Progymnasmata Latinitatis - Prōgymnasma Nōnum

Eiusdem Mātēriae

Persōnae:
Damāsus, Albānus
Damāsus
Tam artificiōsē tamque graphicē charactērēs Rōmānōs effōrmāre, tantā prōportiōne, et tam compositē mūtuō respondentēs, versibus praetereā paribus intervallīs ā summā pāginā ad īmam ūsque dīremptīs, et nūllā omnīnō in parte vacillantibus, dīc sōdēs quid tandem ūtilitātis(1) affert?
Albānus
Modus ipse quaerendī tuus, clāmat tē istuc in quaestiōne pōnere nōn dēbuisse.
Damāsus
Quid ita nōn?
Albānus
Quoniam ostendit nōn displicēre tibi hanc manus meae ēlegantiam. Atque ut agam apertius: dēlectārisn', sī quandō quidpiam ā mē exārātum aspicis?
Damāsus
Ac multum prōfectō, nōn secus, quam sī nitidam, et collustrātam pictūram intuērer.
Albānus
Haec igitur ūna est ūtilitās, ut meārum litterārum velutī pictūra tuīs aliōrumque oculīs blandiātur, lectorēsque meōs voluptāte quādam nec illīberālī dēmulceat.
Damāsus
Bene tū quidem hāctenus: sed plūra dēsīderō.
Albānus
Ego ipse quoque (id quod omnibus meī ōrdinis ūsū venīre exīstimō) proptereā libentius, facilius maiōreque cum iūcunditāte scrībō. Adde quod lectū expedītior est venusta, quam rūstica, indocta, imperitaque manus: nec aliud in caussā est, quāre tantopere typīs dēscrīptōs librōs amplectāmur, nōbīscumque fēlīciter āctum crēdāmus, sī calamō ad illōrum typōrum venustissimam speciem quam proximē accesserīmus.
Damāsus
Negārī nōn potest, manum tuam exquīsītam, probē distinc tam et lūculentam esse. Nunc dā, quā viā et ratiōne ad huius scientiae facultātem pervēneris.
Albānus
Quōrsum id nōsse expetīs?
Damāsus
Etiam tū hoc rogās? Ut facere queam similia.
Albānus
Sī animum hūc advertās, narrō tibi.
Damāsus
Astō āvidissimīs auribus.
Albānus
Prīncipiō percommodum fuit exemplār, in quō erat alphabētum maiōribus minōribusque litterīs compositum. Nec ibi sōlum complētae et integrae, vērum etiam imperfectae, partēsque et frustilla eārum vīsēbantur. Ostendēbātur item, quō pactō illa fragmenta coagmentanda essent, ut absolūtum litterae corpus efficerētur. Verbī caussā: dūcēbātur ab altō virgula ad hunc modum l. appingēbātur minūtus sēmicirculus dextrōrsum, seu inversum c, sīc, ə, ut docērer b cōpōnere, sī illī porrēctae deōrsum ad angulōs rēctōs līneōlae hanc nōtam copulāssem. In d. īdem praestābātur, praepositō c. sīc tamen, ut postquam c. illud cum virgulā coivīsset, pūnctī īnstar dē īnfimō eius extrā ēminēret. In maiusculīs eadem plānē ratiō cūstodiēbātur. Sed ut rem clārius cognōscās, ipsum tibi prōtōtypon dēmonstrābō, sī fuerit occāsiō.
Damāsus
Optātissimum acciderit.
Albānus
Posthaec bīnae, ternae, quaternae connectēbantur, ut, ab. do. mi. ptu. flo. gran. trum. Subīciēbātur adhūc vocum seriēs, quae aliquam animantem, arborem, herbam, morbum, īnstrūmentum indicārent, eaeque haud ita vulgātae ac trītae. Tandem breviōrēs sententiōlae, ut illae (nam ēdidicī, sicutī vocābula dē quibus dīcēbam) Vacāre culpā māgnum est sōlātium. Mediō tūtissimus ībis. Fēstīnā lentē. Nescīs quid vesper sērus vehat. Homō bulla(2).
Damāsus
Vidētur Magister hoc exemplār meditātus cōnfēcisse.
Albānus
Crēdō.
Damāsus
Quid erat novissimō locō(3)?
Albānus
Longior scrīptūra, sex, septem versuum scilicet, quae ad virtūtem excolendam mē hortābātur. Ex Platōne, Tulliō, aut Senecā, ut reor, dēprōmpserat.
Damāsus
Nec illius tē capere dēbuisset oblīviō.
