōcēs
Pythagorei observābant, sed etiam hominum quae vocant omināe, quae maiōrēs nostrī quia valēre crēdēbant,
idcircō omnibus rēbus agundīs. QUOD BONUM, FAUSTUM, FĒLĪX, FORTŪNĀTUMQUE SIT praefābāntur. Varrō
libr. 5. dē ling. latin. ubī noctū in templum cēnsūra auspicātur, atque dē caelō nūntiātum erit: praecōnī
sīc imperātō, ut virōs vocet. Quod bonum, fortūnātum, fēlīx, salutāreque siet pop. Rōmānō Quirītium,
Reīque pūblicae populī Rōmānī Quirītīam, mihīque, collēgaeque meō, fideī, magistrātuīque nostrae,
etc. Līvius libr. 1. Quod bonum, faustum, fēlīxque sit, inquit, Quirītēs rēgem creāte. Idem. Quod
bonum, faustum, fēlīxque sit pop. Rōm. ac mihi vōbīsque Albānī. Tālia sunt apud Plautum. Aulul.
Diī bene vortant. Ibid. Quaerēs bene vortat mihīque, tibīque, tuaeque fīliae. Et Capt.
Quaerēs bene vortat mihīque meōque fīliō, vōbīsque. Et Trin. Uxor venerāre, ut nōbīs haec
habitātiō bona, fausta, fēlīx, fortūnātaque ēveniat. Uirgil. eclog. 9. Hōs illī, quod nec bene
vertat, mittimus hoedōs. Līvius lib. 1. Quod bene vertat, castra Albānōs Rōmānīs iungere
iubet. Cic. prō Muraenā. Idem ego precātus sum, ut ea rēs fauste, fēlīciter, prosperēque
ēvenīret. Fuit et haec apud veterēs praefandī ratiō, Θεὸς, Θεὸς, ut ex Pausaniā recitat Rhōdig.
libr. 1. cap. 2.
(8) sollemne tuum: Tenēre, servāre sollemne suum, est tenēre
institūtum ac mōrem suum. Cic. ad Attic. libr. 7. epist. 6. Tantum igitur nostrum illud sollemne
servēmus, ut nē quem istūc euntem sine litterīs dīmittāmus.
(9) mihi nōmen est Iācōbus: Quattuor modīs prīscōs Latīnōs in propriō
nōmine indicandō ūsōs inveniō. Dīcēbant enim. Est mihi, est illī nōmen Fabius, Fabiī, Fabiō. Quī
quidem trēs modī in vulgus nōtī sunt satis, quārtus nōn aequē, accūsandī cāsū nimīrum. Līvius lib. I. Cuī
parentēs Ascānium dīxēre nōmen. Eōdem libr. Lūcium Tarquinium Prīscum ēdidēre nōmen. Gellius
quoque lib. 15. cap. 29. fatētur hanc novam figūram esse, addūcitque ex annālibus Pīsōnis hoc exemplum.
L. Tarquinium collēgam suum, quia Tarquinium nōmen esset, metuere: eumque ōrat, utī suā voluntāte Rōmam
contendat. Hoc perinde est, inquit, tanquam sī ego dīcam: mihi nōmen est Iūlium. Uirgil. 3.
Aeneid. Aenead āsque meō nōmen dē nōmine fingō. Quasi dīxerit: impōnō illīs nōmen Aeneadās.
Servius in 1. Aeneid. Dīcimus est mihi nōmen Cicerō, Cicerōnis, Cicerōnī, Cicerōnem.
(10) quōtum agitās annum?: Verbum, agitāre, Sallustius in ōre habet
quam saepissimē. Vīta hominum sine cupiditāte agitābātur. Agitābātur magis magisque in diēs agimus ferōx.
Beneficiīs magis quā metū imperium agitābant. Gaudium atque laetitiam agitābant. Multa agitantī nihil
prōcessit. Rempūblicam agitāvēre. Cum praecepta patris meī agitārem. Quae mente agitāvī.
