Progymnasmata Latinitatis - Prōgymnasma Trīcēsimum Secundum
Repulsam Passī
Persōnae:
Mārtīnus, Iōsēphus, Lūcas, Gymnasiarcha
Mārtīnus, Iōsēphus, Lūcas, Gymnasiarcha
Mārtīnus
Ēn umquam(1) hōc dūrissimō et intolerandō servitiō exībō? In orbe terrārum nihil est mē ūnō aerumnōsius, nihil perdītius. Prō Deum atque hominum fidem: iam sextum annum in pīstrīnō Grammaticō mīserābiliter molō. Timaeum Platōnis, quō nōn esse quicquam tenebrīcōsius fāma tenet, celerius crēdō faciliusque caperem. Heus heus, cohibēte gradum: quō ambulātis vōs?
Iōsēphus
Ad gymnasiī Praefectum tendimus.
Mārtīnus
Quās ob rēs?
Iōsēphus
Dēpulsī sumus dē spē, ego Hūmānitātis, iste Rhētoricae: uterque praeteritus est ā Nōmenclātōre(2).
Mārtīnus
Nōn igitur ego sōlus miser cum grege commīlitōnum meōrum: mē quoque (indignum facinus) exclūsērunt scholā Syntaxeōs. Ībō simul, et ēnītar exōrāre virum, ut miserēātur meī, cōnsiliaque meliōra capessat. Equidem sī centum annīs sēderō in lūdō Grammaticō, nōn plūs addiscam quam hōc sexenniō: omnēs bonae fēlīcitātēs adversantur et invident mihi.
Iōsēphus
Mē vērō Mōbile cum fīxō(3) (quod illud Diī perdant) fēcērunt immōbilem, et tanquam in cruce suffīxērunt. Cūr tū, bone Lūcā, nōn ascendistī?
Lūcas
Dīc quibus in terrīs(4): nam cūr vōs nōn ascendistis?
Mārtīnus
Perperam respondimus in examēn, male scrīpsimus.
Lūcas
Eōdem mē crīmine alligāvī, ut istī Triumvirī assevērant, quī doctrīnam nostram perīclitātī sunt. Tam dignus ascēnsū fuissem, quam alius quīvīs.
Iōsēphus
Neque nōs tam sumus rudēs et ineptī, ut nōn, sī minus ex iūstitiā, certē quidem ex līberālitāte et grātiā potuerint nōs illī Critīcī in scholās superiōrēs ascīscere: id quod ante hāc factum.
Lūcas
Nōn secus atque sī quaestiōnem inter sīcāriōs aut sacrīlegōs exercērent, et crūrifragium(5) nōbīs perpetiendum esset, asperōs sē praebēbant et rigidōs. Aeacum, Minōa, Rhadamantum(6) dē capitibus nostrīs iūdiciō dēcernere putārēs. Sed ipse Praefectus contrā tendit.
Gymnasiarcha
Salvēte adulēscentēs: quōrsum hīc adestis?
Lūcas
Reverende Domine, prohibitus sum aditū scholae Rhētoricae.
Gymnasiarcha
Quid nārrat Iōsēphus?
Iōsēphus
Ab Hūmānitāte reiectus sum.
Gymnasiarcha
Et Mārtīnus?
Mārtīnus
Ā Syntaxī.
Gymnasiarcha
Bene habet: sīc merebāminī.
Lūcas
Ā Domine, tuam fidem obsecr ō. Liceat ascendere.
Gymnasiarcha
Nōn perpendis quid contendās.
Mārtīnus
Sextus lābitur annus, cum sedeō in scholā Grammaticae: pertaesuit.
Gymnasiarcha
Nisi tū doctior Grammaticae fīās, adhaerēbis ad scamnum tuum ūsque ad annum sexāgēsimum. Tū similiter Iōsēphe, nec sequente autumnō Hūmānitāte dōnāberis, sī ad sēdulitātem nōn addideris vel plūrimum.
Iōsēphus
Atquī perpetuō discō, continenter in librīs versor, ūsque ad suprēmam lassitūdinem, dōnec dēfessus sim medullīs omnibus.
Gymnasiarcha
Scrīptiō et respōnsa hoc quam vērum dīcās dēmōnstrārunt. Mittō barbarismōs: referta et scatēns erat soloecismīs(7) epistola tua: quod genus figūrae apud Lūcam quoque ēlūcēbat: apud tē, Lūcā, quī in Graecīs alphabētum(8) nescīs, et neque solūtā, neque pedibus dēvinctā ōrātiōne cum ūllō eōrum quī ascendērunt comparandus es. Praecepta īnsuper nōn tenēbās, adeō, ut vix semel aptē responderīs.
