Progymnasmata Latinitatis - Prōgymnasma Decimum

Orthographia

Persōnae:
Septimius, Ansēlmus
Septimius
Sī tibi faciendum vidētur, Ansēlme, cōnferāmus inter nōs, quae ante merīdiem ā Magistrō dē orthōgraphiā accēpimus.
Ansēlmus
Ōrdīre, ego coepta persequar.
Septimius
Tū māior, et plūra tenēns memoriā. Sī quid ēfflūxerit iam tibi, fortassis id mihi occurret, tum repente subīciam.
Ansēlmus
Affirmābat igitur, illam sē statuere orthōgraphiam probātissimam, et praecipuē complectendam, quae cōnstāret perbene fōrmātīs litterārum fīgūrīs: quae habēret versūs ad amussim extēnsōs, minimēque velut ē rēctō trāmite usquam dēflectentēs.
Septimius
In hīsce duōbus ipsemet māgnō nōbīs exemplō est: quis enim eō litterās ductitat speciōsius? Quis tam rēctā līneā? Vērum haec potius ōrnāmenta sunt quaedam orthōgraphiae, quae nē doctīs quidem singulīs contingunt, nec illī māgnopere īnflammātō eōrundem studiō rapiuntur.
Ansēlmus
Sīc est ut ais. Attamen cum ōrnāmenta haec amēmus et admīrēmur in aliīs, quid est quod ipsī nōn cōnsectāmur?
Septimius
Quod erat tertium?
Ansēlmus
Quod? Scīre quae cum Latīnae ac Rōmānae, tum Graecae, hoc est, ē fontibus Graecōrum in Latīnitātem dērīvātae trānsfūsaeque vōcēs (quārum innumerābilis est multitūdō) diphthongō: quae vocālī, et quānam scrīberentur: quibus cōnsonantibus ubi addendum aspīrātiōnis indicium. Quid sequēbātur?
Septimius
Dē vōculātiōnibus, seu accentibus nesciō quid.
Ansēlmus
Iam recordor. Nōsse etiam quō tonō, acūtō, gravī, īnflexō ubi ūtendum. Ad haec dē interpūnctiōnibus, quae vidēlicet nōta hypodiastolēs disiungenda, quae per ὑφ᾽ἕν coniungenda, quandōdēmum syllaba porrēcta super sē pusilla līnea īnsīgnienda: quandō sēmilūnula īnferiōre ad brevitātem indicandam: quandō comma seu incīsum, quandō pūncta, quandō bīna pūncta, seu cōlon, quandō interrogātiōnis sīgnum, quandō parenthēseōs nōta adhibenda.
Septimius
Dīcēbat in orthōgraphiā locum esse nōn dērīvātiōnibus duntaxat, nōtātiōnibus, sīve etymologiīs, orīginibus, sed cōnsuētūdinī etiam: videndumque quid solērent ērudītī: quī sī discrēpārent, et aliī hoc, aliī aliō modō verbum īdem scrīptitārent, plūrium valēre oportēre iūdicium.
Ansēlmus
In reprehēnsiōnem dēnique vocābat eōs, quī cum pervicāciā mānuscrīptīs cōdicibus, saxīs ac nūmismātīs vetustīs adhaerērent; quoniam illī sculptōrēs, scalptōrēs, monētāriī saepius illītterātissimī fuissent. Locūtōs quidem Latīnē, utī nōs omnēs patriā linguā Teutonicē loquimur, nōn tamen idcircō scīsse Grammaticam: et ita falsō putārī mystērium atque auctōritātem gravissimam, quae esset alicuius idiōtae opificis mēra īnscītia.
Septimius
Hīs addēbat, īnspiciendōs crebrō decōrīs typīs in typōgraphiō(2) dēscrīptōs librōs, illōsque imitandōs.
Ansēlmus
Ultimum prōpōnēbat hoc praeceptum. Nōn sōlum fōrmās litterārum decōrās studiōsē contemplārī: sed astāre etiam scrīptōribus lībrāriīs, et ductūs atque tractūs quam dīligentissimē observātōs intimīs sēnsibus mandāre. Hoc quāle esset, similitūdine ante oculōs pōnēbat. Ut enim vīva vōx magis nōs afficit quam lēcta in librīs et mūta: sīc ipsa manus scrīptōris multō vehementius imprimit in animō ideam ēlementī: seu potius ratiōnem ipsius cōnfōrmandī, quam ipsum sōlum iam in chartā absolūtum, et relictum ēlementum.
Septimius
Haec ferē audīvimus hodiē: crās et deinceps reliqua exspectēmus.
Ansēlmus
Nōn omittendum illud praetereā cōnsilium quod dabat. Ut orthōgraphicōs libellōs Aldī Manūtiī Paulī F. aliōrumque volverēmus.
Septimius
Diū est cum hoc factitō.
(1) Hoc prōgymnasmāte aliquot, et quidem, ut vidēmur, bona, nec difficilia orthōgraphiae praecepta complexī sumus, quae Magister industriōs ūs distinc tē discipulīs, et pauciōribus verbīs ēdiscenda commendābit. Nostrī autem prōpositī nōn est haec et similia ex īnstitūtō persequī. Quīn autem nōnnūlla ὁδοῦ πάρεργου, et tanquam aliud agentēs tractēmus, facere nequīmus: quandōquidem Latīnitātem in rē litterāriā διαλογικῶς persequimur.
(2) in typōgraphiō: τυπογραφεῖον locus est, in quō fōrmīs aēneīs librī dēscrībuntur, inventō duōrum frātrum apud Moguntiam: prīmīque omnium excūsī Lactantius Fīrmiānus, et Augustīnus dē cīvitāte Deī. Typōgraphia, ipsa dēscrīptiō, seu γραμματόθεσις. Ineptē igitur ac falsō, In typōgraphiā fuī, sī locum intelligās. Vērum haec et alia id genus īnfīnīta, quae in linguā Latīnā quasi herba irrīgua succrēvērunt ūberrimē, quōrumque licet inessem metere māximam, ut est apud Plautum, cūriōsius ēmendāre velle ac dīligentius, vereor nē sit apud fīmum odōrem spargere, et bovēs invītōs plaustrō subiungere.