Progymnasmata Latinitatis - Prōgymnasma Decimum Octāvum

Īdem Argūmentum

Persōnae:
Philippus, Magister
Philippus
In memoriā mihi est, commendāsse tē aliquotiēns nōbīs requiētem et ōtium ā continuātīs studiōrum occupātiōnibus, cum, haud sciō ex quō poētā, versiculum illum recitārēs: Interpōne tuīs interdum gaudia cūrīs(1).
Magister
Optimum est: vellem perinde fīxissēs animō tuō alia permulta, quae nōn semel dē mē audīvistis.
Philippus
Compāctō ad tē veniō.
Magister
Quāpropter venīs?
Philippus
Ut quidpiam abs tē auferam.
Magister
Ut aliquid auferās? Hem. Ergō fūrātum hūc vēnistī, quantum intellegō. Scīn' quōmodo sē tibi rēs habet? Tūte auferāris faxō, cum tē in manifēstō facinore dēprehēnsum, lōrīs adeō benīgnē(2) cooperuerō, ut vestīgium facere nōn possīs.
Philippus
Rīdiculāria nihil moror: aliō, et interiōre significātū hoc verbum cēpī: quod praetervectum est mentem tuam.
Magister
Impetrābundus, ut sīc dīcam, ingressus es.
Philippus
Facultātem lūdendī ut abs tē impetrārem, ideō hūc aditum tulī.
Magister
Mōrem antīquum atque ingenium hīc adolēscēns obtinet: magis dē lūdō et somnō, quam Alexander Macedō dē orbe terrārum sub imperium subiungendō cōgitat. Cum diēs status vēnerit, tum lūdēs ad lassitūdinem, contrādīcente nēmine.
Philippus
Mī Praeceptor, sine nōs lūsitāre secundum merīdiem.
Magister
Nōn sinō, neque tū istam rem in spē aliquā habueris.
Philippus
Quāre tam praefractē recūsās?
Magister
Quod vōs similiter satis praefractē indīligentēs, et ignāvī estis.
Philippus
Immō certē dīligentēs.
Magister
Quam inīquē comparātum est, ut nēmō umquam libenter sēmētipsum fateātur malum? Omnēs sēsē amant.
Philippus
Dē reliquō sentiēs nōs quam studiōsissimōs.
Magister
Quod prōmittunt puerī, in ventō et rapidā scrībere oportet aquā(3).
Philippus
Obsecrāmus (nam ego tōtīus scholae persōnam recēpī) nē tē hodiē inexōrābilem praebēās.
Magister
Rēs dē compāctō geritur, quod sentiēbam equidem ā prīncipiō. Āctum agis, abī. Tempus discendī, tempus lūdendī.
Philippus
Hodiē sūdum(4) ad dēambulandum per amoena campōrum(5), et umbrōsa vallium nōs invītat, quā commoditāte hoc tōtō mēnse caruimus: quippe cum in singulōs paene diēs pluviam tolerāverīmus. Opprimenda vidētur quae praeter spem obvenit occāsiō.
Magister
Nōn moriēminī, Philippe, hāc quidem dē caussā, sī lūsiōnem dīfferātis in perend inum.
Philippus
Sed sī rūrsum cadant pluviae, et cōgāmur domī resīdēre, tanquam sī datī sīmus in carcerem?
Magister
Tum vōs indīgnissimē vexātōs praedicābunt etiam ipsī lapidēs. Licet domī quoque sub tēctō, et sēcūrius lūdere.
Philippus
Licet sānē quidem, at forīs sub diō longē iūcundius: ubī certāmus cursibus in stadiō, ut Olympiōnicae, et vēnātiōnēs īnstituimus, aliaque dēlectāmenta, quae praesēns saepe vīdistī.
Magister
Ō importūnum flagitātōrem. Sit potestās ambulandī forās, et lūdendī. Dīcite Hypodīdascalō verbīs meīs, utī vōs prōsequātur, prōspiciatque sēdulō, nē quid posteā querimōniārum ad mē dēferātur.
Philippus
Deus det tibi, Praeceptor integerrimē, quidquid volēs.
