Progymnasmata Latinitatis - Prōgymnasma Septuāgēsimum Sextum
Paedagōgī
Persōnae:
Eutropius, Leopoldus, Tiberius
Eutropius, Leopoldus, Tiberius
Eutropius
Lachrymās effūdistī Leopolde, etiamnum quippe in tūmōre sunt oculī, et rubent. Hem, quae caussa plōrātūs?
Leopoldus
Plōrāssēs tū nihilō minus, prō certō, sī paedagōgus tuus similem in modum tibi blandītus esset.
Tiberius
Eia, blandītus? Fortasse in tē mīsellō virgae rūrsum exultāvērunt. Factum est hoc Leopolde?
Leopoldus
Factum est.
Eutropius
Quid ais?
Leopoldus
Dubium hāc dē rē nūllum est: nimis apertum atque indūbitātum est, pellem mihi ūsque ad saturitātem cōnsauciātam flagrīs.
Eutropius
Praedūrum paedagōgum praedīcās.
Leopoldus
An vōs numquam ā vestrīs flagellāminī?
Tiberius
Perquam rārō, Leopolde.
Leopoldus
Nimis propitiōs ac lēnēs habētis: ac proinde vereor ut vōs sītis bonī puerī.
Eutropius
Quīn saevissimī sunt: quārē nōs plagās et incrēpātiōnēs illōrum suprā quam cuiquam crēdibile est metuentēs, officium ultrō exequimur.
Leopoldus
Meum, ut arbitror, saevītiā nōn anteībunt: quī tyrannidem in mē quandam exercet.
Tiberius
Tyrannidem?
Leopoldus
Inprīmīs omnia dicta, facta mea cūriōsissimē observat: nōn potest tamen nōsse quae mente agitō (rumpātur licet) nam cōgitāta sunt cuique lībera.
Eutropius
Meus aequē, ut sciās, nōn dormit.
Tiberius
Nec meus profectō.
Leopoldus
Quandōcunque nōn videt assidentem librō, suspicātur, suspicātur autem? Imō crēdit mē lūdere, vixque ad nātūrae requisīta concēdere patitur.
Tiberius
Augēs rem in māius: nōn equidem putō tam ab omnī hūmānitāte dērelictum et agrestem.
Leopoldus
Nesciō mentīrī.
Eutropius
Quam saepe ratiōnem pōscit eōrum, quae in scholā audierīs?
Leopoldus
Fermē in diēs singulōs.
Eutropius
Quid facit tibi, sī quaerentī imperītē respondeās?
Leopoldus
Minātur.
Eutropius
Sī iterum?
Leopoldus
Ferōcius minātur.
Eutropius
Sī tertium?
Leopoldus
Vōbīs istuc cōgitandum relinquō: dolet enim vel dictū, nēdum perpessū, quod iste plagōsissimus homō mihi tertium peccantī cōnsuēvit facere.
Tiberius
At nostrī (quod inter nōs liceat dīcere) tōtā hebdomade vix semel nōs exāminant: quia vidēlicet pōnunt, nōs esse dīligentēs, ut reāverā sumus.
Leopoldus
Quid igitur istuc est, quod dīligentēs istī tam crebrō in lūdō vapulant?
Eutropius
Nimium argūtāris. Sinitne diūtius tē dormīre?
Leopoldus
Dormīre? Propemodum ante gallī cantum, multā adhūc nocte ē somnō mē (1)Stentoreā vōce excitat. Diēbus fēstīs ad quīntam, et hyeme ad sextam aegerrimē sinit requiēscere.
Eutropius
Nōs, Tīberī, prae Leopoldō beātī sumus, quibus concēditur in lūcem cubāre saepius.
Leopoldus
Num intellegitis iam vērum mē dīxisse: habēre vōs paedagōgōs plūs aequō indulgentēs?
Tiberius
Nōn nōn: hanc enim lēnitātem et indulgentiam sevēritātibus nōnnūllīs affātim compensant.
Leopoldus
Quibus?
Tiberius
Prōferrem, sī ex ūsū tuō fore iūdicārem.
Leopoldus
Cūr nōn erit? Nam hinc mē nōn sōlum miserum esse cognōscam.
Tiberius
Cōgunt in sacrīs precātiōnibus multum absūmere temporis: īnsolenter ac rārō permittunt operam dare lūsibus: ob levissimam culpam interdīcunt ientāculō: (2)nōnnunquam merendam quoque ēripiunt: silentium ut Pȳthagorēīs imperant.
