Progymnasmata Latinitatis - Prōgymnasma Duodecimum

Sērus in Lūdum Adventus

Persōnae:
Magister, Discipulus
Magister
Quōusque tandem hoc fēstīvissimum lepidissimumque frustum discipulī(1) ad mē audiendum, multō iam diē, ultimum omnium ventitābit?
Magister
Tōta mihi dormitur hyems, et pinguior illō
Tempore sum, quō mē nil nisi somnus alit,
inquit apud Mārtiālem glīs. Ehō, aspice ad mē, somnī mancipium. Vidēte ut illī turgent oculī, ut sopōris adhūc plēnī sunt. Impexum est caput, illōta faciēs, nōn appāret circum collum intima tunica(2), pendet indecōrē in sinistrum latus pallium. Quid est quod statā hōrā numquam expergīsceris? Auscultāte, ut compōnet sycophantīās, et opplēbit aurēs meās vāniloquentiā.
Discipulus
Crēdās mihi affīrmantī, tam mātūtīnus hīc adessem, quam istōrum ūllus, sī quispiam domesticōrum ē somnō mē vellet excitāre.
Magister
Eia vērō, quia laudātor dēest, ipsē tē laudā. Quid tū ais? Nōn tē ad quīntam, sērō utique, capit dormiendī satietās: ut ē lectō allūbescat surgere, explicāta relegere, ēdiscenda ēdiscere, quō parātior scholam intrēs?
Discipulus
Ēnim vērō nōn possum prōfectō ultrō expergīscī.
Magister
Nūllus ergō domī tuae servus, nūlla est ancilla, quae tē stertentem excitet?
Discipulus
Sunt famulī, sunt ancillae: at enim nē ipsī quidem prīmō dīlūculō suōs lectūlōs dēserunt, somnōque, ut nōs puerī, aequē pāscuntur.
Magister
Vah, ista ratiō ponderōsa est. Parentēs autem quī tandem hoc patiuntur?
Discipulus
Nesciō, connīvent.
Magister
Ausim spōnsiōnem facere(3), nī tū ab illīs excitēre. Sed illa ipsissima caussa est: ē strātō, ubī concaluerit, invītissimē tē movēs, nunc potissimum summā hyeme, nē conglāciēs(4).
Discipulus
Amā mē, illa vērissima caussa est quam exposuī, nec alia. Proinde īram tuam mollīre velīs, et animum in mē quiētiōrem accipere.
Magister
Tū igitur (turpe) ex tantā discipulōrum frequentiā repertus es ūnicus, quī neque per tē ēvigilēs, neque per alium. Quam timeō nē mihi verba dēs.
Discipulus
Nōn tē circumveniō.
Magister
Dēdam alicuī negōtium, quī domī quaerat num ita sit, ut tūte narrāstī modō. Sī mentītum dēprehenderō, neque fidem in posterum dictīs tuīs tribuam, et prō fallāciā istā meritam tibi mercēdem dabō. Iam nē hoc tenēs?
Discipulus
Oppidō. Fortassis nōn fatēbuntur illī culpam suam.
Magister
Immō fortassis fatēbuntur culpam tuam, et dīcent tē ab ancillā clārē inclāmātum nihil cōnsuēsse respondēre: similiter ac sī etiam tum arctē, et graviter dormīrēs. Quod sī iterātō clāmet et minētur, tē nōnnihil surrigere caput, et strīdulō gutture quidpiam murmurāre, velut iānuam in cardine: rūrsumque super pulvīnum illud dēmittere, ac placidē, ut anteā, sopōrī indulgēre: et hanc esse vigilantiam tuam, vidērīque aut praeacūtīs sūdibus tē fodiendum, aut facēs tibi admovendās.
Discipulus
Quod libīdō eōrum feret comminīscantur: ipsī tamen gallōs canentēs(5) nihil morantur: nōn surgunt.
Magister
Tū vērō nē post crebram quidem ancillārum vōciferātiōnem potēs somnum excutere, ō pigerrimē homuniciō. Sed nunc intempestīvē dē somnolentiā tuā longō sermōne ūtimur, diemque cōnficimus. Cognōscam dē domesticīs tuīs. Sī fueris vērāx, rem tuam fēceris meliusculam: sīn erit, ut vānitātis in tē culpam admīseris, tū ipse clāmōre tuō omnēs Endymiōnās(6) vigilantissimōs praestābis. Assequeris, putō, quōrsum haec spectet commīnātiō.
