Progymnasmata Latinitatis - Prōgymnasma Sexāgēsimum Prīmum
Recitātiō
Persōnae:
Magister, Discipulus
Magister, Discipulus
Magister
Heus Andreā, comprehendistine memoriā, quam hesternō vespere explānāvī epistolam?
Discipulus
Vērō, comprehendī.
Magister
Quod fēlīx sit, claude librum, et recitā distinctē, clārā vōce.
Discipulus
Tullius Terentiae suae, et pater Tulliolae duābus animīs suīs: et Cicerō mātrī optimae ac suāvissimae sorōrī
S.P.D. Sī vōs valētis, nōs valēmus. Vestrum iam cōnsilium est, nōn sōlum meum, quid sit vōbīs faciendum.
Magister
Altiōre vōce, ut omnēs exaudiant. Date vacuās aurēs puerī.
Discipulus
Sī ille Rōmam modestē ventūrus est, rēctē in praesentiā domī esse potestis, etc.
Magister
Andreā, Andreā, nae tū male hanc tam bellam epistolam memoriā sēpsistī atque custōdīstī.
Discipulus
Rēverā domī tenēbam perfectissimē.
Magister
Ō, tibi ego ut crēdam? Identidem inspiciēbās librum, et verba fūrābāris. Antīquum obtinēbās.
Discipulus
Bis tantummodo, summum ter.
Magister
Et mentīrī nōn verēris? Quotiēs clāmāvī, claude, claude? Quam saepe insuper ōrdinem verbōrum commūtābās,
priōra posterius, posteriōra prius prōnūntiandō? Et aliquandō tua prō Cicerōnis, scortea prō aureīs vidēlicet
substituēbās. Frequenter praetereā vōcēs iam dictās repetēbās, et denuō quasi dēglūtiēbās: ut interim possēs
aut ipse librum aperīre aliquantum, aut vīcīnōrum aliquis suggerendō haerentem tē in salebrīs expedīret; quod
et nunc, et aliās sollicitē praestitit Bernardulus. Abs tē nē mihi hanc afferrī fallāciam? Nōvī ego artēs
puerōrum ad unguem omnēs. Senex sum, et senī verba dare difficile est.
Discipulus
Fuit nimium longa epistola, nequīvī tōtam ēdiscere.
Magister
Ecce, iam iam assevērābās, domī tē perfectē memoriter eam complexum. Itane tandem? Tū ex ūnō ōre calidum et
frīgidum? Et aliud stāns, aliud sedēns? Cūr nōn ingenuē fassus es tē nescīre?
Discipulus
Virgae mē terruērunt.
Magister
Īnfēlīx puer, hoc magis prō commeritā noxiā tē castīgābō virgārum verberibus, quia lūdificāstī mē, et ad
socordiae vitium vānitātis culpam addidistī.
Discipulus
Volēbam mihi cōnsulere.
Magister
Nōn cōnsulit, sed nocet sibi, quī sīc recitat.
Discipulus
Ego aliō intellectū hoc verbī dīxeram: poenam parātam effugere studuī.
Magister
Nē tuum exemplum et impūnitās corrumpat caeterōs, hodiē caedāris necesse est, (1)puerōrum verberālissime.
Discipulus
Eheu, mī Praeceptor, modo tantum parce.
Magister
Idem rogāstī antehāc, et pepercī: nunc luendum est commissum.
Discipulus
Per tuum tē caput, perque tuam senectūtem, perque vītam tuam obsecro.
Magister
Sī per omnia dīvīna et hūmāna obtestēris, nihilō plūs assequāre, quam sī ab asinō lānam petās, aut
conciōnēris mortuō.
(1) verberālissime: Quis, obsecro, tam incōgitāns, atque in iūdicandō praeceps ac temerārius erit, quī cum et hoc, et alia quaedam nōn dissimilia, ex Plautō, aut aliō quōpiam bonō auctōre dēprōmpta in hīsce meīs volūminibus lēgerit, nōn magis iocī, aut sīgnificātiōnis et emphasis caussā, quam sēriō ita mē loquī exīstimet? Ob quās eāsdem ratiōnēs multa ille īdem quem suprā nōmināvī Cōmicus. Hoc tē, mī lēctor, monītum etiam atque etiam voluī, et in praefātiōne huius volūminis ante monuī.