Progymnasmata Latinitatis - Prōgymnasma Decimum Tertium

Silentium et Attentiō

Persōnae:
Sigismundus, Caelestīnus
Sigismundus
Dupliciter peccātur in gymnasiō cotīdiē, ab aliīs hoc, ab aliīs illō modō.
Caelestīnus
Quae sunt ista peccāta?
Sigismundus
Cōnfābulārī, et Praeceptōrī nōn attendere.
Caelestīnus
Quī prius dēsīgnant, utrōque tenentur.
Sigismundus
Ita prōrsus exīstimō. Vērum quī aliud agunt, alibī oculīs cūriōsē dīvagantur, pingunt animālia, equitēs, stultōs, libellōs ineptōs legunt, chartās et scamna cōnscindunt, illī in posteriōre genere culpam castīgābilem committunt.
Caelestīnus
Vērē dictum sentiō, et nōvī quōrum ista est cōnsuētūdō.
Sigismundus
Tū ipse ūnus dē illīs es.
Caelestīnus
Egon'?
Sigismundus
Ita, nae.
Caelestīnus
Falsō hoc in mē vitium cōnfers.
Sigismundus
Mentīrī nōn est meum.
Caelestīnus
Attentissimē audiō.
Sigismundus
Nōn semper.
Caelestīnus
Sī quandō eōrum quae tū commemorāstī aliquid agō, quasi sī quid per trānsennam(1) īnspicerem, et levī brāchiō(2) id sit.
Sigismundus
Ut ēlevat hīc peccātum suum?
Caelestīnus
Haud ēlevō: ut loquor, ita rēs est.
Sigismundus
Quīn est quandō sermūnculōs seris cum proximīs.
Caelestīnus
Dēmīror tantum tibi esse ōtiī ā rēbus tuīs, ut aliēna cūrēs.
Sigismundus
Tam sine pudōre id perpetrātis, ut nōn possim nōn notāre: vidēret vel caecus, audīret etiam surdus.
Caelestīnus
Vicissim tē captābō.
Sigismundus
Captā, nōn capiēs tamen. Sed extrā iocum: dēsiste, sī tē amās, ab huiusmodī virtūtibus, et nōlī cum tēipsum prīvāre tantārum ūtilitātum frūctū, tum aliōs impedīre.
Caelestīnus
Quōs aliōs impediō, cum tenuissimō sonō loquar?
Sigismundus
Quī propius tibi assīdent, dextrā, sinistrā, et ā tergō.
Caelestīnus
Apage cum superstitiōsā istā religiōne tuā.
Sigismundus
Amīcē monentī volēns obsecunda, et bonī cōnsule: alioquī coāctus, nōn mihi, sed Magistrō flagrīs tē operienti obsecundābis.
Caelestīnus
Adeō īnfanda haec tibi peccāta videntur?
Sigismundus
Māgna procul dubiō suō in genere. Nam quid indīgnius, ac turpius in scholā dēlinquī possit, haud dispiciō.
Caelestīnus
Nisi aut ego mūtus fīam, aut tū obsurdēscās, difficile pāx inter nōs erit.
Sigismundus
Tū cōnsīderā quōrsum eās, et quid tibi futūrum sit(3). Auceps quandō concinnavīt āream, offundit cibum: avēs assuēscunt, saepe ēdunt: semel sī sunt captae, rem solvunt aucupī.
Caelestīnus
Intellegō parabolam. Opere maximō dābitur opera, nē fraudī sit hoc aucupium(4).
(1) per trānsennam: Prōverbium, ortum ā negōtiātōribus et mercātōribus, quī cancellōs vīmineōs, aut ligneōs mercibus obiiciunt, quae trānsennae dīcuntur, quod per eās aspectus trānseat. Per huiusmodī igitur trānsennās nōn singillātim, sed summātim, nec prope, sed procul rēs videntur. Cic. 1. dē Ōrāt. Quīn tū igitur facis īdem, quod facerēs, sī in aliquam domum plēnam ōrnāmentōrum vēnissēs? Sī ea sēposita, ut dīcis, essent, tūque valdē spectandī cupidus essēs: nōn dubitārēs rogāre dominum, ut prōferrī iubēret, praesertim sī essēs familiāris: similiter nunc petēs ā Crassō, ut eam cōpiam ōrnāmentōrum suōrum, quam cōnstrūctam ūnō in locō quasi per trānsennam praetereuntēs strictim aspeximus, in lūcem prōferat, et suō quidque locō collocet. Ut igitur per trānsennam aliquid īnspicere, est nōn prope, nec dīligenter, et in trānsitū īnspicere: sīc quasi per trānsennam aliquid agere, erit idipsum agere obiter: trānslātiōne ab oculīs ad sēnsūs aliōs, id quod saepe fit.
(2) levī brāchiō: Hoc, ut etiam illō, mollī brāchiō, opera indīligēns significātur. Hinc mollī brāchiō aliquem obiurgāre, levī brāchiō aliquid agere. Cicerō ad Atticum. Trānslātum ā parentibus et magistrīs fortasse, quī remissius fīliōs ac discipulōs verberant.
(3) quid tibi futūrum sit: Quod admīrantēs, aut dē malō aliquō sīve acceptō, sīve accipiendō interrogantēs dīcere solēmus, Quid illī cōrigit? Quid dē illō fīet? Quid mēcum agētur? Quid dē istō faciam? et similia, Latīnī sīc multō venustius: quid illī, quid mihi fīet? Quid illī, aut, illō factum est? Per dandī scilicet atque etiam auferendī cāsum, omissā praepositiōne. Cicer. epist.1. lib.14. Sī nōs premet eadem fortūna, quid puerō miserō fīet? Ibid. epist.4. Quid Tulliola mea fīet? In Verr. Quid hoc homine faciēs? Terent. Andr. Quid mē fīet? Plaut. Trin. Sī quid eō fuerit.
(4) nē fraudī sit hoc aucupium: Fraus poenam quoque, damnum, perīculum et incommodum veteribus significat: nōn modo dēceptiōnem, fallāciam, atque dolum. Līvius lib.1. Rēx, facisn' mē tū rēgium nūntium pop. Rōm. Quirītium? Quod sine fraude meā, populīque Rōmānī Quirītium fiat, faciō. Cic. ad Lentulum epist. 5. Sī quid ex hīs rēbus, quās tibi fortūna largīta est, nōnnūllōrum hominum perfidia dētrāxerit, id maiōrī illīs fraudī quam tibi futūrum. Et prō Cluent. Quaerēs nēminī umquam fraudī fuit. Id est, numquam poenā dīgnam exīstimārunt, vel, numquam damnō fuit. Terent. Heaut. In eandem fraudem ex largitāte nimiā, atque ex pārsimōniā incidēs. Id est, utrumque perinde damnōsum est. Sed priōris illius significātus sunt duo bellissima loquendī genera apud Lūcrētium, dare fraudem alicuī, et induere sē in fraudem, quōmodo dīcimus induere sē in plāgās, in laqueōs.