Lūcas
Timor verba praepediēbat, quō paene exanimābar.
Gymnasiarcha
Scītum, et ignāvīs istīs ūsitātum: ignōrantiae culpam timōrī assignāre. Victōrēs illī profectō nōn timēbant: quia quae tū ignōrās, ipsī sciēbant, et ad pugnam suīs tēctī īnstrūctīque armīs prōcēdēbant.
Mārtīnus
Tuam clēmentiam precibus omnibus ōrō et obtestor, absolvat mē tandem aliquandō ab istā scholā: satis diū iam hoc saxum volvō: polliceor incrēdibilem dīligentiam in Syntaxī.
Gymnasiarcha
Ō tē incōnsultum, ō īnsipientem. Hoc labōrās, ut domum aedificāre tibi fās sit, nūllumque fundāmentum(9) pōnere. Sīc faciunt omnēs, quī ad graviōra reconditiōraque studia adiungunt animum, cum leviōra vix prīmōribus labrīs attigerint: quodque in priōre cōnsequī scientiā dēbuissent, id sē in superiōre lūdō prōmittunt velle discere, nec stant prōmissīs. Adhūc vīdī nūllum, quī Grammaticae indoctus, eam in Hūmānitātis, Rhētoricae, Philosophiae, Theōlogiae aliārumque disciplīnārum officiīnīs didicerit. Quāre, Lūcā, nē impōnās tibi: nōn cōnsequeris quod cupīs.
Lūcas
Heu. At enim nisi audiēs, parentibus dare mē in cōnspectum nōn sustineō: effervēscent īrā, et stomachum in mē ērumpent.
Gymnasiarcha
Facesse, tūte hoc intrīvistī, tibi exēdendum est(10). Commentāre, quō pactō illīs propitiīs et benevolīs ūtāre. Mea nihil interest: nec ob tuum incommodum abrogandae videntur commodae lēgēs gymnasiī, et aperienda fenestra discipulīs ad sōcordiam.
Iōsēphus
Ego, Domine, nōn audīvī omnia ā Magistrō, in quibus interrogābar.
Gymnasiarcha
Quid tē impedīvit?
Iōsēphus
Occupātiōnēs variae nōn sīvērunt mē tam frequentem esse in lūdō.
Gymnasiarcha
An tū subdūcere mē istīs dictīs postulās? Crēdibile est tēmetipsum tuā voluntāte coāctum, tibi interdum mandāsse negōtia nōn necessāria. Utcumque sit, danda fuit opera, ut etiam illa cognōscerēs.
Iōsēphus
Ā! Ā! mī domine Praefecte, sum pauper, vīvō aliēnīs sūmptibus, et nī ascenderō, āmissō Maecēnāte, litterīs et scholae cōgar multam salūtem dīcere.
Gymnasiarcha
Contrā torrentem nīteris. Dēdecorābis Maecēnātem, sī, quod petis, impetrābis. Nōn enim ille tē alendum suscēpit, ut nunc in hāc, paulō post in illā scholā truncus super lignum fessitārēs, vērum ut ērudītior semper tēipso effectus, eius postmodum ūtilitātibus, cum tempus vēnisset, commodārēs. Quod sī istās ratiūnculās probāverimus: haec aut illa nōn audīvī cum explicārentur: Maecēnās nōn mē posthāc dē suō alet: parentēs ē cōnspectū suō fugābunt: ex hōc erō dīligēns: iam multōs annōs hanc scholam frequentāvī: sī, inquam, hās similēsque ineptiās prō aptē conclūsīs epichīrēmatīs(11) recēperimus, iīsque permōtī, scholam ērudītiōrem aliquibus patefēcerimus, nūllum utīque in īnferiōribus relinquēmus. Quisnam status erit nostrae prōvinciae? Quae faciēs? In mē posteā culpa omnis trānsferātur: in mē redundet ista calamitās.
Mārtīnus
Patiāre tē flectī.
Lūcas
Nōlī, propter Deum, respuere ōrātiōnēs.
