Progymnasmata Latinitatis - Prōgymnasma Septuāgēsimum Octāvum

Auctōrēs Scholāsticī

Persōnae:
Venantius, Flōriānus, Epiphānius
Venantius
Triennium ēlapsum est, nisi quid errō, ex quō in istā Prīncipiōrum scholā sessitās Flōriāne, prīmā, inquam, grammaticēs, id est, postrēmā et īnfimā omnium. Ecquid studēs?
Flōriānus
Quamobrem nōn potius decennium dīcis, māior ut esset annōrum numerus, atque ut magis falsum dīcerēs, quoniam tibi voluptātī est vērī aliēna effūtīre?
Epiphānius
Biennium efflūxit, hoc saltem nōn refūtābis.
Flōriānus
Etiam tū dēliciās facis? Proximō Octōbrī annus ūnus cum semestrī absolētur: diūtius nōn fuī in eō gymnasiō: et mē brevī condiscipulum tuum, Venantī, vīsūrus es: sīc enim augurātur animus.
Venantius
Meus certē nōn eris: nam ego mē Epiphāniī futūrum dīvīnō.
Epiphānius
Nōn es futūrus profectō: ego enim in scholam Hūmānitātis evolābō.
Venantius
Sī modō quī exāminābunt, ālās tibi nōn intervellerint: aut sī illās calor sōlis, (2)ut quondam Īcarī, nōn liquēfecerit.
Epiphānius
Tam dignus illā ego, quam meā tū.
Venantius
Rēs ipsa documentum dabit. Tū Flōriāne, in quibus interrogāberis ab iīs, quī eō tempore cognitiōnem puerōrum explōrābunt?
Flōriānus
In iīs, putō, quae doceor.
Epiphānius
Et quae sunt illa?
Flōriānus
Rudimenta.
Venantius
Verrēpaeī, an Valēriī, an Emmānuelis?
Flōriānus
Emmānuelis. Deinde epistolae sēlēctae, brevissimae illae Cicerōnis, disticha Catōnis, et Īnstitūtiōnēs Chrīstiānae fideī.
Venantius
Hī sunt auctōrēs tuī?
Flōriānus
Hī sunt.
Epiphānius
Quid Venantius hoc annō audīvit?
Venantius
Quae quotannīs ferē trāduntur. Grammaticam Emmānuelis, quam Praeceptor commendat mīrificē: eiusdem syntaxeōs epitomēn, sēlēctās Cicerōnis.
Epiphānius
Pauca sunt haec.
Venantius
Multa satis mihi quidem. Dē tuīs velim cognōscere, ut librōs comparāre possim, quōmodō arma ante bellum mīles.
Epiphānius
Eme Ovidium dē Trīstibus.
Venantius
Mallem dē Hilāribus, nam meōpte nūtū trīstis esse soleō.
Epiphānius
At nihil illā Nāsōniānā trīstitiā laetius, nihil iūcundius, quod experiēris. Adde epistolās ad familiārēs, Catōnem sīve Laelium, et libellum dē octō partibus ōrātiōnis apud Graecōs.
Venantius
Heu, statuī nōn discere Graeca.
Epiphānius
Dēbēbis volēns nōlēns, nōn erit hoc arbitrārium.
Venantius
Nōn possum: semper ab istā carnificīnā longissimē ratiō voluntāsque mea abhorrruit.
Epiphānius
Et aegrī ab amārīs ac salūtāribus pōtiōnibus abhorrent.
Venantius
Quid praeter haec explānātur?
Epiphānius
Prōsōdia Emmānuelis.
Venantius
Optimē: versus factitāre cupiō, prōsōdiam nōn ingrātīs discam.
Flōriānus
Sī frūstrā emeris hōs librōs?
Epiphānius
Minimē frūstrā: ūtētur quippe annō nōnāgēsimō, sī hoc imminente nōn ūtātur.
Venantius
Ad nihilum cavīllī tuī recident Flōriāne: sciō tē id nōlle: ascendam tamen ego, sī mē Superī adiuvant.
Epiphānius
Sī doctrīna tam incēnsae cupiditātī responderit, nōn negāverim futūrum dē quō tū nec hīlum dubitās.
Venantius
Mitte cūrās. Num quem alium mihi mercandum cēnsēs?
Epiphānius
Adriānum Cardinālem, Farrāginem sordidōrum verbōrum, Scopās latīnitātis, Adverbiōrum connūbia, Epitheta Cicerōnis.
Venantius
Ūtilēs tibi hōs sēnsistī?
Epiphānius
Ut nihil possit suprā. Tū quoque, Flōriāne, cūrā ut īnstrūctus sīs ā librīs.
Flōriānus
Paedagōgī hoc mūnus est, ipse cūrābit, ego sine cūrā sum.
(1) Auctōrēs scholāsticī: Solent quīdam ērudītī cum dē illīs quasi praestantissimae ac vetustissimae notae scrīptōribus loquuntur, eōs nōmināre auctōrēs, et scrīptōrēs classicōs. Aptē et ēleganter utique, id quod ex Gelliō licēbit discās lib.7. cap. 13.
(2) Ut quondam Īcarī: Fābula dē volātū Daedalī et Īcarī eius fīliī est in 8. Metamorph. Mare in quod dēcidit, Īcārium nōmen obtinuit. Ovid. Trist. lib.1. ēleg.1.
Dum petit īnfīrmīs nimium sublīmia pennīs
Īcarus, Īcariās nōmine fēcit aquās.
Monendī sunt mihi ūnō verbō Magistrī, utī nē temerē quenquam auctōrem suīs discipulīs interpretandum suscipiant, et cōgitent, vīna recentia dulciōra, vetusta autem salūbriōra esse. Deinde videant etiam quōs librōs emant puerī, nē dīlapident pecūniam. Ipsī sē interrogārī super eā rē iubeant, et quam ūtilissimōs ēmendōs suādeant. Quod quidem difficile nōn erit iīs, quī in multīs librīs diū volūtātī fuerint.