Progymnasmata Latinitatis - Prōgymnasma Sexāgēsimum Secundum

Repetītiō

Persōnae:
Pūblius, Gaudentius
Pūblius
Cōnferāmus inter nōs audīta Gaudentī, antequam Magister hūc aditum ferat.
Gaudentius
Nōn ausim.
Pūblius
(1)Quae huic est offūsa religiō? Quā dē caussā nōn audēs, quod ipse Praeceptor sī rescīscat nōs agere, tantum abest ut ūllā castīgātiōne afficiat, laudātiōne etiam prōsequētur?
Gaudentius
Quia fit cum perīculō.
Pūblius
Quō perīculō?
Gaudentius
Animadversōrēs istī mē hoc aliās cum aliō facientem in gregem fābulantium per summum nefās aliquotiēs coniēcērunt, ut aegrē posteā, multā nimīrum dīligentīque pūrgātiōne ūsus, cōnstitūtum garrulīs supplicium ēvitāverim.
Pūblius
Vix adiungere dictīs tuīs fidem queō.
Gaudentius
Putās mē somnia nārrāre tibi? Ecquandō mē cuiuspiam reī tibi falsīloquum reperīstī?
Pūblius
Numquam. Sed cūr ego nōn meminī istuc accidere?
Gaudentius
Nōn semper es praesēns in lūdō: et tē absente potest accidere, quod postmodum vel nōn crēdās, vel etiam mīrēris accidisse.
Pūblius
Onus fortasse dēclīnās, et aliud in pectore, aliud in linguā promptum habēs.
Gaudentius
Aliter est, tūtiōra ēligō.
Pūblius
Quam tū verēris culpam, ego praestābō. Cōnsuēstine sōlus tēcum domī repetere explānātiōnēs Magistrī?
Gaudentius
Ut sī (2)conceptīs verbīs id mē factūrum iūrāssem.
Pūblius
Nōn mīrābor amplius, tē numquam nōn parātum invenīrī, cum iubēris Auctōrem expōnere.
Gaudentius
Parum condūcibile est audīsse Pūblī, nisi recolās quae audierīs: nec proxima tantum, vērum longinqua etiam, quaeque ante hebdomadem, ante mēnsem explānāta fuērunt, repetendiō iteranda sunt, quoniam (3)Themistoclīs aut Carneadis memoriā nōn antecellimus, facileque auditōrum oblīvīscimur.
Pūblius
Possēsne, nōn quidem in diēs singulōs, nam id neutrī foret commodum, at fēstīs ac vacātiōnum diēbus, cum scīlicet ōtium est ā scholīs, pauxillum temporis mihi tribuere, mēque adiuvāre, et commūnicāre mēcum hanc meam prōvinciam?
Gaudentius
Ut ūnā repetāmus, et vicissim quae obscūriōra sunt dēclārēmus? Istuc vīs?
Pūblius
Nempe istuc.
Gaudentius
Equidem possum, et tuā caussā volō. Ventitābis igitur in aedēs nostrās.
Pūblius
Habēs mūsaeum quiētum, atque ā strepitū remōtum?
Gaudentius
Etiam, ubi nēmō nōs, nē musca quidem, nēve musculus impediat. Sed satis verbōrum: iaciunt rēte piscātōrēs, sileāmus.
(1) offūsa religiō: Dē cōnscientiae scrūpulīs, ut vulgus loquitur, quō pactō per vōcem religiō variīs modīs loquendum nōbīs esset, ostendimus annotātiōne quādam in dialog.1. volum. secund.
(2) conceptīs verbīs iūrāssem: Verbīs conceptīs iūrātur, id est, verbīs certā comprehēnsīs fōrmulā. Nam concipere comprehendere est. Hoc iūsiūrandum multō religiōsius erat, quam reliqua. Huius generis erat praeiūrātiō, cum quis ante conceptīs verbīs iūrābat, post quem alter in eādem verba iūrāns, tantummodo dīcēbat, idem in mē. Plūra Turneb. lib.3. cap.10.
(3) themistoclīs memoriā: Themistoclēs quidem, cum eī Sīmonidēs, aut aliquis alius artem memoriae pollicērētur, oblīviōnis, inquit, mallem. Nam meminī etiam quae nōlō, oblīvīscī nōn possum quae volō. Cicer.2. dē fīnib. Dē eōdem Academ. lib.2. ibīdem dē memoriā Hortēnsiī et Lūcullī.