Gymnasiarcha
Immō sī fiant, quae vōs futūra afferitis, ad exemplum prōderunt multīs, fēlīciterque sapient, quī malīs aliēnīs sapient: et dum similia formīdābunt, ācrius sē studiīs involvent. Cūr Praeceptōrum vestrōrum paene assiduae cohortātiōnēs, obiūrgātiōnēs, istōrumque malōrum, in quae incidistis nunc, praedictiōnēs nihil apud animōs vestrōs umquam valuērunt? Ecce iam pretium fertis ob stultitiam. Aeque autem ūtile cēnseō scholīs nostrīs, vōs et similem vestrī turbam multārī hāc ignōminiā, quam aliōs vestrum dissimilēs, hoc est, industriōs et doctōs adulēscentēs cumulārī glōriā: utrāque nīmirum rē, ut aliquā Rēspūb. continentur. Quōcircā dēsinite, iam conclāmātum est: frūstrā operam conteritis. Auferte vōs domum: abscēdite hinc: molestī ultrā nē sītis: nihil novī dē vōbīs novō aliquō ēdictō sānciētur.
Lūcas, Mārtīnus et Iōsēphus
Dignāre misericordiā miserōs.
Gymnasiarcha
Cūr vōs ante vestrī ipsōrum nōn miserēbat? Quem modō amīcum invēniētis, cum vōbīsmetipsī hostēs extiteritis? Sēriō sapiunt Phrygēs(12).
Lūcas
Sī post mēnsem idōneus fuerō, numquid nōn permittēs mē ascendere?
Gymnasiarcha
Sī.
Lūcas
Cōnābor manibus et pedibus, noctēsque et diēs obnīxē.
Mārtīnus
Ego etiam labōrem ac studium adhibēbō.
Gymnasiarcha
Nimium mīrīs modīs mīra prōdigia, sī tū āctum reddās ūnō mēnse, quod sexenniō nōn reddidistī. Magis istuc linguā percipiō dīcī, quam factīs crēdō fore. Nihilōminus, ut nē atrōcitātem meam accūsāre possītis, indulgeō spatium.
Iōsēphus
Quoniam ea condiciō istīs offertur, volō eam quoque accipere.
Gymnasiarcha
Tuī est arbitriī. Sed hoc ante vōbīs dēnūnciō, nōn plūs grātiae inventūrōs, quam nunc invēnistis. Praecipiam īnsuper Magistrīs, ut deinceps austērius vōbīscum agant, et verberibus ad discendum compellant magis quam hāctenus: sī forte haec ratiō ceu ā brūtīs animantibus nōnnihil possit extorquēre. Trahunt arātrum fortius bovēs, sī fodiāntur stimulīs: et sub onere ambulant celerius asinī, sī ipsōrum latera identidem percurrantur fustibus. Abīte unde hūc pedem attulistis, et rēbus vestrīs prōspicite. Quīn adhūc pauca attendite. Cicādae(13) aestātis tempore cantīlēnīs assiduō sēsē oblectābant, cum formīcae, ut sunt prudentēs, ac nōn incautae futūrī bēstiōlae, ingentem farris acervum populantēs, magnīs operibus in cavērnās cibāria convēherent, quibus per hyemem victitārent. Forte accidit, ut trīticī grāna terrae hūmōribus pūtrēscentia cubīlibus exportārent, et ad sōlis radiōs dēsiccārent. Praeteriēns cicāda ōrat, utī alimōniam sibi dignentur ēsuriēntī impertīrī. Tum formīcae: Quid tū, inquiunt, per aestātem agēbās? Cūr tibi quod ederēs nōn collēgēbās? Ego vērō, subiēcit cicāda, nam eram ōtiōsa: canēbam mūsicē. Hīc arrīdentēs formīcae respondērunt: Sī aestāte cecinistī, hyeme saltā. Atque ita vacuam, ut vēnerat, inānemque discēdere coēgērunt. Nunc aestās est dum adulēscitis: quandō senēscētis, hyems erit. Ibī tum iūcundē et suāviter fruēminī, sī quid modō vōbīs scientiae peperēritis. Quod quia hūcusque omīsistis, ōtiō autem, ambulātiōnibus, lūdīs potius tempus trānsmīsistis, cum condiscipulī vestrī studiōsē ēlaborārint in litterīs, an nōn idem illī quod formīcae cicādīs, poterunt vōbīs exprobrāre? Ō Lūcā, ō Iōsēphe, ō Mārtīne, quī hāc proximā aestāte cecinistis, nunc chorōs dūcitōte. Haec in pectora vestra dēmittite, et ad frūgem vōs recipite. Verbum nōn addam: quīn vōs hinc āmoliminī.
Mārtīnus
Occīsissimus sum omnium quī vīvunt hodiē ūsquam gentium.
Iōsēphus
Quam nunc ego spem, quam opem, quod cōnsilium capessam? Nūllus sum.
Lūcas
Aerumnās Herculis superō aerumnīs meīs: nec quid mē nunc faciam sciō. Parum abest, quīn mē relinquat animus.