(11) in hōc meō gymnasiō: Loca in quibus nūdī lūctārentur, sēsēque
exercērent, dicta sunt gymnasia, τὸ γυμνάζω nūdō. Ipsa exercitātiō palaestra.
Placuērunt, deinde illa loca philosophīs, in quibus disputātiōnēs suās habēre cēpērunt, quod etiam 2. dē
Ōrāt. testātus est Cicerō. Nunc prō quibuscunque locīs ad docendās litterās dēstinātīs ista vōx capitur.
(12) venientibus annīs: Hōrat. ad Pīsōn. Multa ferunt annī venientēs
commoda sēcum. Multa recedentēs adimunt. Veniunt annī dum ad aevum iuvenīle vīvendō prōgredimur:
recedunt dum ad senectūtem tendimus. Seu, annī venientēs sunt ab infantibus usque ad mediam et virīlem
aetātem: recedentēs, ā virīlī aetāte ad sepulchrum.
(13) quō minus illī cessāre: Cic. 1. dē nat. Deōr. Prōfectō Epīcūrus quasi
puerī dēlicātī, nihil cessātiōne melius exīstimat. At ipsī tamen puerī, etiam cum cessant, exercitātiōne
aliquā lūdicrā dēlectantur.
(14) postquam lūxerit: Simul atque caelum albēscere coeperit, seu,
ut Caesar 1. dē bellō cīvīlī, albente caelō, et lib. 4. dē bellō Gall. ortā lūce. Cum prīmum diēs
orta fuerit. Prīmum aurōra novō cum spargit lūmine terrās. Cum sōl ortus suā lūce convestit ac perfundit
omnia. Dum rōseā face sōl īnferret lūmina caelō: quae sunt Lūcrétiī. Cum prīmā lūce, dīlūculō,
prīmō dīlūculō. Haec omnia volunt, lūcēre: diem, inquam, ac lūcem esse. Cic. prō Sex. Rōsciō.
Occīsus est ā caenā rediēns. Nōndum lūcēbat, cum Ameriae scītum est. Dē Dīvīnāt. lib. 2. ubī
lūcēre coepisset. Epist. 4. lib. 15. expedītō exercitū ita noctū iter fēcī, ut ad 3. Īd. Octōb.
cum lūcēsceret, in Amānum ascenderem. Catull. ad Calvum. Nam sī lūxerit, ad librāriōrum Curram
scrīnia. Plaut. Milite. Priusquam lūcet adsunt. Apud hunc, et Terentium crebrō legās,
lūcet hoc, lūcēscit hoc: subaudiendum caelum, aut intervallum, quod inter caelestēs orbēs
terrārumque sola interiectum est, quod digitō videntur ostendisse: ut proinde illud, hoc,
δεικτικῶς accipiātur.
(15) dīvīs bene iuvantibus: Līviānum. Ennius dīcit: cum māgnīs diīs
volentibus. Prōfert Cic. 1. dē Offic. Sīc Plaut Persā. Et Milite. Agite, īte, cum diīs
benevolentibus. Vulgāria sunt illa, Deō favente, Deō annuente. Iācōbus Apostolus cap. 4.
Chrīstiānōs bene ōminārī docet in hunc modum. ἐὰν ὁ κύριος θελήσῃ, καὶ ζήσομεν, καὶ ποιήσομεν τοῦτο, ἢ
ἐκεῖνο. Sī Dominus voluerit, vīvēmus, et hoc aut illud faciēmus. In Xenophonte ista passim occurrunt:
σὺν θεῷ, σὺν τοῖς θεοῖς, ἤν θεὸς θέλῃ, θεῶν συνθελόντων, θεῶν ἵλεων, ἤν θεὸς μὴ βλάπτῃ; εἰ ὁ θεὸς μὴ
ἐναντιοῖτο…