Progymnasmata Latinitatis - Prōgymnasma Septuāgēsimum Septimum

Praeceptōrēs

Persōnae:
Rūfīnus, Sērēnus, Flōrentīnus
Rūfīnus
Quotus annus volvitur, Sērēne, cum līmina lūdī nōbīscum calefacis?
Sērēnus
Iam octāvus īnstat. Vōs, quamdiū frequentāstis gymnāsium?
Flōrentīnus
Ego annīs septem.
Rūfīnus
Nec plūribus, nec pauciōribus ego. Quis autem quālisve fuit, quem prīmum es adeptus in patriā tuā dīdascalum?
Sērēnus
Nōmen erat virō: illī nōmen erat: iam iam versābātur mihi in labrīs prīmōribus: ab aspīrātiōne inchoātur.
Rūfīnus
Hierōnymus?
Sērēnus
Nōn est.
Rūfīnus
Hieremīās?
Sērēnus
Nōn est.
Rūfīnus
Hilārius?
Sērēnus
Nōn est.
Rūfīnus
Henrīcus?
Sērēnus
(2)Hem iste est: satis intrā labra atque dentēs iacuit. Henrīcus ergō audiēbat: cui indigenae ā prōmissā ad pectus, et rūfā barbā, aenōbarbō posteā cognōmentum indidēre.
Flōrentīnus
Cuiās erat? Germānus, Belgā, Italus?
Sērēnus
Germānus: et, quod quasi per nebulam recordor, Mīsnēnsis: illā enim dialectō loquēbātur: mollīsima nīmirum ac suāvissima, quālem testātur hārum rērum perītī fuisse linguam Iōnum quondam inter Graecōs.
Rūfīnus
Ubi sita est tua patria?
Sērēnus
Continēns est cum terrā Misniā. Pergam ut exōrsus sum dē illō Magistrō dīcere.
Flōrentīnus
Sī molestum nōn est.
Sērēnus
(3)Statūra eius iūsta longior: vultus placidus et mītis. Dēdūxit domum nōn multō post, quam inīvit docendī prōvinciam, praedīvitem viduam: etenim in nostrā regiōne lūdimoderātōrēs sunt fēlīciōrēs quam alibī, quandō perfacile bene dōtātās uxōrēs inveniunt. Interpretor hoc darī litterārum scientiae ā cīvibus nostrīs, et in parte beātitūdinis numerārī ā fēminīs, coniūnctam esse cum ērūditō homine.
Flōrentīnus
Quemadmodum Henrīcus ille puerum tē tractābat?
Sērēnus
Prīmīs mēnsibus amanter, et perhūmāniter, postmodum asperius et austērius, ut mihi tum vidēbātur.
Rūfīnus
Cūr ita?
Sērēnus
Audiēs. Sodālēs mihi erant puerulī coaevī trēs, cīvium prīmāriōrum fīliī: cum iīs mē sēparātim in humilī scamnō collocābat: erāmus sīquidem omnēs pusillī ac tenerī. Quotiēs autem ingrediēbātur scholam, totiēs ferē nōs ipsum propter adeō prōlīxam barbam nōnnihil timentēs (ut illa aetās metum in sē concipit facillimē) placidissimīs oculīs aspectāre, et capita nostra manū dēmulcēre saepicule, īnsuper singulīs aut āridās fīcūs, aut in cucullīs coriandri grāna, et amygdala saccharō obducta porrigere, hortārīque nōs suāviter subrīdendō, et multa pollicendō, ut discerēmus alacriter.
Rūfīnus
(4)Ō dignum statuā Praeceptōrem, et cui vīctus pūblicē in Prytaneō praebeātur.
Sērēnus
Dissimulābat praetereā, sī interdum cōnfābulantēs cerneret. Scholīs fīnītīs, domum suam, quae in proximō erat, aliquandō sēcum abdūctōs, prīvātim docēbat: et nunc ūvīs passulīs, nunc scriblītīs dōnātōs dīmittēbat.
Flōrentīnus
Aureum praeceptōrem narrās. Nunquamne vērō tē caecīdit?
Sērēnus
Ūsque hodiē tangit animum memoria illius nefāstī diēī. Cum male legerem libellum Germānicum, haesitāremque ad tertium aut quārtum quodque verbum, ille mē obiūrgāre, ego haerēre, pallēre, tremere. Cum autem perperam legendī haesitandīque fīnem nōn facerem, afferrī virgam iussit.
Flōrentīnus
Oh, tam saeviter?
Sērēnus
Tum, ut parvulīs fierī mōs est, super genua sua ipse sedēns mē composuit, perinde ac lānius oviculam iūgulātūrus, mēque graphicē profectō tetigit, multumque ēiūlantem ā sē repulit.
Rūfīnus
Ha, ha, hae. Nōn tū ibi cōgitāre: papae, quid hoc prōdigiī? Quae ista est mūtātiō? Ubi fīcūs? Ubi saccharum? Ubi scriblītae? Ubi tam mellīta verba? Haec ipsa volvēbam Rūffīne.
Flōrentīnus
Sed quid ais? Quālis in relīquum tempus in tē extitit? Etsī suspīciōne iam praecurrō.
