Progymnasmata Latinitatis - Prōgymnasma Septuāgēsimum Tertium

Graecae Literae

Persōnae:
Dorōtheus, Matthīās
Dorōtheus
Quid librī manū geris?
Matthīās
Nicolāī Clenardī institūtiōnēs linguae graecae: quae lāmentāriae mihi sunt, neque eās ferē intueor, quīn propemodum illachrymer: certē quidem suspīrō.
Dorōtheus
Huī ēgregium virum, et immortālī virtūte praeditum. Num spīcula vībrant quibus tē convulnerent?
Matthīās
Tēlīs nōn aspectābilibus sauciant pectus meum: quīn cerebrum mihi excutiunt.
Dorōtheus
Quī istuc fierī potest?
Matthīās
Fierī sentiō, et excrucior.
Dorōtheus
Quaesō, quid tū hominis es? Abhorrēs nimiō opere ā linguā Graecā: hoc illud est, haec illa sunt suspīria.
Matthīās
Nōn Pȳthium magis vērum est respōnsum, quam quod dīxistī. Etiam, abhorreō.
Dorōtheus
Et quibus tandem superātus ratiōnibus? Nē occultāverīs.
Matthīās
Ob inexplīcābilēs, immēnsās, īnfīnītāsque difficultātēs, quae mē potissimum impediunt, et dēterrent ab hōc studiō. Myriadēs contrāctiōnum in nōminibus et verbīs, in totidem partēs distrahunt animum meum. Tot sunt dēclīnātiōnēs, tot coniugātiōnēs, tot anōmala, quot Athēnīs noctuae. Quis vel abundantissimus ōtiō ista penitūs memoriā comprehenderit?
Dorōtheus
Praeclārē, Terentius opīnor: Nūlla est tam facilis rēs, quīn difficilis fīet, quam invītus faciās. Contrā (1)Mantuānus Homērus: Labor imprōbus omnia vincit. Et alius. Amantī nihil difficile. Tuum ingenium, quod appāret, nōn capitur, nōn oblectātur hāc prīncipe, et rēgīnā linguārum: eā rē invītus, et quod proximum est, minōre cum dīligentiā, nūllā cum nāvitāte ad hāsce praecēptiōnēs discendās incumbis. Haec ūna rēs difficultātem exaggerat, ubi est aliqua difficultās: ubi autem nūlla est, ibi eam prōgignit: sīcutī ex alterā parte, amor et dēsīderium reī alicuius adipīscendae efficiunt, ut quamvīs onerōsus māgnusque labor, aut perparum, aut minimē sentiātur.
Matthīās
Tū sī hīc sīs, aliter sentiās. (2)Scientī ac perītō nōn vidētur labōriōsa scientia. Iam tū haec ligūrivistī et concōxistī, in quibus ego tam sūdō, quam sī mōlārēs effoderem.
Dorōtheus
Fatēbor candidē, per somnum et iocum haec discī nōn posse: veruntamen minuī, vel potius minus sentīrī aiō labōrem, sī generōsa discendī cupiditās affuerit, quae frīgidam suffundat.
Matthīās
Tam fatuum et dēlīrum nōn inveniēs, quī nōlit graecē nōsse.
Dorōtheus
Cum dē voluntāte loquor, nōn illam omnīnō dēsidem, et operum solūtam intellegī postulō, quā cupiunt quidam pecūniam facere, et amplificārī patrimōnia, cum vacuī negōtiīs (3)domī sedeant: quā honōribus augērī, cum honōre nihil dignum mōliantur: quā ērūditiōne praestāre, cum sē ērūdiendōs nūllī magistrō dēdant. Perquam īnsipientēr vult, quī sīc vult. Atque ut hoc tibi largiar, māgnam inesse in praecēptiōnibus difficultātem, tamen istuc ipsum cum multīs praecellentibus rēbus iīs commūne est, dē quibus dictitāre illud solēmus: difficilia quae pulchra.
