Progymnasmata Latinitatis - Prōgymnasma Septuāgēsimum Quārtum

Bibliothēca

Persōnae:
Antōnius, Cyrillus
Antōnius
Ubi tū aut morātus, aut vagātus es tamdiū?
Cyrillus
Apud patruum erat quod trānsāctum redderem negōtium.
Antōnius
Quid narrās? quodnam negōtium?
Cyrillus
Tua nihil refert: quārē dēsine percūnctārī.
Antōnius
Difficillimum crēditū: propter negōtium, ut dictitās, dīmidiātum pene diem illīc tē haesisse.
Cyrillus
Propter aliud etiam.
Antōnius
Parcam exquīrere, quid fuerit illud aliud: sī ultrō aperuerīs, nōn invītē auscultāverim.
Cyrillus
Bibliothēcam māximā impēnsā, librīs multīs, variīs, optimīs refertissimam, locuplētissimamque cōnfēcit.
Antōnius
Quid hoc autem ad tē?
Cyrillus
Quid ad mē? Ō Antōnī.
Antōnius
Etiam, quid ad tē attinet, sī ille bibliothēcam comparāvit? An tū idcircō eam es adeptūrus?
Cyrillus
Adipīscar sī vīxerō.
Antōnius
Iam volō mihi pandās hoc mystērium.
Cyrillus
Audācter prōloquar. Cum dēfūnctus essem mandātō, quod ā patre accēperam, et rem absolūissem ut optāveram: adēsdum Cyrille mī, īnsit meus patruus, paucīs tē volō: manuque apprehēnsum in conclāve perdūcit, bene amplum, lūcidum, abundē īnstrūctum et ōrnātum.
Antōnius
Lūbīdō est porrō audīre: iūcundum aliquid māgnumque cōnsequētur.
Cyrillus
Magis id dīcēs, sī audierīs.
Antōnius
Ergō narrā.
Cyrillus
Vīsēbantur ibi in ōrdinēs dispositī librī per conclāvis latera: unumquodque habēbat octūplicem seriem: māiōribus ascendendō minōrēs semper māgnitūdine ac mōle succēdēbant, cum ipsa quidem (2)receptācula seu lōculāmenta essent librīs prōportiōne intervallōrum respondentia.
Antōnius
Quam multōs dīvīnās fuisse?
Cyrillus
Minimum tria mīllia.
Antōnius
Nōn aspernandus numerus.
Cyrillus
Plūrimī īnsuper in acervō solūtī et rūdēs ex officīnā iacēbant. Cēterī dīligenter admodum compāctī: aliī tegumentīs seu involūcrīs erant ex albō coriō, aliī nigrō, aliī rubrō: quīdam membrānā candidā, et āridā modō pūmice polītā tegēbantur. Nōnnūllīs, praesertim grandiōribus, per quatuor utrīusque frontis angulōs ex orichalcō bullae umbilicātae cernēbantur affīxae. Claudēbantur hī uncīs aeneīs (clausūrās vulgō vocant) illī lōrīs sēricīs, aliī coriāceīs.
Antōnius
Quod genus scrīptōrēs?
Cyrillus
Omne genus. Nam etsī patruus Iūris cīvīlis scientiam profitētur, attamen nōn in polītiōrēs duntaxat litterās praetereā, vērum etiam in Philosophiam, Medicīnam, et aliquantum in Theōlogiam studium trādidit. (3)In Rhētoricīs et Dialecticīs excellit. Graecae linguae iam inde ā prīmā adulēscentiā sē perstudiosum extitisse affīrmāre solitus est: quam interdum sēriō quidem et ex animō, sed suāvī cum lepōre prōmittit sē mihi (4)spōnsam cum lautissimā dōte relictūrum,
Omnēs quae mēcum meritīs prō tālibus annōs
Exigat, et pulchrā faciat mē prōle parentem:
hōs enim simul dē poētārum Latīnōrum Platōne versiculōs recitat. Nōn fugit prūdentissimum virum, mē eandem hanc efflictim dēperīre. Ergō quia omnem doctrīnam līberālem combibit, et opibus praeditus est, hinc tanquam cornūcōpiae librōrum possidet. Nec illī cōnfūsē locātī: vērum dispertītī in ōrdinēs certōs vīsuntur: hīc ad hanc, illīc ad aliam disciplīnam pertinentēs. Ad unumquemque vērō ōrdinem porrēctiōribus elementīs, seu litterīs cubitum longīs, ut iocātur Plautus, praescrīpta pendent lēmmata: THEŌLOGĪ, PHILOSOPHĪ, IŪRECŌNSULTĪ, ŌRĀTŌRĒS et HISTŌRICĪ, PHILŌLOGĪ, POĒTAE, GRAMMATICĪ. Adhaec quisque nōmen suum in tergō gerit: terga enim ostendunt intrantibus et aspicientibus, ut nūllō negōtiō quod quaerīs inveniās. Omnia deinde tam nitida et munda, ut in prīmīs obstupefactus, in paradīsum (ut nostrī loquuntur) tē iūrēs intrōgressum.
Antōnius
Per quem haec cūrat? Nam ipse, crēdō, hanc molestiam nōn subierit.
Cyrillus
Puerum mercēde condūxit, prōmptum et impigrum, quī in singulōs diēs certā ac praestituā hōrā pulverem dē librīs dēverrit, cumque opus est, conclāve scōpīs pūrgat, et turbāta ac disiēcta quae sunt, rūrsum compōnit.
Antōnius
Quid ibi est extrā librōs?