(1) ēn umquam: Id est, umquamne, hoc est, aliquandōne? Ut Servius interpretātur ad illōs versūs eclog. 1: Ēn umquam patriōs longō post tempore fīnēs, pauperis et tuguriī congestum cēspite culmen post aliquot mea rēgna vidēns mīrābor aristās? Idem poēta per interpositiōnem dīvīsit eclog. 8: ēn erit umquam ille diēs, mihi cum liceat tua dīcere facta?
(2) nōmenclātōre: Nōmenclātor erat servus quī nōmina cīvium dominō dīcēbat, vel magister quī nōmina discipulōrum pūblicē recitābat. Hīc, Nōmenclātor est magister vel officiālis quī ēdictum facit dē quibus discipulīs ad superiōrēs classēs prōmovērī licet.
(3) Mōbile cum fīxō: In astronomiae antīquae theōriā, mōbile erat sphaera caelestis mōbilis (cum plānētīs), et fīxum erat sphaera stellārum fīxārum. Hīc Iōsēphus metaphorā ūtitur: dīcit sē factum esse immōbilem studiō Mōbilis cum fīxō - id est, problemāte difficillimō in philosophiā nātūrālī.
(4) dīc quibus in terrīs: Incipit versus Vergiliānus (Eclog. 3.104-105): Dīc quibus in terrīs (et erīs mihi magnus Apollō) trēs pateat caelī spatium nōn amplius ulnās. Lūcas interrogat rhetoricē: "Dīc mihi ubi est locus tālis?" - id est, "nusquam."
(5) crūrifragium: Crūrifragium est frangere crūra - poena Rōmāna gravis in quā tibiae malefactōrīs frangēbantur. Hīc Lūcas metaphorā ūtitur: exāminātōrēs tam rigidī et sevērī erant ac sī capitalem poenam dēcernerent.
(6) Aeacum, Minōa, Rhadamantum: Trēs iūdicēs īnferōrum in mythologiā Graecā. Aeacus, Minōs, et Rhadamanthus animās mortuōrum iūdicābant. Lūcas comparat exāminātōrēs cum hīs iūdicibus severissimīs.
(7) soloecismīs: Soloecismus (ἡ σολοικισμός) est error syntācticus in ōrātiōne - violātiō rēgulārum grammaticārum. Nōmen venit ā Soloi, cīvitāte in Ciliciā, ubi colōnī Athēniēnsēs corrūptam Graecam linguam loquēbantur.
(8) alphabētum: Graecum verbum (τὸ ἀλφάβητον) prō omnibus litterīs linguae ūsūrpātum, ex duābus prīmīs litterīs Graecīs: alpha (α) et bēta (β). Gymnasiarcha dīcit Lūcam nē prīma rudīmenta Graeca novisse.
(9) fundāmentum: Metaphora aedificiī. Discipulus quī ad studiōrum superiōrum scholam ascendere vult sine fundāmentō Grammaticae, est sīcut aedificātor quī domum sine fundāmentō aedificat. Domus collābētur.
(10) tūte hoc intrīvistī, tibi exēdendum est: Prōverbium: "Ipse hoc fēcistī, ipse id patī dēbēs" vel "Made your bed, now lie in it." Intrīvistī = miscuistī, temperāstī; exēdendum = cōnsūmendum, edendum.
(11) epichīrēmatīs: Graecum verbum (τὸ ἐπιχείρημα) significāns argūmentum logicum in rhētoricā - syllogismus cum prōbātiōne. Gymnasiarcha dīcit ratiōnēs discipulōrum nōn esse vēra argūmenta logica sed falsās ineptiās.
(12) sēriō sapiunt Phrygēs: Prōverbium Graecum: Φρύγες ὕστερον σοφώτεροι - "Phrygēs post malum sapiunt" vel "Phrygians learn by suffering." Trōiānī (Phrygēs) tandem sapiēbant post decem annōs bellī. Significat: hominēs saepe discunt tantum per dolōrem et malam experientiam.
(13) cicādae: Haec fābula dē cicādā et formīcā venit ex Aesōpō. Cicāda aestāte cantābat dum formīcae labōrābant. Hyeme, cicāda ēsuriēns auxilium ab formīcīs petit, sed illae respondent: "Sī aestāte cecinistī, hyeme saltā." Moralīs: quī nōn labōrat, nōn manducet. Gymnasiarcha hanc fābulam adhibet ad docendum discipulōs: aestās = iuventūs (tempus discendī); hyems = senectūs (tempus fruendī scientiā).