Matthīās
Haud dīcam dolō: labōre et studiō mē tantum nōn ēnecō, nec tantillō magis inhaerescunt in mente meā illī canōnēs.
Dorōtheus
Nōn paucī affīrmant sē hoc facere, nec faciunt.
Matthīās
Quōmodō?
Dorōtheus
Quia cum studium ā M. Tulliō brevī ac circumscrīptā dēfīnītiōne explicētur hīs verbīs: est vehemēns et assidua ad aliquam rem applicāta māgnā cum voluntāte occupātiō: ipsī aut nōn vehementer, aut nōn assīduē, aut sī utrumque, nōn adeō māgnā cum voluntāte occupātiōnem ad Graecās litterās applicant. Tū tacitus tēmet interrogā, tē excute, tēcum cōnsīderā, num ita tē gerās. Sī geris: Nisi bardus et truncus, stipes, caudex sīs, praeterque figūram hominis nihil habeās, utique addiscēs Graecam grammatīcēn.
Matthīās
Ā tempore subsecāre nihil possum, quod dem Graecīs quotīdiē.
Dorōtheus
An tū nōn potes minimum sēmihōram tribuere?
Matthīās
Latīna hoc quidquid est temporis sibi quoque vendicant.
Dorōtheus
Attende paulisper animum.
Matthīās
Dō tibi operam, loquere.
Dorōtheus
Sī nostrōrum studiōrum praesidēs ac moderātōrēs vīdissent nōn sufficere nōbīs ōrdinārium tempus ad graeca cum latīnīs coniungenda, numquam in catalogīs librōrum explīcandōrum, quī (4)quotquot annīs dēscrībuntur fōrmīs aēneīs, et lūcī committuntur, ūllum auctōrem libellumve graecum nōmināssent: nec Magistrī, hominēs cōnsīderātī et prūdentēs, hoc pēnsum ā nōbīs exīgerent.
Matthīās
Sophisma et captiō ista tua nil mē conturbat: tū sī quid es factūrus, firmiōra argūmenta conquīrās necesse est. Ambō cūrāre nōn possum.
Dorōtheus
Tū vērō potes, et poteris sī volēs. Aliōrum exempla, quōs audīstī et vīdistī utrumque studium persequī, tibi persuādeant.
Matthīās
Abundant ingeniīs.
Dorōtheus
Dō hoc dē aliquibus: voluntāte quidem pollent ac dīligentiā, nec adeō sunt imbellēs ut tū.
Matthīās
Postquam equīs rēmīsque contenderō, nōn cōnsequar tamen cōnsummātam grammatīcae nōtitiam. Sīc ego operam, parentēs sumptum perdiderint.
Dorōtheus
Dēspērātiō quoque est māter ignāviae, ac plūrimōs pessundēdit. Exterminā hanc pestem litterāriam ex animō tuō, spērāque tē adeptūrum omnia.
Spēs alit agricolās, spēs sulcīs crēdit arātīs
Sēmina, quae māgnō foenore reddat ager.
Dorōtheus
(5)Ferrum assīduitāte ūsūs atteritur: et quid ferrō dūrius? (6)Aquae guttae cavant marmor: et quid aquā mollius? Marmore solidius? Quī ergō assīduō impēnsā cūrā, perpetuātumque studium doctiōrem tē nōn reddat, minus licet valentem ingeniō, quō antestās complūribus?
Matthīās
Quae, per Deum, est tanta et tam fātālis huius trānsmarīnae linguae necessitās?
Dorōtheus
Multiplex et praecipua. Ea, (nē longum faciam) ut sine eius cognitiōne manca et mūtila sit omnis doctrīna: et quī eius expertēs sunt, iī nec latīnē quidem scrīpta penitūs percipiant.