Discipulus
Admodum, Praeceptor.
(1) frustum discipulī: Quī nōn est integer, quī nōn est tōtus discipulus, nōn vērus, nōn germānus discipulus. Caussa patet. Plaut. Rud. propriē et per hyperbolēn. Loquere tū etiam frustum puerī? Id est, quī propter brevissimam statūram tuam magis dīcendus es pars puerī, quam puer.
(2) intima tunica: Sīc Gellius lib. 10. cap. 15. Valerius, interior tunica. Graecē χιτώνιον ἐχέσαρκον. Vidē Brōd. lib. 6. cap.7. Vulgō indusium, subūcula. Dē quibus ita Varrō lib. 4. Subūcula quod subtus: indusium quod intus, subaudī gestātur. Nōnius sīc. Indusium est vestīmentum, quod corporī inter plūrimās vestēs adhaeret, quasi intusium. Quidam nōn īnsulsē, līnea, et lintea tunica.
(3) ausim spōnsiōnem facere: Quid sit spōnsiō, quibus verbīs conciperētur, vidē Sigōnium lib.1. dē iūdiciīs, cap.21. et Būdaeum in Pandēct. Expōnit etiam, quid sit spōnsiōne et sacrāmentō contendere Mānut. in epist.21. lib.7.
(4) nē conglāciēs: Verbum glaciāre tanquam āctīvum extulit Hōrat. Ode 10. lib.3. et positās ut glaciet nivēs Pūrō nūmine Iuppiter? Cic. conglāciandī verbum absolūtē 2. dē nat. Deōr. Tum aquae dēclārat effūsiō, quae neque conglāciāret frīgoribus, neque nive pruīnāve concrēsceret. Caelius ad Cic. Cūriōnī nostrō tribūnātus conglāciat.
(5) gallōs canentēs: Mārtiāl. lib. 14. Crīstātās lūcis avēs pulcherrimā periphrasī appellat. Surgite, iam vend it puerīs ientācula pīstor, Crīstātēque sonant undique lūcis avēs. Ovid. autem 2. Fast. Iam dederat cantum lūcis praenūntius ālēs. Plīn. lib.10. cap.21. Proximē glōriam sentiunt et hī nostrī vigilēs nocturnī, quōs excitandīs in operae mortālibus, rumpendōque somnō nātūra genuit. Nōrunt sīdera, et ternās distinguunt hōrās interdiū cantū. Cum sōle eunt cubitum, quārtāque castrēnsī vigiliā ad cūrās labōremque revocant. Nec sōlis ortum incautīs patiuntur obrepere, diemque venientem nūntiant cantū, ipsum vērō cantum plausū laterum. Et alia ibidem pulchra dē gallīs gallīnāceīs. Iam vērō caussam, cūr ante lūcem gallī canant, ex Dēmocritō hīs verbīs reddit Cicerō lib.2. dē Dīvīnāt. Dēpulsō enim dē pectore, et in omne corpus dīvīsō et modificātō cibō, cantūs ēdant, quiētī satiātī: quī quidem silentiō noctis, ut ait Ennius, favent faucibus. Lege fābulam Aesōpī dē muliere viduā et ancillīs, quās ad gallōrum cantūs excitāre ad operae cōnsuēverat.
(6) Endymiōnās: Canunt poētae Endymiōnem ā Iove somnum petīvisse perpetuum, et captum amōre Lūnae, quoniam hominum prīmus, ut ait Plīnius lib.2. cap.9. mōtūs eius varietātem ac dissimilitūdinem dēprehendit. Cicer. 1. Tuscul. Quasi vērō quisquam ita nōnāgintā annōs velit vīvere, ut cum sexāgintā cōnfēcerit, reliquōs dormiat. Nē suēs quidem id velint, nōn modo ipse. Endymiōn vērō, sī fābulās audīre volumus, nesciō quandō in Latmō obdormīvit, quī est mōns Cāriae, nōndum (opīnor) experrēctus.