(1) interpōne tuīs interdum: Danda est remissiō animīs, meliōrēs ācriōrēsque requiētī surgent. ut fertīlibus agrīs nōn est imperandum: citō enim exhauriet illōs numquam intermissa faecunditās: ita animōrum impetus assiduus labor frangit. Vīrēs recipient paullum resolūtī et remissī. Nāscitur ex assiduītāte labōrum animōrum hebetātiō quaedam et languor. Lege cap.15. Senecae dē Trānquill. animī.
(2) adeō benīgnē: Ūsum quendam reconditum et ēlegantem huius adverbiī, cum vidēlicet eī, quī nōbīs aliquid offert, significāre volumus, grātiam quidem ipsī habēre nōs, sed tamen eius dōnō nolle ūtī, explicat Mūret. ex Hōrat. annot āt. in Eunuch. Terent.
(3) in ventō et rapidā: Locus erit in prōmissīs, et rēbus incōnstantibus, quae nihil habent firmitātis. Graecī ἐς τέφραν γράφειν in cinere scrībere. Nam et cinis ā ventō facile dispellitur, et commissa nōn retinet. Contrārium est, in mente īnsculpere, quod Cicerō saepius, et Graecī dīcunt γράφειν ἐν φρεσίν. Aeschyl. Prōmētheō. ἐγγράφου σὺ μνήμοσιν δέλτοις φρενῶν. Īnscrībe tabulīs mentis memoris. Vidē scholiastēn ibidem. Terent. Andr. etiam nunc mihi scrīpta illa dicta sunt in animō Chrӯsidis. Victor. lib.9. cap.13. Sed dē superiōre locūtiōne pergāmus dīcere. Catull. ad Ōrtālum. Nē tua dicta vagīs nēquīquam crēdita ventīs Ēfflūxisse meō forte putēs animō. Tibull. ēleg.5. lib.1. Haec mihi fingēbam, quae nunc Caurusque Notusque Iactat odōrātōs vōta per Armeniōs. Lūcrēt. lib.4. Tū fac nē ventīs verba profundam. Virgil. Aeneid. 9. Sed aurae omnia discerpunt, et nubibus irrita dōnant.
(4) sūdum: Sine ūdō, caelum serēnum, sine nūbibus, aut certē nōn pluvium. Nōnius. Sūdum dīcitur quasi sēmiūdum, ut est āēr post pluviās, serēnus et liquidus. Cicer. ad Tīrōnem lib.16. Hōrologium mittam et librōs, sī erit sūdum. Plaut. Mīlite: Cūrāte ut splendor meō sit clypeō clārior, Quam sōlis radiī esse, ōlim cum sūdum est, solent. Īdem Rud. Quīn pertegāmus vīllam dum sūdum est. Virg. 8. Aeneid. Arma inter nūbēs caelī regiōne serēnā, per sūdum rutilāre vident. Omittant ergō adolēscentēs dīcere: est pulchrum tempus, est bona aura, iam splendet sōl, similēsque modōs inquinātissimōs.
(5) amoena campōrum: Graecī substantīvum patriō cāsū solent efferre σπουδαῖα τῶν πραγμάτων, μεγάλα τῶν ξύλων, οἱ σοφοὶ τῶν ἀνδρῶν, αἱ πλεῖσται τῶν πόλεων. Huiusmodī apud Poētās quam plūrima. Virgil.1. Aeneid. Mīrātur portās, strepitumque et strāta viārum, prō, strātās viās. Sīc Lūcrēt. lib. 1. Strātaque iam vulgī pedibus dētrīta viārum, saxea cōnspicimus. Īdem, clausa, opāca domōrum, rāra viārum, ut Virg. angusta viārum. Apud Hōrat. amāra cūrārum, vāna rērum, abdit a rērum. Apuleius ūnō locō habet haec omnia: ardua montium, lūbrica vallium, roscida cespitum, glebōsa campōrum. Plīnius dīxit, ōvōrum oblonga, et nigrae lānārum, cap. 48. lib. 8. Līvius, subita rērum, incerta cāsuum. Vidēs Latīnīs adiectīvum mūtārī in genus neutrum? Idque plānē perpetuum est.