Cyrillus
Mēnsa cooperta tapēte viridī lāneō, plūteus, clepsydra, caeteraque supellex in litterās sēsē abdentium. Adde monumenta nōnnūlla antīquitātis, ut statuās parvās marmoreās, perquam artificiōsās, ut veterum Imperātōrum nummōs argenteōs, ut (5)illūstrium pictōrum tābellās, ut mathēmatica īnstrūmenta et mūsica.
Antōnius
Quid postquam tibi dēmonstrāvit haec omnia?
Cyrillus
Iuvat meminisse. Complexus mē: Tua haec erunt ūniversa, Cyrille chārissime, sī coluerīs studia litterārum, ut īnstituistī, nāviter: et quam exspectātiōnem tuī concitāstī, eam sustinueris. Nūlla mihi uxor est, ut vidēs, nūllus haerēs: tē hārum, quantaecunque sint, cōpiārum meārum (6)haerēdem ex asse testāmentō scrībam nōminātim. Nōlī quaerere: ita sum hāc tam singulārī ac dīvīnā prōmissiōne affectus, ut ēbrius laetitia nesciērem ubi cōnsisterem.
Antōnius
Tam valdē hoc factō dēlectātum esse tē nōn mīror, nihil enim potuit fierī amantius, nihil dulcius.
Cyrillus
Grātiās contrā agēbam immortālēs, pollicēbar montēs aureōs.
Antōnius
Heu, cūr ego quoque tālem patruum sortītus nōn sum? Ut nimium longē meīs tuae fortūnae praecēdunt?
Cyrillus
Nōn cuivīs hominī contingit adīre Corinthum.
(1) Adversum eōs, quī māximīs impēnsīs ingentem librōrum multitūdinem comparant, quibus nōn tam ūtantur quam glōrientur, lege quae sunt apud Senecam, cap. 9. dē trānquillit, animī. Quō mihi, inquit, innumerābilēs librī, et bibliothēcae, quārum dominus vix tōtā vītā suā indicēs perlēgit? Onerat discentem turba, nōn īnstruit: multōque satius est, paucīs tē auctōribus trādere, quam errāre permultōs. Quadrāgintā mīllia librōrum Alexandrīa ārsērunt, pulcherrimum rēgiae opulentiae monumentum. Alius laudāverit, sīcut Līvius, quī ēlegantiae rēgum cūrāque ēgregium id opus ait fuisse. Nōn fuit ēlegantia illud aut cūra, sed studiōsa luxuria, etc.
(2) Receptācula seu lōculāmenta: Posteriōre vōce appellat Seneca illōs quasi cancellōs, per quōs librī in bibliothēcīs dispōnuntur. Cic. ad Att. lib.4. epist. 18. pegmata vocat: quanquam et aliud eōdem locō sīgnificāre potest. Vide Manut. Epistolā vērō 4. libr. 4. cum inquit: offendēs dēsignātiōnem Tyrānniōnis mīrificam meōrum librōrum, intellegit eōrum dispositiōnem, collocātiōnem, dēscrīptiōnem, et distribūtiōnem suō cuiusque locō. Argūmentō locus est epistolae 8. nōn longē ā prīncipiō. Posteāquam vērō Tyrānniō mihi librōs disposuit, et c. Lamb. annot. Sittybōs in extrēmō epist. 5. lib. 4. Manut. interpretātur membrānulās, quārum integumentō librī ā pulveris temporisque iniūriā diūtius integrī cōnservantur.
(3) In Rhētoricīs et Dialecticīs: In mūsicīs, in dialecticīs, arithmēticīs, grammaticīs malēbant dīcere veterēs, quam in mūsicā, seu, in arte mūsicā, in arte dialecticā. Cic. 1. dē Ōrat. in mūsicīs numerī, vōcēs, et modī, et lib.4. Ad Att. epist. 16. mūsicīs ērūdītōs. Terent. Eunuch. Fac perīculum in mūsicīs. Cic. ad Att. lib.12. hominem remōtum ā dialecticīs, in arithmēticīs exercitātum. Et 1. dē nātūr. Deōr. Tantōs prōgressūs habēbat in Stoicīs. Observāvit Manut.
(4) Mihi spōnsam cum lautissimā: Cicerōnem quoque dēlectāvit audācior ista metaphora. Nam ad Atticum lib.1. epist.8. sīc ait. Bibliothēcam tuam cavē cuiquam dēspondeās, quamvīs ācrem amātōrem invenerīs. Nam ego omnēs meās vindemiolās eō reservō, ut illud subsidium senectūtī parem. Et epist. sequentī apertius. Librōs vērō tuōs cavē cuiquam trādās: nōbīs eōs, quemadmodum scrībis, cōnservā. lib.3. Librōs tuōs cōnservā, etc.
(5) Illūstrium pictōrum tābellās: Imāginēs doctōrum, clārōrumque hominum in bibliothēcīs collocābant. Cicerō ad Att. lib.4. epist.9. Malōque in illā tuā sēdēculā, quam habēs sub imāgine Aristotēlis sedēre, quam in istōrum sellā curūlī.
(6) Haerēdem ex asse: Dē dīvīsiōne assis in 12. partēs lege Alex. ab Alex. lib.1. cap.1. As interdum sīgnificat nummum aereum, quī sit decima pars dēnāriī: dēnārius autem est octāva pars aureī Rhēnēnsis, seu dālerī, sīgnificat, inquam, nummum minimī pretiī. Hinc prōverb. Nē assis quidem. Catull.
Rumōrēsque senum sevēriōrum
Omnēs ūnīus aestimēmus assis.
Id est, penitūs contemnāmus. Ad assem perdere dīxit Horat. ūniversae pecūniae iactūram indicāre volēns.