Progymnasmata Latinitatis - Prōgymnasma Octāvum
Ēlementōrum Cōnfōrmātiō
Persōnae:
Iōsīās, Exuperius
Iōsīās, Exuperius
Iōsīās
Ō scītissimum archetypon, ō speciōsissimās litterās, ō illēcebrās. Dīvīna, quod aiunt, virgulā adeptus es hanc ēlegantiam. Sed unde?
Exuperius
Meus germānus patris iussū manū suā mihi cōnfēcit.
Iōsīās
Ubi porrō ipse didicīt ductūs hōsce bellissimōs?
Exuperius
Semper huius artificiī cupidus fuit, et in quendam magistrum annō proximō superiōre incidit, quī Latīnās, Graecās, Germānicās fīgurābat excellentissimē.
Iōsīās
Exemplār et prōtōtypon quoddam mihi quoque dātum est mūnerī ab amīcō: vērum prae tuō sordet. Ēn.
Exuperius
Quāre contemnīs? Sī ad istum modum ac fōrmam effīnxeris ēlementa, utī in hāc tuā papyrō effīcta cōnspiciuntur, iūdicābō tē oleum nōn perdidisse.
Iōsīās
Atquī optimae imitandī cupīdō assiduē versat animum meum.
Exuperius
Atquī hīc nōn quaeritur optimum.
Iōsīās
Laudātur tamen.
Exuperius
Nōn negō.
Iōsīās
Ostende sīs mihi tuam manum(1).
Exuperius
Ecce.
Iōsīās
Quāsdam fōrmās propemodum perfectē: quāsdam nōn assequeris, quod pāce dīxerim tuā.
Exuperius
Paulātim, et cōnsuētūdine imitandī assequar(2).
Iōsīās
Prō quam decentia f. quam decōra p. q. et omnēs dēnique caudātās litterās facit ille frāter tuus?
Exuperius
Quid nōtās grandiōrēs? Nōnn' amās?
Iōsīās
Mīrificē.
Exuperius
Aspice A. vidē D. et M. tanquam sī ex typīs aēneīs in chartam essent impressae.
Iōsīās
Ipsa vērō quae alphabētō subiecta est scrīptūra, quam ad līneam rēctam sine līneā dīrēctīs versibus? Quam aequālibus sūrsum ac deōrsum elementīs? Ūnum tē volō.
Exuperius
Vel decem.
Iōsīās
Nōnn' tibi praecepta dat fōrmandī, et lāpsūs corrigit?
Exuperius
Certē: et nōnnunquam suā manū meam, tenentem calamum comprehendit, atque aliēnīs digitīs, rem peragit, ut ego fīgūrīs probē cōnficiendīs hāc ratiōne assuēscam.
Iōsīās
Inīrēs ā mē nōn vulgārem grātiam, sī exemplum ā frātre mihi cūrārēs.
Exuperius
Difficulter indūcam. Nihilōminus quoniam tē tantō studiō pulchrē exārandōrum charact ērum ardēre animadvertō, cūrābō, ut vōtī compos fīās.
Iōsīās
Quōtum intrā diem pollicēris datūrum in manūs?
Exuperius
Intrā quārtum.
Iōsīās
Perlūbenter grātissimum hoc dōnum tamdiū expectābō, cōgitābōque interim quō tē honōrāriō remūnerer.
Exuperius
Sīc habētō, mē grātuītō hoc operis nōn esse factūrum.
(1) tuam manum: Dicta est manus, ut vult Isid. quod sit tōtīus corporis mūnus. Ipsa enim cibum ōrī ministrat, ipsa operātur omnia atque dīspēnsat: per eam accipimus et damus. lib.11. cap.1. Sunt autem nōtiōnēs huius vōcis dīversae, quae ut modō recēnseantur, nōn est necesse. Tantum hoc breviter monendum, capī prō fīgūrā ipsā litterārum, quās aliī aliter, et quidam pulchrius, aliī dēfōrmius dūcere solēmus. Sīc vērō Cicerōnis exemplō loquēmur. Hoc est aliēnā manū, meā, tuā, suā manū, subaudī, scrīptum. Haec est librāriī, Petrī, mea, tua manus. Amō tē dē istā manū, seu, amō manum tuam. Scrīpsī istuc meā manū, nōn, propriā manū.
(2) et cōnsuētūdine imitandī assequar: Quid nī tantillam rem assiduītāte et dīligentiā cōnsequāmur, quandō vel difficillima, et vix spērābilia nōn aliter cōnsequimur? Dē quō dīcerem, nisi id aliīs locīs arbitrārer fierī posse commodius. Nunc, quoniam proximum est nōmina scrībere, postquam litterās coeperit effingere puer, auscultēmus Quīntil. illumque hanc operam in vulgāribus, et forte occurrentibus perdere nē sīnāmus. Plūra diālogō sequentī.