Progymnasmata Latinitatis - Prōgymnasma Sexāgēsimum
Minae
Persōnae:
Praeceptor, Puer praefractē indīligēns, et hebetior
Praeceptor, Puer praefractē indīligēns, et hebetior
Praeceptor
(1)Asinum citius saltātiōnem Pyrrhicam docuissem, quam stipitem
istum litterās. Age puer, cape quod capiendum est; plūs aequō tentāstī patientiam meam. Rogāvī, iussī,
obiūrgāvī, verberāvī: tū manēs idem, id est, ignōrāns, et ā litterīs, ut vidēris, abhorrēns. Sī perstās in
istā mente, patrem monēbō; ut tē ad mōlītōrem, carbōnārium, aut carnificem addūcat, ūnius hōrum futūrum
discipulum.
Puer
Ut incumbam in eās tōtō pectore, nihil retineō litterārum.
Praeceptor
Ipsa īnscitia tua reclāmat affīrmātiōnī tuae. Quī enim possit fierī, ut tantā longinquitāte temporis, sī
cōnātus fuissēs, nihil prōfēcissēs?
Puer
Nesciō quī fiat, fierī tamen plānum est: nec sufficiens ōtium domī relinquitur.
Praeceptor
Nunc prīmum istā excūsātiōne ūteris? Appāret cōnficta.
Puer
Ūsus essem prīdem, nisi intellēxissem nihil apud tē valitūram.
Praeceptor
Vēritās apud mē valuit et valēbit semper. Conveniam parentēs tuōs, cognōscam ipsōrum mentem. Sī ab illīs
tibi nihil erit impedīmentī, tū aut Grammaticam discēs, aut opificium sordidum.
Puer
Nōn commorābor diūtius in patriā.
Praeceptor
Quandō discēdēs?
Puer
Secundum Pascha.
Praeceptor
Tum ego nōn labōrābō amplius tuā caussā: restat enim ūnus tantum mēnsis ad Pascha: beāstī mē hōc dictō. Quō
discēdēs?
Puer
In mīlitiam, ut reor: commendāvit enim mē pater cuidam vexilliferō.
Praeceptor
Sānē gladius, aut (2)aenea fistula tuīs digitīs aptior est, quam
calamus.
(1) saltātiōnem Pyrrhicam: Dē hāc saltātiōne, similībusque exercitātiōnibus corporum lege ērudītissimōs librōs Hierōnymī Mercuriālis dē arte gymnāsticā. Praetereā Leōnicum varia hist. lib.1. cap.87. Germānum huic est illud Plaut in Persā. Canis sī in lūdum īret, posset iam fierī, ut probē litterās scīret.
(2) aenea fistula: Quidam sclōpōs vocant, et mīlitēs sclopētāriōs. Globulōs autem quī inde ēmittuntur, glandēs et pīlās plumbeās. Dē inventā bombardā Māgius lib.1. cap. 1. Brodaeus lib. 2. cap. 26.