Leopoldus
Clēmentior meus est aliquantō, cōnfiteor.
Eutropius
At tū paulō ante quasi quendam carnificem ipsum dēscrībēbās.
Leopoldus
Vērum enimvērō quod vōs dē vestrīs, idem ego nunc dē meō: lēnitātem ūnam tribus sevēritātibus compensat. Diēs mē citius relinquat, quam enumerem quās mihi lēgēs, quam multās, quam dūrās cīvīlitātis et modestiae imposuerit: quotiēs apud parentēs cōram et per litterās accūsārit. Omnipotēns et misericors Deus, dā mihi alium paedagōgum.
Eutropius
Timendum, nē malō pēior succēdat, ēveniatque tibi, et nōbīs, sī idem quod tū optēmus, illa asinī calamitās apud Aesōpum.
Leopoldus
Quae calamitās?
Eutropius
Serviēbat ōlitōrī, et quoniam ille praeparcē pābulum dabat, multumque labōrāre cōgēbat, precātus est Iovem asellus, ut alterī dominō venderētur. Iussit fīgulō vendī. Hīc asinus inīquiōre animō gestāre coepit onera, nempe testās et lūtum. Rūrsus ergō cum rogāsset, ut sibi dominum licēret mūtāre, coriāriō est venditus. Tum peiōrem priōribus herum nactus, vidēnsque quid ille faceret, cum suspīriō: Vae miserō, praestābat apud priōrēs manēre dominōs. Nam hīc, ut videō, pellem quoque meam cōnficiet. Cōnsilium meum est, ut cuicuimodī sunt paedagōgī nostrī, eōs tolerēmus. Et quoniam id quod volumus, fierī nunc haud potest velīmus quod potest: dōnec, ubi (3)ex ephēbīs excesserimus, (4)in tutelam nostram veniāmus: tunc potestās dābitur vīvendī līberius.
Leopoldus
Numquam vīdī melius darī cōnsilium.
Eutropius
Et istī paedagōgī, quod mōre iam receptum est, fīent patriēs familiās, dūcent uxōrēs, quae nōs multimodīs ulcīscentur, et istīs marītīs suīs māgnum dabunt malum, postquam illī argentō acceptō, imperium dōte vendiderint.
Leopoldus
Meus sī prō peccātīs in mē commissīs centum dūcat uxōrēs, parum est.
(1) Stentoreā vōce: Homēr. Īliad. 5. Stentōrī attribuit vōcem ferream, id est, fīrmissimam, eumque affīrmat clāmōris māgnitūdine aequāre aliōs quīnquāgintā. Hinc vōx seu clāmor Stentoreus, prō māximō.
(2) Merendam ēripiunt: Festus. Merendam antīquī dīcēbant prō prandiō, quod scīlicet mediō diē caperētur. Nōnius. Merenda dīcitur cibus, quī post merīdiem dātur. Īsidor. lib. 20. cap.2. Merenda est cibus, quī dēclīnante diē sūmitur, quasi post merīdiem ēdenda, et proxima coenae. Vide Hierōnym. Mercuriāl, variār. lect. lib.4. cap.17. et Mūret. lib 4. cap.12. quotiēs antīquī cibum in diē sūmpserint.
(3) Ex ephēbīs excessimus: ἐφηβία est fīnis pueritiae, prīncipium adulēscentiae, seu extrēma pueritia, et prīma adulēscentia, seu prīma pūbertās. Terent. And. Nam is postquam excessit ex ephēbīs, līberius vīvendī fuit potestās. Eōdem modō Plaut. Mercat. Cis. prō Archiā. Nam ut prīmum ex puerīs excessit Archiās.
(4) In tutelam nostram veniāmus: Tūtēla dēfīnitur ā Iūrecōs. vīs ac potestās in capite līberō ad tuendum eum, quī sē per aetātem dēfendere nōn potest, iūre cīvīlī data ac permissa. Quam vim ac potestātem quī habent, tūtōrēs appellantur. In suam tūtēlam venīre aut pervenīre, est ad pūbertātem pervenīre. Cic. 1. dē Ōrat. Negāretque nisi posthumus et nātus, et antequam in suam tūtēlam pervenīsset, mortuus esset, etc. Item 2. dē Inven. Quīdam pūpillum haeredem fēcit, pūpillus autem ante mortuus est, quam in suam tūtēlam venīret.