Albānus
Nōn coepit. Erat autem concepta hīs verbīs. Altum quiddam est virtūs, excelsum, rēgāle, invictum, īnfatīgābile: voluptās humile, servīle, imbēcillum, cadūcum cuius statiō ac domicilium fornicēs et pōpīnae sunt. Virtūtem in templō inveniēs, in forō, in cūriā, prō mūrīs stantem, pulverulentam, colōrātam, callōsās habent ēs manūs: voluptātem latitantem saepius, ac tenebrās captantem: circā balneā ac sūdātōria, ac loca aedīlem metuentēs, mollem, enervem, merō atque unguentō madentem, pallidam, fūcātam, et medicāmentīs pollinctam.
Damāsus
Quid? Tantumn' saepius īnspectandā hāc fōrmulā perdidisc istī hoc tuum artificium?
Albānus
Nōn.
Damāsus
Quid ēgistī hōc amplius?
Albānus
Suā manū Praeceptor meam(4) complexus moderābātur ac dīrigēbat. Iubēbat item tenuissimae ac subtilissimae papyrō membrānam substernere, in quā inessent fēstīvissimē effīcta ēlementa, cum ēgregiē concinnāta scrīptūra, et calamum super litterās per chartam satis trālūcentēs dūcere, ut sīc ductibus eārundem aemul andīs assuēscerem, et habitū quōdam cōnfīrmārer. Quīn immō stylō plumbeō interdum litterās cum exārāsset, eās mē ātrāmentō tegere, et dē līvidīs nigrās reddere volēbat. Caeterum nē facerem inaequālēs, eās, inquam, quae vel sūrsum līneās nōn prōiciunt, vel īnfrā nōn dēmittunt, ut vocālēs, et cōnsonantēs c. m. n. r. etc. applicātā rēgulā trahēbat līneās duās angustō spatiō distantēs: intrā hās mandābat mihi ut scrīberem aliquid. Īdem in grandiōribus servāvī, quārum inter sē omnium aequa est māgnitūdō. Hīs ego exercitātiōnibus ūsus, quantum cernīs prōgressum effēcī.
Damāsus
Sī nancīscī possem magistrum aequē scientem ac perītum, discerem hanc artem sānē.
Albānus
Sī sollicitus quaerās, putō tē inventūrum.
Damāsus
Difficillimē: paucōrum est enim bella manus: contrā, dēfōrmiter scrībentium numerus īnfīnitior quam frondium in sylvīs, piscium in vndīs.
(1) quid tandem ūtilitātis: Duae ūtilitātēs καλλιγραφίας īnfrā pōnuntur: et ab illō locō: Prīncipiō percommodum fuit, ratiōnēs quīnque enumerantur, quibus puerī ēlementa ductū calamī cōnficere docēbuntur. Quīntil. Nōn est aliēna rēs, quae ferē ab honestīs neglegītur, bene ac velōciter scrībendī.
(2) fēstīnā lentē: Aug. Imp. et dīcere in sermōnibus, et scrībere in epistolīs solēbat, σπεῦδε βραδέως. Per quod monēbat, ut ad rem agendam simul adhiberētur et industriae celeritās, et dīligentiae tarditās. Gell. lib.10. cap.11. Atque hoc dictum nummīs quoque suīs exprimēbat, cum terminum fulminī coniungeret, sicutī anchoram delphinō Titus Imp. sīc, ut eius medium velut tēmōnem delphin obvolutus complectērētur. Crebrō etiam iactābat illud: sat celeriter fierī, quidquid fiat satis bene. Suet. Octāviō. cap.25. Catōnis quidem est: sat citō, sī sat bene. Quīntil. lib.1. cap.1. versūs huiuscemodi mōrālēs puerīs ad imitandum in scrīptūrā prōpōnendōs suādet. Nōn ōtiōsās velim, inquit, sententiās habeant, sed honestum aliquid monentēs. Prōsequitur haec memoria in senectūtem: et impressa animō rūdī, ūsque ad mōrēs prōficiet.
(3) novissimō locō: Gell. lib. 10. cap. 21. hoc verbum Cicerōnem fugisse nārrat, utī etiam adverbium, novissimē, (quibus tamen plūrēs illā aetāte ūterentur) quod ea velutī nōn Latīna haud probāret. Priōre nihilōminus ūsus est prō Q. Rōsciō. Alterum inveniās epist. 24. lib.10. Plancī ad Cicerōnem.
(4) suā manū praeceptor meam: Vidē quae sint hāc dē rē apud eundem eōdem cap. quō superiōra. Quīntiliānum inquam.