Matthīās
Paradoxa mihi narrās. Doctissimōs virōs habeō nōmināre, et tē nōvisse multōs arbitror, quī alphabētum nōn teneant, et graecam legere vōcem, cum occurrit aliqua, nesciant fundītūs. Sunt quī in commentāriīs ā sē ēdītīs ita loquantur: graecum est, nōn lēgitur. Item: graecum hoc, tōtum omitte. Istī profectō exīstimātiōnis suae nōn ideō iactūram faciunt, quia πμὴ et ἄνθρωπος quid velint, aut quā ratiōne per cāsūs īnflectantur, nesciant: et suārum artium alumnōs citrā damnum istīusmodī ōtiōsōrum dēlēctāmenta negligere posse prō certō crēdunt.
Dorōtheus
(7)Bona verba. Commemorinī hāc ipsā dē rē audīre ē Praeceptōre meō: cēterum ego tantus adhūc nōn sum, ut fūsius hoc dē argūmentō mihi agendum putem. Cum legimus quae ab ērūdītīs dē huius linguae laudibus prōdita sunt ad posteritātem, tum ratiōnibus fīrmissimīs, et bene multīs dēmonstrārī cernimus, quam sit ad omnem disciplīnam ūtilis et necessāria graecārum litterārum cognitiō: id nōs crēdere oportet tantisper, dum reīpsā experiāmur: quemadmodum morbīs impedītī crēdunt medicīs, ad sānitātem bonitātemque valētūdinis profutūram sibi potiōnem, et alia quae ab iīsdem dantur pharmaca atque antidōta.
Matthīās
Sed Clenardus iste perturbātus atque cōnfūsus est, et meō quidem animō docendī viam ac methodum nūllam vidētur custōdīvisse.
Dorōtheus
Hoc ipsum cōnsēnsū iūdicāvērunt quidam doctī hominēs: quōcircā, quod in rem commūnem esset adolescentum, in ōrdinem certum ac facilem eius praecepta redēgērunt. Eum librum in Galliīs ēditum commercāre: dē tuīs condiscipulīs sunt quī parāvērunt.
Matthīās
Ante vesperam adībō ad tabernam lībrāriam, ēmptūrus librum, quantōvīs pretiō steterit. Abs tē autem māximopere prō nostrā summā coniūnctiōne, tuāque hūmānitāte petō et quaesō, sī quandō tē interrogāverō, nē dēnegēs mihi operam, et hoc addās ad tua in mē officia: statuī enim fervidius discere.
Dorōtheus
Dē mē sīc tibi prōmittō atque cōnfīrmō: nihil cum mālim, quam tē graecē vel optimē nōsse, nōn dētrectātūrum tuā caussā pūsillum hunc labōrem. Tū modō fac animō ērēctō cōnstantīque sīs, et cavē unquam in cōnsilium dēspērātiōnem adhibeās.
Matthīās
Erō, ita mē amābit fidēs: et hoc tuō factō ad eam quam ergā tē habuī voluntātem, māgnus cumulus accēdet, contrāque omnia mē, quae poterō, in tē studia et officia collātūrum polliceor.
(1) Mantuānus Homērus: Aliquot epithetae Virgilī ab optimīs auctōribus ipsī tribūta afferāmus: quō in prōmptū sint studiōsīs. Alex. Sevērus Imper. Platōnem poētārum vocābat. Plīn. celeberrimum auctōrem. Vellēius, prīncipem carminum. Marcellīnus, ēminentissimum vātem. Seneca, vātem māximum. Macrōbius, Homēricae perfectiōnis per omnia imitātōrem. Īdem Mantuānum Homērum. Fābius, auctōrem ēminentissimum. Augustīnus, poētam māximum, omniumque praeclārissimum. Quīdam Iovem poētārum latīnōrum.