Sērēnus
Nōn amplius blandus, sed rigidus: nōn pater, sed (5)trīstis quīdam patruus.
Flōrentīnus
Quotiēs dēmulsit caput tuum? Quotiēs mūnuscula?
Sērēnus
Haec omnia in flagella et verbera conversa sunt.
Flōrentīnus
Multa ex quō fuērunt commoda, eius aequum est ferre incommoda.
Sērēnus
Rīdēs? Mēministīne vērō tū illius temporis quō rudimenta litterārum posuistī?
Flōrentīnus
Valdē.
Sērēnus
Similīne modō āctum est tēcum?
Flōrentīnus
Ah longē dissimilī.
Sērēnus
Dīc, ōrō.
Flōrentīnus
Alterō statim diē caesus sum: et, sī cutem meam speculēre, nihil tē vīdisse magis lacerum iūrēs.
Rūfīnus
Quantum coniectūrā assequor, erās puer nēquam, et parum aut nihil discēbās: quandōquidem, ut tūte commemorās, tam ēgregiē concīsum est tibi corium.
Flōrentīnus
Tū scīlicet in rosā ēducābāre.
Rūfīnus
Summum ter quaterve trienniō tōtō percussum mē recordor: nec id tam propter studia, quam puerīlem īnsolentiam atque licentiam.
Sērēnus
At hoc tempore, estisne adeptī Magistrōs prō arbitriō?
Rūfīnus
Dīligentissimum sciō esse meum: venīre in lūdum temporī: exigere ratiōnem ā discipulīs quotīdiē: docēre accūrātē: ēmendāre scrīptiōnēs sollicitē: trādere pietātem et virtūtem: pūnīre sontēs prō dēlictī gravitāte: amāre et laudāre industriōs; hortārī segnēs et cōgere.
Flōrentīnus
Meus sānē quidem nec omnia haec, nec nihil hōrum. Foecundōs calicēs amat, et invenītur nōn rārissimē vīnō madidus: hoc, sī rēctē ratiōcinor, parum decet. Quod crebrō facit puerīs lūdendī cōpiam, nōn reprehendō; mallem tamen aliquandō nōn lūderēmus. Scītē dictum: nē quid nimis.
Sērēnus
Nōs quālī Magistrō ūtāmur in praesēns, ex discipulōrum doctrīnā mōribusque putō perspicī posse. Quod querar, penitūs nihil habeō.
Rūfīnus
Grātulor tibi tantō bonō.
(1) Līmina lūdī calefacis: Calent loca, quae frequentantur. Suēton. Octā. cap.71. Lūsimus per omnēs diēs, fōrumque ālēātōrium calefēcimus. Verba sunt ipsius Augustī ex quādam epistolā. Catull. Galliambō. Mihi iānuae frequentēs, mihi līmina tepidae.
(2) Henrīcus audiēbat: Graecī verbum ἀκούειν adhibent interdum prō vocor, dīcor, nōminor. Sīc Latīnī, ut Horāt. epist. 7. lib. 1. ad Maecēnātem, rēxque paterque Audīstī cōram, nec verbō parcius absēns. Īdem epist. 16. Tū rēctē vīvis, sī cūrās esse quod audis: id est, quod dīceris.
(3) Dēdūxit domum: Dūcere et dēdūcere domum ad mātrimōnium et nūptiās etiam sīgnificandās adhibentur. Plaut. Trīnum. Nunquid caussae est, quīn uxōrem crās domum dūcat? Terent. Hecyr. Ut ad pauca redeam, uxōrem dēdūxit domum. Tībull. Ut iuvenī prīmum virgō est dēducta marītō.
(4) Cui vīctus pūblicē in Prytaneō: Athēnīs erat domus hoc nōmine pūblica, in quā vīctus praebēbātur ex aerāriō iīs, quī bene meritī essent dē Rēpūb. Cic. 1. dē Ōrāt. Interrogātus Sōcratēs, quam quasi aestimātiōnem commeruisse sē māximē fatērētur, respondit, sēse meruisse, ut amplissimīs honōribus et praemiīs dēcorārētur, et ut eī vīctus quotīdiānus in Prytaneō praeberētur.
(5) Trīstis quīdam patruus: Patrum in fīliōs impotentem amōrem ignōrat nēmō. Patruī vērō tametsī frātrum suōrum līberōs ament, illō tamen vehementī affectū sunt līberī, nec quemadmodum patrēs ad fīliōrum, sīc illī ad nepōtum suōrum peccāta connivent, neque ea dissimulant, sed sevērē et ācriter reprehendunt, incorruptēque dē āctiōnibus ipsōrum iūdicant. Unde factum ut nōmen patruī prō obiūrgātōre, castīgātōre, reprehēnsōre sevērō et ācrī pōnerētur ā Latīnīs. Cic. prō Caeliō. Quī in relīquā vītā mītis esset, fuit in hāc caussā pertrīstis quīdam patruus, cēnsor, Magister. Horāt. Sat.3. lib.2. Sīve ego prāve, seu rēctē, nē sīs mihi patruus. Et Ōde 12. lib. 3. patrua verbera lingua, vide epist.2. lib.2. ad Att. et in eam Manut. Lambin. in Horāt.