Progymnasmata Latinitatis - Prōgymnasma Nōnāgēsimum Nōnum
Poēticae scrīptiōnis varietās
Persōnae:
Constans, Apollinaris
Constans, Apollinaris
Apollinaris
Rem quampiam eodem genere carminis bis, ter, quater, diversis nimirum verbis locutionibusque et figuris explicabis. Cernis in appendice Virgiliana tam iucunda mirabilique varietate, et tot modis auroram, quatuor anni tempora, amnem glacie concretum, et alia expressa elegiacis, ut nihil supra possit esse. Quid si etiam eandem materiam tribus, quatuor carminum formis mandes, ut hexametro, elegiaco, iambico? Virg. in 8. Aeneid, Ovid. 9. Metamorph. Ausonius, labores Herculis hexametro complexi sunt: Ovidius rursum in epistola Deianirae elegiaco, Seneca in Hercule furente iambicis eos inclusit.
Constans
Contuli aliquando istos diversorum poetarum versiculos, et poeticae orationis divitias sum contemplatus. Occurrit tum illud de Archia poeta, quem defendit Cicero. Fertur is cum Roscio principe(1) aetatis suae histrionum certare solitus, utrum ille eandem rem saepius variato gestu exprimeret, an hic mutatis verbis per carmen efferret.
Apollinaris
Magna eloquentiae, et incredibilis foecunditas, oratoribusque cum poetis communis est.
Constans
Quae adhuc exercitationum metricarum genera laudas?
Apollinaris
Hoc: solutam orationem, sive dictum elegans et grave, sive historiam, sive fabulam ad carmen redigere, poeticaque libertati uti, et flores, fucos, ubertatem quandam verborum atque rerum adhibere.
Constans
Arbitror contra etiam fieri posse, ut solvatur carmen, fiatque libera pedibus oratio.
Apollinaris
Potest maxime. Deinde unum genus carminis apud auctorem aliquem inventum, nos mutatis numeris in aliud transferemus, hexametrum in elegiacum, et hoc in phalencium, et istud in sapphicum: ne ignoremus tamen uniuscuiusque generis suam ac propriam ideam esse. Curabimus praeterea, ut nobis versus alieni proponantur, aut ipsimet eos deligemus, quibuscum nostra Musa decertet, ut supra in epistolis faciendum dicebamus.
Constans
Vellem hac tempestate in scholis vigerent certamina poetica, ut adolescentes se mutuo non tantum numero versuum (nam id parvi duco, brevi tempore sexcentos versus evomere: et tamen id in usu est pene solum) sed acumine, lepore, elegantia, artificio superare contenderent.
Apollinaris
Ego et istuc, et alia complura optaverim: sed pergam ulterius. Centonum et parodiarum scriptio inprimis iucunda et frugifera est, nosque apiculas imitari cogit, quae ex diversis flosculis succum ad mel gignendum colligunt. Quomodo centones et parodiae fiant, cum multis exemplis quidam Gallus docuit.
Constans
Novi librum, et legi.
Apollinaris
Satis erit nos septem aut octo communiora carminum genera usurpare, et in illis excellere: illa alia non aeque vulgata, nimium otiosis et ostentatoribus relinquantur.
Constans
Quanquam mirifice capior poetis et legendis et audiendis, cupioque ardentissime capiti meo quoque ex Helicone coronam petere, tamen nunquam cogitationem suscepi, quo pacto centum genera versuum possem condere, aut versibus etiam extemporaneis loqui, quod quidam se posse gloriati sunt, et quidem de rebus philosophicis, theologicis, mathematicis, idque quocunque tandem genere quis postulavisset. Res inaudita. Quam rotundos et venustos putabimus illos versus esse potuisse? Nec idem lyricus, elegiacus, comicus, heroicus una simul esse desidero: sat erit, si fecero non malos heroicos, ad quod genus me natura blandissime invitat.
Apollinaris
Optimum est naturam sequi in hoc studio, quod natura prope sola constat.
(1) cum rosciō prīncipe: Tanta fuit huius actoris excellentia, ut qui in aliqua arte praestaret, is in suo genere Roscius diceretur. Cic. 1. de Orat. Eundem laudat orat. pro Quint. Festus. Roscii appellabantur in omnibus perfecti artibus, quod Roscius quidam perfectus unus in arte sua, id est, comoedia iudicatus sit. Horat. epist.1. lib.2. Quae gravis Aesopus, quae doctus Roscius egit. Vide et Macrob. lib.3. cap.14. Disputavimus de variis exercitationum, scriptionumve generibus in duobus antegressis progymnasmatis, et quae adolescentum viribus aequa videbantur attulimus. Nunc robustioribus alium magistrum doctiorem, Plinium scilicet Secundum dabimus, qui eos varietatem exercitationis tam oratoriae, quam poeticae admodum erudite ac diserte doceat epist.9. lib.7. quam subscribamus per capita distinctam, quo omnia dilucidiora fiant.