(2) Nōn vidētur labōriōsa: Plūrēs sunt verbī huius nōtiōnēs. Homō labōriōsus est, quem Graecī dīcunt φιλόπονον, nōs industrium. Item is, quī molestiā aliquā impedītus est, ex quā sēsē explīcāre nequit. Rēs etiam labōriōsa dīcitur, in quam multus impendendus est labor. Catull. Chartās doctās et labōriōsās vocāvit, māgnā dīligentiā studiōque ēlabōrātās. Secundam nōtiōnem cōnfīrmat illud ex Mīlōniānā. Quid enim nōbīs duōbus, Iūdicēs, labōriōsius? Quid magis exercitum dīcī potest? Quī spē amplissimōrum praemiōrum ad Rempūbl. addūctī, metū crūdēlissimōrum exitiōrum carēre nōn possumus. Prīma tam est manifesta, ut cōnfīrmātiōnis ac testimōniī nūllīus egeat. Est ergō hoc verbum dē illōrum ōrdine, quae agendī patiendīque vim habent, seu in utramque partem sīgnificātiōne reciprocā et adversā dīcuntur: ut formīdōlōsus, invidiōsus, suspiciōsus, ambitiōsus, grātiōsus, īnfestus, metus, iniūria, nescius, ignārus, et c. Gell. lib. 9. cap. 12. Hūc etiam pertinet nōbilis: dīcimus quippe nōbilis poēta, nōbilis latrō.
(3) Domī sedeant: Sedēre sīgnificat interdum neglegenter sē gerere, pigrum, ōtiōsum, īgnāvō animō esse, ut apud graecōs καθῆναι. Cic. in Pīsōn. An potest ūlla esse excūsātiō, nōn dīcam male sentientī: sed sedentī, cūnctantī, dormientī, in māximō Reip. mōtū Cōnsulī? Virg.3. Georg. Et meliōra deōs sedet omina pōscēns. Sīc dēsīdere, prō remissō animō esse. Suēton. in Iūliō. Vict. lib.16. cap.20. et Torrent. in Suēton. Eandem vim habēre apud Tullium verbum, iacēre, nōtāvit alicubī Manut, in eiusdem epist.
(4) Quotquot annīs: M. Varrōnem saepius dīcere, quotquot annīs, quotquot mēnsibus, cum singulīs annīs, singulīs mēnsibus sine intermissiōne sīgnificāre vult, animadvertit, et in eō sinistrōrum correctōrum errōrem corrēxit Victor. libr.9. cap.22.
(5) Ferrum assīduitāte: Plūtarch. dē libr. ēducand. Multārum rērum contemplātiōne addiscere possīs, quantum efficācitātis habeat industria atque labor. Nam et aqua guttātim lāpsa lapidem cavat: et ferrum atque aes manuum contrecātiōne atteruntur: et rōtās curruum māgnō labōre curvātās nūllō possīs cōnātū in prīstinam restituere rēctitūdinem. Et quae sequuntur. Seneca item epist.50. Nihil est quod nōn expugnat pertīnāx opera, et intenta ac dīligēns cūra. Rōbora in rēctum quamvīs flexa revocābis, curvātās trabēs calor explicat, et aliter nāta in id fīnguntur, quod ūsus noster exigit. Quantō facilius animus accipit fōrmam, flexibilis, et omnī humōre obsequentior? Quint. lib. 1. cap.1. Praestat ingeniō alius alium. Concēdō: sed ut plūs efficiat aut minus. Nōn tamen reperitur, quī sit studiō nihil cōnsecūtus.
(6) Aquae guttae cavant marmor: Lucrēt. lib.1. Stillicidī cāsus lapidem cavat. Īdem lib.4.
Nōnne vidēs etiam guttās in saxa cadentēs
Hūmōris longō in spatiō pertundere saxa?
Reī parvae et humilī māgna est in hīsce duōbus versibus quaesīta dignitās. Quōs cum illō sānē abiectō et plēbeiō, quī falsō Nāsōnī tribuitur, comparat Victōrius.
Gutta cavat lapidem, nōn vī, sed saepe cadendō.
Propert.
Quid magis est dūrum ferrō, quid mollius undā?
Dūra tamen mollī saxa cavantur aquā.
Īdem lib.2.
Sed tamen obscūrā teritur rūbīgine mūcrō
Ferreus, et parvō saepe liquōre silex.
(7) Bona verba: Quem sēnsum contineant ista, bona verba, et bona dīcere, explānat Nannius lib.1.