Progymnasmata Latinitatis - Prōgymnasma Septuāgēsimum Secundum
Cantus Mūsicus
Persōnae:
Sabīnus, Crēscentius
Sabīnus, Crēscentius
Sabīnus
Auditiōne accēpī, tē in lūdum ītāre mūsicum Crēscentī.
Crēscentius
Mē? Audīstī vēra.
Sabīnus
Quotiēs per hebdomadem?
Crēscentius
In diēs singulōs.
Sabīnus
Quā hōrā?
Crēscentius
Duodecimā.
Sabīnus
Ultrōne pater voluit, an tū ab eō precibus id extorsistī?
Crēscentius
Exōrāvī patrem: (1)nec mūtō factum.
Sabīnus
Cūr quaesō?
Crēscentius
Quae hunc intemperiae tenent? (2)Habenne tū aurēs, an auriculās tantum?
Sabīnus
Enimvērō habeō aurēs, nisi eās hoc temporis articulō perdiderim.
Crēscentius
Quid ergō interrogās, cūr discam canere?
Sabīnus
Nōn absurdē id quaerō.
Crēscentius
At ego dīcō, absurdissimē. Quid enim mūsicā dulcius? Quid illā sonōrum temperātiōne auribus grātius, aut iūcundius?
Sabīnus
Scīre fidibus (quod ingrāvēscente iam aetāte Sōcratem Philosophum didicisse fāma vulgāvit) et canere citharā, testūdine, barbitō, multō esse suāvius quōvīs pignore contendam: quā dē vōcibus, libentius audierim (3)Sīrēnās, aut lusciniōlam, aut cygnum in morte canentem.
Sabīnus
Dulcia dēfēctā modulātur carmina linguā
Cantātor cygnus fūneris ipse suī.
Cantātor cygnus fūneris ipse suī.
Crēscentius
Ista reprehensiō īnscitiam tuam coarguit: nam sī mūsicam scīrēs, numquam facultātem nōbilissimam in vituperātiōnem addūcerēs.
Sabīnus
Nōn diffitēbor mē artem hominum fēriātōrum, languentium, et nihil agentium ignōrāre. Aurēs permulcet illa quidem, in animō voluptātis nihil relinquit, ut litterae.
Crēscentius
Necesse nōn est, sī litterae sunt bonum, mūsicam esse malum: nec sī illae plūs prōsunt, ideō hanc nihil prōdesse.
Sabīnus
Acūmen dialecticōrum. Patet tamen in mūsicā nimium dēditōs, esse idiōtās ferē: tria verba latīnē loquī nescīre.
Crēscentius
Haud mē dēdam immoderātē: nōn dīcō amplius.
Sabīnus
Nōlim ego tempus disperdere in repetendīs, et usque ad vomitum paene audientium recantandīs per diēs integrōs hīsce 6. syllabīs, ut, rē, mī, fā, sōl, lā. Praetereā in līgātūrīs, fugīs, cantibus nātūrālibus, cōnsonāntiīs perfectīs, imperfectīs, resolūtiōnibus, dīminūtiōnibus, diapente, diatessarōn, et similibus trīcīs.
Crēscentius
Mihi relinque istās trīcās, et perpende in quōs hoc maledictī cōnferās.
Sabīnus
In nēminem.
Crēscentius
In multōs praestantissimā dignitāte, et in excelsō aetātem agentēs virōs, quī (4)animōs pondere cūrārum lassōs cantiūnculīs remittunt ac relevant. Sānctārum litterārum summa est auctōritās, quā commendātur mūsica.
Sabīnus
Nōvī tamen clārissimōs gravissimōsque virōs, quī, nē pōnantur in suspīciōne levitātis, canere cum sciant, cantū cōnsultō abstinent.
Crēscentius
(5)Fācesse hinc Mōme: tempus est in lūdum eundī. Valē.
Sabīnus
Itō, itō, et bonās hōrās male perde. Cantā ab usque māne ad vesperam: cantā in somnīs quoque.
Crēscentius
Et tū quoad lubet in caelum iaculāre.
(1) nec mūtō factum: Sī poenitēret factī, mūtō factum, nōlō factum; contrā, sī probārent: factum volō, factum cupiō, factum gaudeō dīcēbant.
(2) aurēs an auriculās: Ā vōcibus hauriendīs dictae sunt aurēs. Virg.4. Aeneid. Vōcemque hīs auribus hausī. Auricula est cartilāgō, aurium cavitātem circumdāns, cuius īmā parte nihil mollius, tenerius, aut flexibilius in tōtō hūmānō corpore. Hinc proverb. Auriculā īnfimā mollior, in hominem lēnem, lentum minimē asperum et īrācundum. Ūtitur eō Cicerō ad Q. F.
(3) sīrēnās, lusciniōlam, cygnum: Dē cantū Sīrēnum vide Odysseam. Et paroēmiam, Sīrēnum scopulī. Īsocrātēs ob dīcendī suāvitātem Attica Sīrēn cōgnōminātus est. Eādem dē caussā Xenophōn Attica Mūsa, et apis Attica Sophoclēs. Luscinia dē quā multa Plīn. lib.10. cap.29. inde dicta, quod cantū suō sīgnificāre solet diēī surgentī exortum, quasi lūcinia. Eādem et acrēdula. Cicerō Prōgnost. Et mātūtīnōs exercet acrēdula cantūs. Īsid. lib.12. Dīcitur graecīs nōminibus philomēla et aēdōn, propter amōrem perpetuum cantandī. Plaut. Bacchid. Pol ego quoque metuō, lusciniōlae nē dēfuat cantiō. Cygnōrum cantū apud vulgus et poētās nihil nōtius, quōs Platō in Phaedōne nōn sōlum cum cantū et voluptāte morī, sed in vītā reliquā mūsicōs et canōrōs esse scrībit. Lūciānus tamen libellō dē cygnīs, Aēliānus libr.1. cap.14. Plīn. cap. 23. libr.10. negant cygnōs canere.
(4) pondere cūrārum lassōs: Quōmodō cantus animum abdūcat ā cūrīs, ā moerōribus, quōmodō sēnsum malōrum minuat, quantamque dēlectātiōnem habeat, lege Ovid. ēleg. 1. lib.4. Trīst.
(5) fācesse hinc mōme: Fingitur quidam Deus hōc nōmine, quī cum ipse nūllum opus ēdidisset, aliōrum deōrum opera cūriōsius contemplārētur, et carperet quam līberrimē, sī quid aut omissum, aut perperām factum putāret. In Venere quidem cum aliud reprehendere nihil posset, reprehendit strepitum et strīdōrem eius sandaliī. Hinc licēbit sandalium Veneris ūsurpāre, ut paroēmiam dē rē quōquomodō, et iniūstē etiam reprehēnsā.